Sayfadaki görseller
PDF
ePub

FÜGGELÉK.

I.

Privilegium Praelatis Hungaricis, et Clero super libera Dispositione Bonorum Mobilium non Patri

monialium datum.

Nos Ferdinandus etc. ad perpetuam Rei memoriam pro Nobis ac Haeredibus et Successoribus Nostris recognoscimus, et notum facimus tenore praesentium Universis: quod cum Universus Inclyti Nostri Regni Hungariae fidelis Clerus demisse Nobis supplicaverit, ut Praelatis Hungaricis facultatem, et Potestatem certa aliqua ratione de Bonis Ipsorum (quae quidem Patrimonialia non sunt) Mobilibus disponendi, atque etiam testandi, quae ratio, ac Modus imposterum, uti forma, Regula et Norma in notabile Catholicae Religionis emolumentum, ab omnibus aequo Jure perpetuo observari posset, clementer concedere, nec non super eo Regium Nostrum Diploma impertiri benigne dignaremur. Nos pro solita Nostra in Deum Pietate, et continuo rerum omnium, quaecunque in majorem divini cultus propagationem atque Ecclesiastici status et boni publici conservationem et augmentum cedere possunt, pro viribus promovendarum studio, ac Zelo, uti pro benigno etiam huic inprimis Hungarico Clero, ob praeclara, et insignia sua, in Nos et Religionem Catholicam, ac totum Hungariae Regnum merita, gratificanti desiderio memo

ratis ejusdem Cleri Hungarici postulatis, et precibus subsequenti modo, ac ratione clementer annuimus atque assensimus, prouti tenore ac vigore praesentis Nostri Diplomatis Regii annuimus et assentimus. Ac proinde ex certa Nostra scientia animoque bene deliberato, sano accedente Consilio, et de Regiae nostrae Potestatis plenitudine omnibus, et singulis Regni Nostri Hungariae Praelatis benigne admittimus, et concedimus, adeoque expresse declaramus, decernimus, et statuimus, ut ipsi in posterum, perpetuis futuris temporibus sequentem de Mobilibus suis disponendi, atque etiam testandi facultatem et potestatem habeant, Eademque facultate, et potestate, absque omni Impedimento, vel Contradictione in hunc Modum, et hac praescripta ratione et Ordinatione quiete, et libere uti, frui, gaudere possint ac debeant. Nimirum si Praelatus Capitulum habens, vel in Capitulo existens decedat, sive testamentum condiderit, et Executores ordinaverit, sive non, teneatur Capitulum tres probatae fidei Viros, ex suo Corpore (quorum unus Regio nomine semper deputetur et interveniat) destinare, qui et funeri curando et Mobilium cujusvis generis, Consignationi Inventario conficiendo, et fideli conservatione attendant, quique sub poena Excommunicationis et Ammissionis beneficii (quam poenam Praelati Infidelitati, si quae hic admittetur, inflixerunt) et amissione Honoris obligati sint omnia fideliter consignare, nec quicqam distrahi sinere. Mobilia vero Praelati ita dispensentur defuncti: Primo honesta, nec sumptuosa sepultura procuretur, et pro refrigerio animae Elemosinae pro facultatum ratione fiant. Deinde servitoribus et creditoribus satisfiat, ubi tamen attendendum, ut si aliqua debita in Praejudicium Hungarici

seminarii, de quo inferius mentio fiet, a defuncto essent contracta, ea uti hisce expresse prohibita, pro nullis et penitus irritis habeantur, adeoque nulla ratione solvantur. Ad haec juxta Statuta Synodi Tyrnaviensis: Libri omnes Capitulo cedant ad erigendam Bibliothecam; Indumenta Sacerdotalia et Altarium ornamenta Ecclesiae cedant, utensilia domestica, mensae, Lecti, Scamna et similia successori relinquantur. Quod super fuerit Mobilium cujuscunque generis etiam Allodialium, ejus media pars

in usum erigendi Seminarii, vel postquam Seminarium in perfecto Statu fuerit, Parochiis meliorandis deponantur, vel ad censum collocata Summa aliqua, Alumni clerici educari, vel tandem Parochiis in deteriori conditione constitutis subveniri possit, uti Metropolitano Strigoniensi, ac aliis Episcopis videbitur. Teneantur tamen tam Executores, quam praedictae personae Capitulares ad inventandum destinatae eidem Metropolitano Strigoniensi pro tempore existenti ac etiam si in alia Dioecesi fuerit, ordinario Loci Inventarium exhibere, ac rationem peracti sui muneris sufficientem dare; et de alia hujusmodi Mobilium media parte libere liceat Praelatis juxta Sacrorum Canonum praescripta testari et disponere, speramus tamen eos confiniorum, quae communis patriae, adeoque totius Christianitatis propugnaculum sunt, ut piissimae causae in testamentis memores futuros. Si defunctus Praelatus nec Capitulum habeat, nec Membrum sit Capituli alterius, in eo casu Dioecesanus, in cujus Dioecesi beneficium obtinuit, vel Residentiam habuit, is qui obiit, vel certe Capitulum propinguius, aut Conventus vicinior, praedicta omnia per Ecclesiasticas ad id deputatas exequi curabit. Cum autem servitores Mortuorum haec forsitan ulla ratione

« ÖncekiDevam »