Sayfadaki görseller
PDF
ePub

impedire, vel rapinis sese tradere praesumpserit; Executores testamenti, vel ad Inventarium conficiendum destinati, eos ad plenam usque satisfactionem invocato Brachio Saeculari etiam in Persona detinendi habeant potestatem. Mandantes idcirco et serio praecipientes universis et singulis praesentibus et futuris Regni Nostri Hungariae Palatino, Judici Curiae, Comitibus, et ViceComitibus, Camerae Nostrae Hungaricae Officialibus, Praesidiorum supremis et Vice-Capitaneis, atque Liberarum civitatum Magistratibus, aliisque omnibus Nostris et Regni Hungariae subditis, et fidelibus cujuscunque Status, Gradus, Conditionis, vel praeeminentiae exstiterint; ut saepius memoratos Regni Nostri Hungariae Praelatos eorumque Capitula, et Dioecesanos atque magis vicina Capitula et Conventus imposterum perpetuis futuris temporibus praescripta testandi et Mobilia defunctorum Praelatorum relicta, curandi et disponendi Potestatem, ratione et ordine, pacifice, quiete, et sine omni Impedimento, vel Molestia uti, frui, et gaudere sinant, nec non eisdem etiam atque iis, quibus Cura hujusmodi Executionis demandata, quotiescunque requisiti fuerint, juxta hujus Clementis Nostrae Annuentiae tenorem, et contenta ad talia omnibus et singulis punctis, Clausulis, Articulis, Sententiis et Verborum Expressionibus, ad convenientem effectum perducenda, decentem operam ferant, et quantum necessitas exegerit, serio assistant, idemque ab aliis pariter fieri sedulo curent. Si quis autem contra hoc Regium Nostrum Diploma et ejus contenta quidquam attentare temerarie ausus fuerit, is Nostrum, et haeredum Nostrorum Hungariae Regum Indignationem et poenam gravissimam

se noverit ipso facto incursurum. Harum testimonio Literarum Manu Nostra subscriptione et Sigilli Nostri Regii dispensione Munitarum. Datum in Civitate Nostra Regia Soproniensi die 11-ma Mensis Decembris. Anno Domini 1625. Regnorum Nostrorum Romani Septimo, Hungariae et Reliquorum Octavo. Bohemiae Anno Nono. etc.

II.

Leopoldus etc.

In Secreto Consilio nostro demisse Nobis proposita fuit, praescita differentia ratione Bonorum defuncti quondam Episcopi Agriensis Francisci Leonhardi Szeghedy per conferentiam isthic Viennae coram Aulica Camera nostra, cum Hungaricae nostrae Cancellariae atque Camerae pariter Hungaricae Praesidiis interventu, nuper dierum undecima nempe decurrentis istius Mensis et anni celebratam exacte ruminata materiis, qua benignissime perpensa superinde clementer resolvimus, tam ad tollendas in futurum controversias, ac querelas, non attenta videlicet hucusque condecenter dimidiae partis Bonorum mobilium, in usum Seminarii vel pro Parochiis meliorandis seponendae, perque sumptuosas nimium sepulturas, et alias expensas inutiles, ac ab extraneis et Domesticis in casu mortis Episcoporum plerumque factas haereditatis expilationes, et distractiones, Confiniorum autem, ut piissimae causae, rarissimas in testamentis Praelatorum, pro concessa testandi facultate, reciproce quamvis debitas cum ordinatione legati cujusdam mentiones, omnino neglecti Diplomatis regii desuper emanati causa varie motas, quam in Fiscum quoque Regium de nociva tempore vacantis

sedis Bonorum Episcopalium Administratione saepius ingeminatas lamentationes posthac sedulo praecavendas, in praerecensito similibusque subsecuturis casibus hanc passim normam observari debere, quatenus in obsignatione et inventatione Bonorum cujusvis Praelati vita functi mobilium, ex Capitulo deputandi, penes adjungendos semper iisdem secundo loco Cameraticos, sint primarii: viceque versa Camerae seu Fisco nostro Regio, in administrandis Bonis illis Episcopalibus, una Capitularis quoque persona adhibeatur, et in reliquo suum cuique de merito Jure tribuendum. Si quid vero caeteroquin ejusdem Diplomatis regii continentis, in contrarium, ab una vel altera Parte, moliminis aut difficultatum eveniret, quod inter easdem modis suavioribus et amicabili compositione, quae primitus semper tentanda, sopiri vel complanari nequiverit, id ab utrinque per vias ordinarias, ex parte nempe Camerae nostrae Scepusiensis Hungaricae Posoniensi: per Capitulum autem Archi Episcopo Strigoniensi tanquam Metropolitano: nec his vero differentias easdem

componere valentibus Aulicae Camerae nostrae, et Cancellariae Hungariae Aulicae, ad ulteriorem discussionem, ac tandem amicabili nullatenus succedente, cum omni circumstantia Rerum Majestati nostrae pro finali decisione condignoque remedio adhibendo, quam humillime repraesentandum esse; prout idipsum antelatae Cancellariae nostrae Hungaricae Aulicae pro notitia suique directione, nec non hac eadem benigna resolutione nostra, regni nostri Hungaricae Clero insinuanda juxta tenorem annexae copiae Decretaliter etiam intimatum exstitit.

Vobis idcirco clementissime demandantes, ut huic

VÉGRENDELKEZÉSI JOG,

6

determinationi nostrae per omnia vosmet accomodare, praemissoque in negotio, ulteriorem in Camera nostra Scepusiensi quamprimum ordinem instituere debeatis, quo si quidpiam Administratio Cassoviensis de praementionatis Episcopi quondam Agriensis Bonis mobilibus, Jure sibi non competente occupasset, ad massam Haereditatis in natura seu congruo pretio, quantocius restituat, et in omnibus praedeclaratae Benignae voluntati nostrae se prompte semper, et obsequentissime conformare non intermittat. Caeterum gratia nostra Caes. Regia vobis jugiter propensi manentes.

Viennae 29-na X-bris 1675.

« ÖncekiDevam »