Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ad humani generis incolumitatem. Et vero gravissima diuturnaque mala, quae in Austriaci imperii ditionibus dudum Ecclesia Dei et Religio Catholica experiebantur, nunquam non reparare studuerunt Romani Pontifices Decessores Nostri. Verum Dei gratia, ac Carissimi in Christo Filii Nostri Francisci Josephi Austriae Imperatoris Regis Apostolici insigni pietate ac religione nunc tandem factum est, ut ecclesiastica religiosaque eiusdem inclyti imperii negotia opportune componere Nos potuerimus. Conventione solemni hoc egimus, cui Dilectus Filius Noster Michael S. R. E. Presbyter Cardinalis Viale Prelà apud Vindobonensem Aulam Imperialem a pluribus iam annis Nuntius Apostolicus, honore auctus Plenipotentiarii Nostri, ac Venerabilis Frater Joseph Othmarus Archiepiscopus Vindobonensis Imperatoris Austriae Plenipotentiarius die decima octava Augusti proximi subscripserunt. Constitutum primo in eadem Conventione est, ut Religio Catholica Apostolica Romana in toto Austriae Imperio, et singulis quibus constat ditionibus sarta tecta conservetur cum iis iuribus et praerogativis, quibus ex divina institutione sua, et sacrorum canonum sanctione ipsa potitur. Et in rebus spiritualibus, et negotiis ecclesiasticis libera prorsus nullique civilis Gubernii veniae erit obnoxia sive Episcoporum, sive Cleri, sive Populi cum hac Apostolica Sede communicatio, nec super negotia eadem Nostrae aut Successorum Nostrorum pontificiae auctoritatis exercitium ullo modo impedietur. Episcopis asserta et vindicata potestas est libere communicandi cum propriae Dioecesis Clero et Populo, eaque omnia exercendi quae propria sunt pastoralis officii. Eorum auctoritati subsunt seminaria, in quae adolescentes excipient ad sortem

[ocr errors]

Domini vocatos, iisque rectores et magistros libere praeficient. Publicas preces, supplicationes sacras, peregrinationes, et ecclesiasticas alias functiones, canonum servatis praescriptis, indicere et moderari Episcoporum est, unaque ad eos spectat Synodos Dioecesanas, vel Provincialia Concilia convocare et celebrare, opportuna quaeque in illis statuere, ac statuta in lucem edere et evulgare. Libera item Episcoporum est animadvertendi potestas in propriae Dioecesis clericos, nec unquam ipsi impedientur quominus etiam in laicos sacrarum legum et canonum transgressores censuris Ecclesiae animadvertant. Atque ad puritatem doctrinae catholicae tuendam, et ad morum honestatem ac probitatem strenue servandam statutum est, ut iidem Episcopi libros religioni aut bonis moribus adversos censura ecclesiastica libere perstringant, quos ab imperii ditionibus avertere ac propulsare civilis auctoritatis administri omni studio contendent. Egimus etiam in eadem Conventione de causis ecclesiasticis, de matrimonialibus ac de sponsalibus ab ecclesiastica potestate pro religiosa eorumdem indole cognoscendis ac diiudicandis. De Regularium familiis cautum est, ut, decretis Sedis Apostolicae servatis ad propria tirocinia atque ad religiosae vitae professionem in tota Austriaci imperii ditione postulantes libere admittantur; nec ullum erit illic impedimentum, quo Praesides generales heic Romanae communicent in iis, quae regularis instituti sunt, cum suis sodalibus, aut eorumdem visitationem in Austriaci imperii ditionibus instituant. Christianae iuvenum educationi sedulo prospeximus, et nativam Episcoporum in gravissima hac sane re potestatem tueri et propugnare studuimus. Eorumdem vigilantiae in tota Austriaci imperii ditione

[ocr errors]

scholae suberunt tum publicae tum privatae ad catholicam iuventutem erudiendam institutae: docendi ratio cum doctrina omnino congruet religionis sanctissimae; Episcopi de libris iudicabunt qui magis utui esse possint juventuti religione instituendae. Magistri aut professoris munus in gymnasiis, aut scholis, quas frequentat iuventus catholica, obibunt catholici homines; theologiam ac sacras disciplinas tam publice quam privatim ii solummodo docebunt, quibus Episcopi id rite pro cognita eorumdem scientia, fide ac pietate censuerint permittendum. Et pro custodienda in qualibet Dioecesi fidei morumque doctrina pro disciplina Ecclesiae tutanda, pro sacris eius ritibus, caer emoniis atque institutionibus tuendis asservandisque, praesidium, quum opus fuerit, Episcopis praesto erit Imperialis Gubernii, quod et efficax praestabit cum in clericos officii sui oblitos poenis Episcopi iidem animadverterint. Enim vero Imperator religiosissimus omnibus imperii sui magistratibus mandabit, ut sacris Antistitibus et Clero omnem continuo exhibeant honorem et reverentiam.

