Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Das Provincialconcil zu Gran vom 19. September bis 3. Octo

ber 1858.

(Fortsetzung, vgl. Archiv IX., 97-107. 252-267.)

Titulus VI. De perfectione Cleri.

1. De vita et honestate Clericorum. Nihil est, quod alios magis ad pietatem et DEI cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt. Cum enim a rebus saeculi in altiorem sublati locum conspiciantur: in eos, tamquam in speculum reliqui oculos conjiciunt, ex iisque sumunt, quod imitentur. Quapropter sic decet omnino Clericos in sortem Domini vocatos vitam, moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque omnibus rebus, nil nisi grave, moderatum, ac religione plenum praeseferant, levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent, effugiant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem 1).

Quare ad clericalem disciplinam in hac Provincia conservandam et ea parte, qua collapsa est, restituendam has recte vivendi normas, ab eadem S. Synodo Tridentina aliisque Generalibus, Nationalibus, et quamplurimis Provincialibus Conciliis, Apostolicis Constitutionibus, in specie etiam Ecclesiam nunc gloriose gubernantis Vicarii Christi in terris Pii Papae IX. Encyclicis diei 17. Martii 1856 2), summatim depromptas, praescribimus, easque ab omnibus diligenter attendi, et inviolabiliter observari mandamus:

1. Clerici omnes tonsuram, quam coronam vocant, eamque conspicuam gerant, ad eam formam, quam postulat cujusque Ordinis ratio. Profecto non essent digni regali Sacerdotio, qui venerandum, hos signum erubescerent. Capillis omnino simplicem cultum adhibeant. Coma vero fictitia vel in casu necessitatis non aliter, quam obtenta dispensatione utantur 3).

2. Habitus quidem non facit monachum, decentia tamen habitus extrinseci morum honestatem intrinsecam ostendit 4). Ipsa etiam Scriptura dicit: »quod amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enunciet de illo 5),« Auctoritate igitur Concilii Tridentini, aliisque quamplurimorum Conciliorum Canonibus, et Apostolicis Constitutionibus moti omnibus Provinciae hujus Clericis injungimus, ut vestes proprio congruentes Ordi semper deferant, tanto minus functiones Sacras absque veste talari peragere praesumant. Clericali ordini convenientes vestes: talarem, cingulum, et collare esse, Concilia tum in Hungaria, tum alibi celebrata, tum denique piorum Sacerdotum, praecipue in Dioecesibus patriae nostrae consuetudo docet. Absque his igitur Clerici nunquam in publicum prodeant, eo quidem minus, cum causa rationabilis 6) ob quam in hac lege interdum dispensari posset 7), DEO laudes, in hoc regno nimis raro occurrat. Reliqua etiam vestimenta, quibus pro climatis ratione Clerici utuntur, ejus sint formae et quali

1) Trid. Sess. 22. cap. 1. de reform.

2) In Append. sub Nr. 16.

3) Bened. XIV. de Synodo L. 11. 9. Num. 1.

4) Trid. Sess. 14. cap. 6. de Reformat.

5) Eccli. 19, 27.

6) Cap. 2. de vita et honest. Cleric. in Clement. et Sixti V. Const. 92. „Cum Sacrosanctum."

7) C. 15. de Vita et honest. Cler. et Caus. 21. qu. 4. c. 3.

9

tatis, ut DEO potius, quam mundo placere velle videantur; neque obsoletis vestibus risum, neque novitatis studio contemptum moveant. Clerici, sive Provinciae hujus Strigoniensis, sive alterius, intra hanc Provinciam commorantes, qui in habitu Clericali et tonsura convenienti non incesserint, poenas et censuras Constitutione Clementis Papae V. »Quoniam 1)» contentas incurrunt. Utrum exceptioni ab hac regula locus sit, Episcopi dijudicabunt.

3. Comoediis aliisque profanis spectaculis non intererunt; ne aures et oculi sacri officiis addicti, ludicris et impuris actionibus, sermonibusque distracti polluantur 2). Similiter prohibemus ejusmodi conviviis aliisque coetibus misceri, ubi amatoria cantantur, et turpia aut obscoeni motus corporum, choreis et saltationibus efferuntur. Saltum autem Clericis districtim interdicimus."

Illam quoque consuetudinem graviter reprobamus, qua hinc inde occasione primitiarum pro ornandis et disponendis floribus ac sertis in ipsis templis adolescentulae, quasi paranymphae adhibentur, extra Ecclesiam vero saltus, aut alia streperosa oblectamenta instituuntur. Celébrationi memoriae mortis Christi quam neomysta peragit, similes vanitates quam parum conveniant, non est opus pluribus dicere.

