Starine na sviet izdaje Jugoslavenska akademija znanosti i umjetnosti, 7-8. kitaplar

Ön Kapak
Akademija, 1875
 

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Popüler pasajlar

Sayfa 104 - In quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codices de bibliotheca quos per ordinem ex integro legant, qui codices in caput quadragesimae dandi sunt.
Sayfa 86 - Undecimus humilitatis gradus est, si, cum loquitur monachus, leniter et sine risu, humiliter cum gravitate vel pauca verba et rationabilia loquatur et non sit clamosus in voce, sicut scriptum est: sapiens verbis innotescit paucis.
Sayfa 72 - Deinde secundum genus est anachoretarum, id est, eremitarum, horum qui non conversionis fervore novitio, sed monasterii probatione diuturna, didicerunt contra diabolum, multorum solatio jam docti, pugnare; et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, securi jam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio, contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, sufficiunt pugnare.
Sayfa 104 - Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, et videant, ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios distollit.
Sayfa 103 - Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione divina.
Sayfa 119 - Oderit vitia, diligat fratres. In ipsa autem correptione prudenter agat, et ne quid nimis, ne dum nimis eradere cupit aeruginem, frangatur vas; suamque fragilitatem semper suspectus sit,4 memineritque calamum quassatum non conterendum. In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum caritate ea amputet, ut viderit cuique expedire, sicut jam diximus; et studeat plus amari quam timeri.
Sayfa 88 - Alleluia" canendi; post hos lectio Apostoli sequatur ex corde recitanda et versus et supplicatio litaniae, id est „Kyrie eleison," et sic finiantur Vigiliae nocturnae.
Sayfa 71 - Dominum, ut gratiae suae iubeat nobis audiutorium ministrare. Et si fugientes gehennae poenas ad vitam volumus pervenire perpetuam, dum adhuc vacat, et in hoc corpore sumus, et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere — currendum et agendum est modo quod in perpetuum nobis expediat.
Sayfa 85 - Ad nihilum redactus sum et nescivi; ut iumentum fadus sum apud te et ego semper tecum". Septimus humilitatis gradus est, si omnibus se inferiorem et viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu humilians se et dicens cum propheta: "Ego autem sum vermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis; exaltatus sum et humiliatus et confusus".
Sayfa 104 - Cuadragesimae usque in horam secundam plenam lectioni vacent; hora secunda agatur Tertia, et usque nonam omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur. Facto autem primo signo Nonae Horae deiungant ab opera sua singuli et sint parati, dum secundum signum pulsaverit.

Kaynakça bilgileri