Episcopi curam animarum dignis atque idoneis parochis, publico indicto concursu, ac servatis Tridentini Concilii praescriptis, committent. De Canonicorum Collegiis Ecclesiarum Cathedralium in quibus collationi Nostrae et Sedis Apostolicae primam, aut alteram, si illa laicalis patronatus fuerit, dignitatem reservavimus, salvo Celsissimi Imperatoris, nec non Patronorum iure nominandi, cautum est, ut illis ecclesiasticis Viris locus ad ea pateat, qui et dotes habeant a sacris canonibus requisitas, et in munere procurationis animarum vel in tradendis sacris disciplinis aut aliis ecclesiasticis negotiis expediendis fuerint cum laude versati. Praeben

dam Canonici poenitentiarii ac theologalis in Cathedralibus ipsis, ubi illae adhuc desint, ac theologalis in Collegiatis Ecclesiis Episcopi, iuxta modum ab eadem Tridentina Synodo ac pontificiis decretis praescriptum, ubi primum fieri potuerit, constituent, easque ecclesiasticis viris magis idoneis conferent. Episcoporum jus erit minora beneficia instituere, et collatis pro convenienti dote redituum cum Imperatore et Rege Apostolico consiliis, limites parochiarum statuere, easque dividere aut insimul coniungere.

Jus Ecclesiae possidendi et acquirendi quaecumque bona stabilia et frugifera ita agnitum ac firmatum in hac Conventione fuit, ut ea quae nunc illa possidet, aut sequenti tempore in quibuslibet Austriaci imperii regionibus possidebit, integra atque inviolata prorsus esse debeant. Et de Ecclesiae decimis quae apud plerasque eius imperii regiones in praeterita publicarum rerum conversione abolitae civili lege fuerunt, cautum est, ut salvo jure eas exigendi, ubi adhuc de facto existunt, amissaé bonis fundisque stabilibus aut pecunia super publico imperii aerario assignata compensentur. Et quoniam plurima in Austriaci imperii ditione bona sunt, quae mensam, sive fundos, ut aiunt, religionis ac studiorum constituunt, quaeque sui originem ab Ecclesia repetunt, haec ut Ecclesiae nomine, et Episcopis inspicientibus administrentur oportet, ea insuper conditione adiecta ut subinde de Nostro ac Celsissimi Austriae Imperatoris consilio dividi illa possint, ac stabilis dotis titulo sacris aedibus, clericorum seminariis, aut aliis quibusve ecclesiasticis institutis valeant assignari. At vero ab piissimi Imperatoris animo expectandum certissime est, ut quae nunc Ecclesiarum necessitatibus

praesto sunt ex publico aerario subsidia augeantur, et pauperum parochorum sustentationi ac decori consultius prospiciatur. Dioeceses numero augere, earumque novam statuere in ditionibus Austriaci imperii circumscriptionem sancitum pariter est; adeoque, quum id noverimus animarum bonum postulare, collatis cum eodem Austriae Imperatore et Rege Apostolico consiliis, prompto alacrique animo praestabimus.

Haec, atque alia, quae ad sanctissimae religionis tutelam, ad catholicae fidei in ditionibus Austriaci imperii incrementum, pro locorum ac temporum ratione magis necessaria atque opportuna in Domino cognovimus, pacta et promissa in eadem Conventione sunt. Cum itaque omnia et singula promissa, pacta et concordata in omnibus et singulis punctis, clausulis articulis, et conditionibus tum a Nobis, tum a Carissimo in Christo Filio Nostro Francisco Josepho Austriae Imperatore Rege Apostolico fuerint approbata, confirmata, et ratificata, pro firmiori eorum subsistentia robur adiicere voluimus Apostolicae firmitatis, ac solemniorem auctoritatem et decretum interponere. Hisce idcirco Litteris Nostris Apostolicis nota facimus quaeecumque pro catholicae religionis bono, ac fidei orthodoxae, et ecclesiasticae disciplinae incremento ìn tota Austriaci imperii ditione fuerunt constituta. Initae autem Conventionis tenor est qui sequitur, videlicet.

(Itt következik a Concordatum szövege, mint az itt a IX. szám alatt olvasható.)

Nos ea spe freti fore ut benignissimus Dominus, cuius virtute totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur, studia haec Nostra in componendis religiosis ecclesiasticisque Austriaci Imperii negotiis benigno fa

VÉGRENDELKEZÉSI JOG.

9**

« ÖncekiDevam »