4. Aleis ac chartis lusoriis, praesertim quibus major pecuniae summa exponitur, abstineant; alioquin similia non solum animum non refocillant, sed debi litant potius insuper qui hac insana passione ducuntur, in multa alia vitia praecipitantur; cujusmodi sunt: fraudes et fallaciae, tum ingens temeritas, qua tales tum se, tum alios in extremas non raro angustias conjiciunt. Pretium peccatorum fortuito lusui exponere iniquitas maxima est.

5. Clerici generatim armis non utantur, nisi necessitatis causa; a venatione autem in sensu Canonum abstineant.

6. Ministri Sanctuarii nec interdiu, eo minus noctu videantur in compitis platearum. Si igitur noctu ob rationem officii domo exire debent: semper habeant testem actionum suarum, ne vituperetur ministerium nostrum.

7. Convenit, ut mensa Clericorum frugalis sit: foveant attamen charitatem fraternam, et exerceant benevolentiam. Attendant autem, ne forte graventur corda in crapula. Mensae vero in qualibuscunque societatibus constituti nunquam assideant, antequam illi statis precibus benedicant: neque a mensa discedant, niși gratiis summo DEO religiose actis.

8. Ut flagitii scandalive occasionem, quae in cauponis vel tabernis occurrere solent, Clericis adimamus, ejusmodi locorum aditum iisdem interdicimus, nisi in itinere necessitatis causa: et tunc eo majorem modestiam et gravitatem praeseferant, quo magis observari et judicari solent.

9. Quoniam ab incontinentiae crimen, imo vel propter solam hujus suspicionem in Clericalis militiae professoribus majorem in modum laici homines offendi solent, decernimus: ne Clerici cum mulieribus de incontinentia suspectis habitent, aut ullam cum talibus familiaritatem foveant; ancillas, quas coctrices seu oeconomas vocant, quadraginta annis minores nullatenus habeant, nisi ob peculiaria rerum adjuncta specialem eatenus a Nobis vel Officiali nostro indultum obtinuerint. Personas autem in peccatum carnis jam lapsas, aut in divortio viventes, etiamsi cognatione junctae essent, ad servitium nunquam assumant. Quan

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1) Trid. Sess. 14. cap. 6 de Reform. Constit. Quoniam" vid. in Append. sub Nr. 2.

2) Conc. Prov. Med. 1. Synod. Budens. 1279. apud Péterffy 15 p. 107, (V

[ocr errors]

16 17

tum temporis iniquitas admittit, eligere studeant personas vita probatas, fama integras, catholicas, et a pietate commendatas. Harum etiam, cellae a Sacerdotum habitatione, quantum potest, remotae sint, nec cellas has absque necessitate ingrediantur, nec eas mensae suae applicare, vel eodem cum illis curru vehi unquam licebit. Verbo eam cum illis agendi rationem sequantur, quae suspicionem omnem excludat. Si quem cujusvis Ordinis Clericum concubinam, mulieremve eo nomine suspectam habere, aut illius consuetudine commerciove uti compertum fuerit: in eum poenis a sacris Canonibus inflictis, et aliis etiam arbitratų nostro irrogandis animadvertemus 1).

15

10. Ordinis praeterea clericalis memores, homines leves, in quibus nihil singularis pietatis et virtutis Christianae elucet, quo possunt studio, fugere debent; multo magis autem illos, quorum vita scelerata in vulgus nota est, nisi forte spes affulgeat emendationis eorum.

[ocr errors]

Qui DEO militat, implicare se negotiis saecularibus prohibetur. Ideo coram Judice saeculari Advocati aut Procuratoris nomine causas non agant, nisi ab aliis in judicium vocati suam vel Ecclesiae suae, propinguorum etiam, si necesse erit, et miserabilium hominum causas tueantur.

[ocr errors]

Ab omni mercaturae genere abstineant. In negotiationibus, mercaturisve se interpretes et medios non interponant. Negotiationem quaestuosam cujusvis generis Clericis omnino inhibemus. Praeterquam, quod talis occupatio eosdem a munere suo avocet: raro prospere succedit, multiplices potius lites et dissidia generat, certissima muneris pastoralis impedimenta,

11. Avaro nihil est scelestius 2), nihil est iniquius, quam amare pecuniam; hic enim et animam suam venalem habet 3). Nequidquam est, quod fidelium fiduciam tantopere minueret, quam inordinata in Clericis habendi cupido, quacum durities et immisericordia juncta esse solet. Ideo vel speciem avaritiae Clerici summo studio declinent. Sollicitudo de crastino, qua nonnulli avaritiam suam excusant, vana censeri debet; cum ignorent, quid erit in crastino 4). Neque labe immisericordiae immunes sunt, qui futuras, proinde imaginarias suas necessitates praesentibus Christi membrorum indigentiis anteponunt.

