Sayfadaki görseller
PDF
ePub

V.

1715 : 16. t. cz.

De libera Testandi facultate Dominorum

Praelatorum.

De Venerabilis Status Praelatorum, generaliter sub Sacra Regni Hungariae Corona existentium, et comprehensorum (quo nomine ii duntaxat, qui ex Regia Collatione actualia, et provisa beneficia obtinent, intelliguntur) respectu Bonorum, et rerum mobilium, per eosdem acquisitorum, hactenus ex parte Fisci Regii in controversiam sumpta testandi facultate, ut tandem certa, et immutabilis modalitas statui possit; Sacra Caesareo Regia Majestas benigne annuit:

$. 1. Quatenus super Ferdinandaei Diplomatis per Venerabilem Clerum eatenus obtenti, et per divum Leopoldum Romanorum Imperatorem et Hungariae Regem confirmati, ac utrobique tenore insertae clausulae Dominos Praelatos testaturos, ad Confiniorum subsidium obligantis intellectu; alias per subsecutam cum Eminentissimo ac Reverendissimo quondam Leopoldo, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinale a Kollonitz, qua Archi-Episcopo Strigoniensi, et Primate Regni Hungariae, Nomine totius Cleri conventionem, sufficienter explanato, sed

per

Venerabilem Clerum expost in

dubium vocato; caepta continuetur et determinetur Commissio.

S. 2. Interea vero, vel eidem Cardinalitiae Conven: tioni, ad Instantiam mentionati Cleri per Suam Majestatem Sacratissimam benigne confirmandae standum; vel

pro Consensu Regio, super libera disponendi facultate recurrendum:

§. 3. Quo casu, diploma etiam Ferdinandaeum, et praeattactam Obligatoriam clausulam, si quid ambiguitatis eidem subesset; Ipsamet Regia Majestas (Cui videlicet ejusdem interpretatio unice competit) benigne explanabit.

§. 4. Respectu vero Bonorum Secularium, quae Titulo inscriptitio, vel pignoris, Ecclesiasticae vel Religiosae Personae, aut Communitates, praesertim cum Evictione Fisci Regii, ac etiam Privatorum, penes Literas Impignorationales, justas nihilominus et legitimas Conditiones, hactenus possederunt, conclusum est: Ut Eaedem Ecclesiasticae, vel Religiosae Personae, aut Communitates, si quidem in continuo ejusmodi emptionis usu praefuissent; in possessione hujusmodi Bonorum, usque ad eorundem per Seculares fiendam reluitionem, pro hac vice conserventur.

§. 5. Amodo vero deinceps, Artic. 17. 1647. tanquam hic loci renovatus observetur exactius: Nisi Sacra Regia Majestas, in specialibus casibus (salvis tamen Juribus alienis) eatenus dispensaret.

VI. 3131.

Maria Theresia etc.

Serenissime Dux etc. Ut Benignae Propensionis et regiae benevolentiae nostrae studium, quo Regni Hungariae et partium eidem adnexarum statum ecclesiasticum omni hactenus tempore complectabamur, luculentius reddamus, universis et singulis regni ejusdem nostri et partium eidem adnexarum episcopatibus de convenienti et sufficienti fundo instructo tam relate ad residentiam, quam et bona eorundem benigne providendum esse duximus, quem proinde in finem siquidem ipsi episcopi desuper auditi quantitatem et qualitatem plerumque ipsi designassent, et proposuissent, imo nonnulli etiam eo semet declarassent, quod si ipsis libera testandi facultas per nos benigne concessa fuerit, parte ex sua de fundo instructo libenter prospecturi et pro successoribus suis eundem relicturi sint. Hinc universis et singulis actu viventibus Dioecesanis episcopis declarandum clementer resolvimus, quod praeattactam liberam 'testandi facultatem ipsis ea cum conditione benigne omnino attribuamus, ut juxta hic adnexam consignationem singulus eorundem, in quantum videlicet consignatio haec semet ad cujuslibet episcopatum referret, fundum instructum pro successore suo in specifico determinare ac relinquere teneatur, quod si autem praeter et ultra quantitatem et qualitatem in eadem

consignatione denotatam aliquid amplius seu in pretiosis seu vero alterius generis speciebus relinquere vellet, hoc perinde liberum atque integrum ipsi futurum sit; eo caeteroquin hic addito: ut quantum ad intrinsecam residentiarum instructionem solitis cultris in 24 paribus, cochlearibus majoribus in 6 et salinariis argenteis in totidem frustis designandis, reliqua rubricarum eo pertinentium genere uti essent, utensilia item et credentiam culinam, dispensam, stabulum, hortum, cellarium deservientia requisita intacta successoribus in perpetuum sine ulla numerica seu quantitatis, seu qualitatis designatione relinquantur.

Quantum vero ad vacantis actu archi – et respective episcopatus ad ipsum occasione denominandorum ejusmodi archi et episcoporum observandum, adeoque in praeattacta consignatione deductarum specierum quantitatem iisdem non absimiliter proponendam atque facultatem testandi pari ratione illis quoque concedendam benigne constituimus.

Ne autem sua in futurum etiam fundo huic instructo securitas desit, pro firma regula determinavimus, ut quotiescunque Episcopum aliquem fatis cedere contigerit, semper inventarium medio cameralis, et capitularis individua cum interventu duarum magistratualium Comitatus personarum, mox post mortem fatis functi episcopi conficiatur, et antequam adhuc ultima denati episcopi voluntas executioni mancipetur, concernentibus instantiis exhibeatur ea quippe cum declaratione, utrum in saepius repetita consignatione expositarum specierum quantitatis et qualitatis complete adsit nec ne? concernentes autem instantiae invigilare teneantur, ut id, quod fortassis ex praescripta consignatione

tenus quantitate et qualitate deesset, e massa defuncti episcopi inomisse redintegretur, inventaria porro tam eorum, quae juxta repetitae consignationis normam indispensabiliter adesse debent, quam et aliorum ex attributa libera testandi facultate seu in aliis quibuscunque speciebus pro successorum fundo instructo relinquendorum in singulo conpetentium instantiarum fideliter, atque attente conserventur, ut sic ubi

pro

hoc aut illo episcopatu ipsius episcopi denominatio facta fuerit, eidem omnes in inventario episcopatum suum respiciente, expositi effectus rite consignari possint.

Ex quo porro benignam hanc curam et provisionem nostram etiam ad tempus sedis vacantis extensam habere velimus, ideo benigne constituimus, ut hoc quoque tempore ex effectibus in inventario ejusmodi designatis nihil absolute pereat, nisi occasione denominandi episcopi, plena iterum ejus, quod deesse compertum fuerit, redintegratio fiat, et sic etiam aedificia sub tempore vacantis sedis in statu illo, quo recepta fuerunt, conserventur, per consequens necessariis aedificiorum ejusmodi reparationibus de tempore in tempus cameraliter provideatur, conservatione a praedecessoribus relictorum aedificiorum tam necessariorum, quam et ad honestam voluptatem deservientium ductu Articuli 21. 1723. ipsis episcopis alioquin incumbente.

Ad quorum proinde effectum Dilectioni et fidelitatibus vestris benigne injungimus, ut clementissimam hancce resolutionem nostram tam Dioecesanis episcopis modernis, quam et capitulis, atque comitatibus concernentibus notam reddere, ac ipsos quidem episcopos ad excipiendam super benigne concessa libera testandi facultate expeditionem pro demonstranda uberiori cle

VÉGRENDELKEZÉSI JOG.

7

« ÖncekiDevam »