Sayfadaki görseller
PDF
ePub

III.

Leopoldus, divina favente Clementia Electus Romanorum Imperator, semper Augustus etc.

Reverende, Spectabiles ac Magnifici et Egregii Fideles nobis dilecti. Haud ita pridem iteratis, sollicitis suis et querulosis instantiis, demisse nobis supplicavit fidelis noster Hungariae Clerus, ut tum Diploma regium, Divi quondam Ferdinandi secundi, gloriosae memoriae, Imperatoris et Hungariae Regis, Praelatis hungaricis, super testandi facultate, de bonis ipsorum mobilibus, certa ratione praescripta, concessum, sine quavis Eiusdem immutatione, seu novatione (quae nempe per nostram Caesareo Regiam Resolutionem, in adiungendo Personis Capitularibus, sive Conventualibus, in casu mortis Praelatorum, pro Bonis eiusmodi consignandis, inventandis et conservandis, Homine Cameratico, sub die vigesima nona Mensis Decembris, Anni Millesimi, sexcentesimi, septuagesimi quinti, eatenus emanatam, non absque praejudicio Status Ecclesiastici, derogatorie facta fuisse dignosceretur) in antiquo corroborato vigore suo, per omnia relinquere. Cum etiam Ferdinandi Tertii pariter Imperatoris, et Apostolici Hungariae regis, Domini Parentis utpote Nostri, pientissimae reminiscentiae, desideratissimi, summam annuorum sex millium florenorum, ex hujus Hungariae Camerae Nostrae Proventibus, pro sublevandis Parochorum pauperum,

in

hoc nostro Hungariae regno necessitatibus ordinatorum fundationem (non obstante praescita Conventione Posoniensi, die vigesima prima Januarii, Anno proxime praeterito, desuper interposita, subsecutaque benigna nostra confirmatione) juxta tenorem et seriem expressam litterarum fundationalium effectui suo debito, convenienter emancipari, nec aliter inposterum eandem summam, ullatenus dispensari facere, clementissime dignaremur; quibus ambabus instantiis, maturo Consilio noviter, cum inteventu moderni quoque Archi-Episcopi Strigoniensis, nrostrique Cancellarii Hungarici Aulici, exacte perpensis et ruminatis (cum et haec praevia fuerit benigna mens et intentio nostra, vigorem praefati Diplomatis, in minimo non infringendi, quin potius per adjunctionem Cameratici Capitularibus,et vice versa,Capitularis in Administratione Bonorum immobilium Camerali Personae, tanto magis et firmius stabiliendi) superinde clementer resolvimus, ut, adjunctione eiusmodi ab utrinque sublata, posthac stetur simpliciter expressis continentiis suprafati Diplomatis regii, et Eidem in omnibus Articulis, Punctis suis, et Clausulis, omnimoda semper et integralis satisfactio impendatur, sintque Capitulares et Conventuales, ac inter Eos, nomine regio deputandus, eveniente Praelati morte, obligati super relictis Mobilibus distinctum Inventarium fideliter et illico conficere, cumque Testamento defuncti, si quod conditum fuerit, et relatione peracti sui muneris, mentionato Archi-Episcopo-Strigoniensi, vel sede vacante in spiritualibus Metropolitani, pro tempore vices suppleturo, quantocius transmittere, qui cum Hungarica Camera nostra, teneatur id ipsum Inventarium, et Testamentariam dispositionem, commemoratamque relationem commu

prae

nicare, et si quae fors dispositio secundum Diploma regium, praesertim ratione Confiniorum non adaequate facta fuisse comperiretur, communibus Votis et mutuo consensu, quod aequum Eidem Archi-Episcopo, seu vices Agenti, et Camerae videbitur, constituere; singulariter autem et serio sub gravi indignatione nostra tenore Praesentium inhibemus omnibus et singulis Cameraticis, ne sub ullo praetextu, in Bona Defunctorum Ecclesiasticorum mobilia involare, aut sibi quidquam exinde sumant et ausint appropriare.