12. Ne apud se libros, neve pagellas habeant aut legant, quorum lectione bene agendi studium, morum disciplina, et timor, charitasque DEI languescere possit: minus adhuc legant libros, quorum Auctores regno DEI et Christi apertum bellum indixerunt.

Ad sacrarum autem literarum studia diligenter omnes incumbant, ut quod ipsi DEO obsequium debent, rite praestare, et alios in viam Domini dirigere sedulo valeant.

13. Ad Canonicas horas, qua partem cultus Divini publici, recitandas se sub peccati mortalis reatu omnino adstrictos scire debent, quicumque in sacris Ordinibus constituti sunt, tanto magis ii, qui beneficia ecclesiastica cujusvis generis obtinent. Ac in eo super omnia laborent, ut resuscitent in se gratiam, quae data est ipsis per impositionem manus. Nam, tepor ille Religionis, imo: corrupti ac depravati mores, qui passim in populis regnant, non aliunde incrementa sum

1) Trid. Sess. 24. Cap. 8. de reform, Concil. Med. Prov. 6. quae ad Matrimonium Pertinent. Synod. Strigon. 1493. apud Péterffy P. I. p. 211. et seq.

2) Eccli. 10, 9.

3) Ibid. y. 10

4) Jac. 4, 14.

psere, quam quod pastores animarum ipsi tepent, ac saepe scandalum praebent 1). Qui horas Canonicas recitare negligunt, beneficiorum suorum fructus pro rata ommissionis Officii et temporis suos non faciunt, sed eos, tamquam injuste perceptos in fabricas ipsorum beneficiorum, vel pauperum eleemosynas erogare in conscientia tenentur 2).

14. Ut autem in pietatis devotionisque spiritu in dies magis ac magis proficiant: sanctissima Poenitentiae, et Eucharistiae Sacramenta religiose frequentent Clerici omnes; Sacerdotes quidem singulis dominicis ac festis diebus Missam celebrent, nisi legitima gravique causa detineantur: qui vero curam animarum exercent, tam frequenter, ut suo muneri satisfaciant 3).

Ad celebrationem tanti Mysterii corde puro, et animo ad omnem pietatem composito accedant; ideo debitam praeparationem semper praemittant. Ritus et caeremonias, quae ad commendandam Sacrificii hujus dignitatem institutae sunt, quám exactissime observent, praesertim autem genuflexiones tales faciant, quae internam in spiritu, et veritate adorationem significent. Finita Missa in piis precibus, et' coelestis hujus Convivii meditatione aliquamdiu defixi maneant. Quare Rectoribus Ecclesiarum praecipimus, ut Sacristias Ecclesiarum suae curae creditarum flexoriis, tabellisque, quae preces ante et post Missam dicendas continent, instruant.

[ocr errors]

In caeteris etiam sacris functionibus eam gravitatem ac pietatem praeseferant, ut omnibus palam fiat, se intime persentiscere, quod sint DEUM inter et homines mediatores, et Mysteriorum DEI dispensatores.

Denique Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae IX. verba usurpantes, omnes hujus Provinciae Clericos monemus, hortamur et excitamus, quo orationi instantes, spiritu ferventes, ac pie sancteque viventes, praebeant in omnibus se ipsos exemplum bonorum operum, et DEl gloriae ac animarum salutis zelo accensi, atque arctissimo inter se charitatis vinculo obstricti, accipiant armaturam DEI, atque concordissimis animis, conjunctisque viribus sub proprii Antistitis ductu in aciem prodeant, et praelia Domini fortiter praelientur 4).

2. De Mediis promovendae pietatis in Clero... Paterna monita Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae IX. obsequenter adplicamus, quae apostolicis literis »Qui pluribus 5)« sic expressit. »Cum compertum sit ad ecclesiastici Ordinis dignitatem et sanctimoniam retinendam et conservandam pium spiritualium exercitiorum institutum vel maxime conducere: pro episcopali vestro zelo tam salutare opus urgere, omnesque in sortem Domini vocatos monere, hortarique ne intermittatis, ut saepe in opportunum aliquem locum iisdem peragendis exercitiis secedant, quo exterioribus curis sepositis, ac vehementiori studio aeternarum, divinarumque rerum meditationi vacantes, et contractas de mundano pulvere sordes detergere, et ecclesiasticum spiritum renovare possint, atque exspoliantes veterem hominem cum actibus suis, novum induant, qui creatus est in justitia et sanctitate.<<

Quamquam autem, ut libenter credimus, cum Deo conjuncti animarum Curatores privatam recollectionem interdum adminus soleant instituere: quia tamen

1) Synod. Strigon. 1629. Cap. 3. Nr. 7. Péterffy Conc. Hung. P. II. 253.

2) Conc. Lat. V. Vide in Append. sub Nr. 1.

3) Trid. Sess. 23. cap. 14. de reform.

4) Alloc. 20. Maii 1850. In Append. Conc. prov. Strigon. sub Nr. 11.

5) 9. Novembris 1846. In Append. Conc. Strigon. sub Nr. 9.

ubi duo vel tres congregantur, in medio eoruin est Dominus, et fideles ipsi publicis Cleri exercitiis ad pietatem solent accendi: curabimus, ut sacra Cleri Curati exercitia, in aliquibus Dioecesibus interdum jam asservata, in omnibus hujus Provinciae Dioecesibus instituantur.

Caeterum ad providentiam Ordinariorum pertinebit, ritum exercitiorum pro ratione locorum et indigentiarum definire, de Directore Spirituali providere, omniaque adhibere, ut collecti Sacerdotes animo sincero inter orationis, frugalitatis, silentii et humilitatis opera sacras exhortationes excipiant, Confessione Sacramentali conscientias vere emundent, atque Spiritus S. donis recreati ad sua revertantur.

[ocr errors]

Pari sollicitudine commendabimus et inculcabimus Clero nostro annuam recollectionem sacro tempore Quadragesimae peragendam. Hoc enim tempus, quo memoriam passionis Christi recolit Ecclesia, prae caeteris opportunum est et acceptabile ad opera poenitentiae in spiritu humilitatis et animo contrito exercenda. Singuli proinde, in cura pastorali constituti Presbyteri tribus diebus, per Vice-Archidiaconum districtualem defixis, in cellas suas reclusi, legen dis meditationibus, Psalmis et precibus poenitentialibus persolvendis, Rosario reci-> tando pie vacabunt, et se diligenter ad Sacramentalem Confessionem, in <con-> spectu fidelium peragendam, praeparabunt; die autem subsequa convenient debito tempore ad locum designatum; sub cruce, recitando Psalmum »Miserere,« procedent rochetis induti ad Ecclesiam; órabunt Psalmos poenitentiales, et Spirituali districtuali vel alteri de praesentibus in Ecclesia, post cohortationem a seniore de Clero praesente pronunciandam, confitebuntur et e manu V, Archidiaconi sub Missa panem coelestem accipient, et cantando »Te Deum« ad aedem parochialem revertentur, solatio spirituali repleti, et mox ad sua redituri.

Ne autem spiritus clericalis, fructus harum exercitationum, exarescat: quotidiana Sacrae Scripturae, et librorum asceticorum lectione, meditatione, frequentiori confessione, Venerabilis Eucharistiae, quae coeleste antitodum est, quo a peccatis praeservamur, jugi visitatione foveatur, oportet. Cui scopo opera ascetica usui Sacerdotum accommoda (qualia sunt prae caeteris aureum opus »Memoriale vitae sacerdotalis,« Thomae a Kempis »Libri de Imitatione Christi,« »Philo-thead S. Francisci Salesii, »Soliloquia« S. Augustini, Laurentii Scupuli »Certamen Spirituale etc.) opportune deservient.

[ocr errors]

Obsecrat porro haec Synodus cunctos, ministerio Altaris dicatos, ut a lectione librorum inutilium et reproborum penitus abstineant, jacturam tam temporis quam pecuniae, sed vel maxime quietis internae ob talem lectionem conscientiae sibi ducant, nec emendo pravos ingenii foetus ad impietatem collaborent. Memores autem obedientiae, quam Ecclesiae spoponderunt, numquam absque obtenta facultate libros prohibitos volvere praesumant; secus poenas in Constitutione Pii IV. quae incipit: »Dominici« gregis, et Bulla: »Coenae« decretas incursuri.

[ocr errors]

Certe si Sacerdotes Domini a noxiis libris, vanis inutilibusque pagellis abstinuerint: tempus illis erit non tantum horas canonicas quotidie persolvendi, verum etiam sacrae meditationi, examini conscientiae tam generali, quam particulari, Rosarii recitationi, Venerabilis Eucharistiae visitationi quotidie cum fruetu, vacandi.

...

Ne vero in hoc summi pro Clero momenti negotio vel minimum quid intermisisse doleamus, obligamus spirituales Cleri junioris Directores, ut Alumnos artem meditandi doceant, et meditationibus quotidie asservandis sedulo exerceant,

« ÖncekiDevam »