Quantum porro praememoratam fundationem Ferdinandeam, in hac causa, de condigno considerantes, crescente per Dei gratiam, in dies, in hoc Apostolico regno nostro, Fidelium Catholicorum numero, necessitatem etiam Ecclesiae Pastorum accrescere, quo magis illorum egestati, pro cultu divino promovendo, nec non animarum majori salute subveniatur, eatenus quoque Benignissime declaramus, destinatos hunc in finem et fundatos sex mille florenos per aequas partes, angariatim, ex dictae nostrae Camerae Proventibus, a modo imposterum, quotannis, non in alium ullum, quam juxta mentem piae fundationis piissimi quondam Genitoris nostri, duntaxat in similium egentium Parochorum usum, absque omni defectu et integre, saepedicti ArchiEpiscopi Strigoniensis manibus ad distribuendum assignari debere; super erogatis autem, et dispensatis eiusmodi sex mille florenis, ex serie quoque fundationis maneat et sit obstrictus Idem Archi-Episcopus Strigoniensis et successores, Provinciali, seu nationali Synodo, sufficientes rationes : et Cameram nostram Hungaricam eatenus pro notitia pariter reddere certiorem ; mandantes idcirco et serio praecipientes, vobis praesentibus

et futuris Camerae Nostrae Hungaricae Praefecto et Consiliariis, Cameraeque Nostrae Scepusiensi, ut secundum contenta praementionati diplomatis, totiesfatos regni Nostri Hungariae Praelatos Eorumque Capitula et Conventus in eo clare praescripta testandi, Mobiliaqua defunctorum Praelatorum relicta curandi et disponendi potestate, modalitate, et ordinatione, quiete semper et pacifice frui, potiri, gaudereque sinant ac permittant, et quodam defectu fors interveniente, cum Archi-Episcopo Strigoniensi, revisis, ut ante dictum est, defuncti Praelati testamentariae dispositonis et Inventarii Instrumentis, nec non etiam Exmissorum Deputatorum Capitularium relatione, negotium illud, ex aequo complanent, praedeclaratam vero Quotam fundationalem, constituto tempore, non expectato alio Decreto, in paratis, et infallibiliter, praememorato methodo, per partes quavis Angaria saepefata Archi-Episcopo Strigoniensi, ex ordinariis Proventibus nostris regiis, sine Difficultate, vel remora, realiter et omnimodo persolvere sint obligati; Benignam et seriam in utroque praemissorum mentem nostram et voluntatem executuri. Caeterum gratia nostra Caesarea et regia vobis iugiter propensi manemus. Dabantur in Civitate Nostra Vienna, die trigesima Mensis Julii, Anno Millesimo, sexcentesimo, septuagesimo, septimo, regnorum nostrorum romani vigesimo, hungarici vigesimo tertio, Bohemici vero vigesimo primo.-C. Ludovicus Comes de Sinzendorff mp. Ad mandatum Electi Dni Imperatoris proprium. J. Gabriel 1. B. a Gelbisz

mp.

Jac. Theod. Mayer mp.

IV.

Conventio Kolonichiana.

Sacratissimae Caesareae Regiaeque Mattis Nomine Eminentissimo Domino Leopoldo Sacrae Romanae Ecclesiae Card. a Kollonich gratiose significandum.

Meminerit haud dubie Eminentia vestra quidnam in congressu 5-ta Decembris elapsi anni 1700. sub Praesidio eiusdem inter Vrabilem Clerum Regni Hungariae, et Cameram hanc Caesaream Regio-Aulicam praesentibus ex parte cleri ac I. Cancellariae regio-aulicae Illmo Rendmo Dno Ladislao Mattyásovszky Eppo Nitriensi, ac Regni Cancellario Rendmo Dno Augustino Benkovics Eppo Varasdiensi, Illmo ac Rendmo Dno Emerico Csáky Eppo Noviensi, Spectabilibus Magnificis ac Perill. Dno Francisco Klobussiczky L. Barone de Zetény I. Cottus de Zaránd Supremo Comite, nec non Personalis Praesentiae Regiae in Judiciis Locumtenente, Domino Barone Hoffman, Domino Barone Mednyánszky, Domino Patatich praefatae I. Cancellariae Corsiliariis, ac ex parte Camerae Aulicae Caesareae Regiae eiusdem Consiliario et Referendario Intimo hic subscripto, celebrato occasione Gravaminum motorum a Reverendissimo Dno Stephano Telekessy Episcopo Agriensi, tam circa contraventionem Resolutionis ratificatoriae 14. Augusti 1694. super restitutionem Bonorum ad Epi

« ÖncekiDevam »