Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mentia nostra gratis exarandam ad cancellariam nostram Regiam Hungarico Aulicam inviare, Capitula autem, et Comitatus ad debitam observandorum observationem instruere, utve eisdem Dilectioni et fidelitatibus vestris de effectu horum praevio modo ordinatorum, atque pro firma omnium Regula per Nos clementer constitutorum, qualiter procurato, successivis temporibus accuratas relationes faciant suasque addant observationes necessaria, eatanus apud eadem Capitula et respective comitatus disponere. Quia vero praemissam benignam intuitu episcopatuum factam provisionem ad minora quoque a collatione nostra Regia dependentia beneficia ecclesiastica extensam habere velimus. Ideo apud memoratos episcopos ordinare noverint, ut beneficiatorum ejusmodi quoad fundum instructum projecta solerter excipiant, et medio consilii hujus nostri pro ulteriori desuper impertienda benigna resolutione nostra horsum demisse repraesentent; quibus in reliquo gratia etc. Datum in Archi Ducali Civitate nostra Viena Austriae, die 28. mensis Junii Anno 1773. Maria Theresia m. p. Comes Franciscus Eszterházy m. p. Ferdinandus Scultety m. p.

Kivül: 3145/28. Juny 1773. Nro. 29. Ideal. 773. Ideal. Cassae Paroch. Nro. 3.

[blocks in formation]

Venerabile Archi-Capitulum Strigoniense. Nobis observandi, et Domini Nobis observandissimi.

Sacra sua Caesarea, et Regio-Apostolica Majestas, ut Benignae propensionis, et Regiae Benevolentiae Studium, quo Regni Hungariae, et Partium eidem adnexarum Statum Ecclesiasticum omni hactenus Tempore complectebatur, luculentius reddat, universis, et singulis Regni istius, et Partium eidem adnexarum Episcopatibus, de convenienti, et sufficienti Fundo instructo, tam relate ad Residentiam, quam et Bona eorundem Benigne providendum esse duxit, quem proinde in finem, siquidem ipsi Episcopi desuper auditi quantitatem, et qualitatem plerumque ipsi designassent et proposuissent, imo nonnulli etiam eo semet declarassent, quod si ipsis libera testandi facultas per altefatam Suam Majestatem benigne concessa fuerit,parte ex Sua de Fundo instructo libenter prospecturi, et pro Successoribus Suis eundem relicturi sunt.

Hinc Universis, et singulis actu viventibus Diaecesanis Episcopis declarandum clementer resolvit suprafata Sua Majestas: quod praeattactam liberam testandi facultatem Ipsis quoque ea cum Conditione Benigne omnino atribuat, ut juxta hic adnexam Consignationem, in quan

tum videlicet Consignatio haec semet ad Archi-Episcopatum hunc Strigoniensem referret Fundum instructum pro Successore suo in Specifico determinare, ac relinquere teneatur; quod si autem praeter et ultra quantitatem, et qualitatem in eadem Consignatione denotatam aliquid amplius seu in pretiosis, seu vero alterius generis Speciebus relinquere vellet, hoc perinde liberum, atque integrum ipsis futurum sit, eo caeteroquin hic addito, ut quantum ad intrinsecam Residentiarum Instructionem solis Cultris in 24. Paribus, Cochlearibus Majoribus in 6-et Salinariis argenteis in totidem frustis designandis, reliqua Rubricarum eo pertinentium genera, uti essent utensilia, item ad Credentiam Culinam, Dispensam, Stabulum, Hortum, Cellarium deservientia requisita intacta successoribus in perpetuum, sine ulla numerica, seu quantitatis, seu qualitatis designatione relinquantur.

Quantum vero ad Vacantes actu Archi-et respective Episcopatus, id ipsum occasione denominandorum ejusmodi Archi-et Epicoporum observandum, adeoque inpraeattacta Consignatione deductarum Specierum quantitatem, et qualitatem Iisdem non absimiliter proponendam, atque Facultatem testandi pari ratione Illis quoque concedendam Benigne constituit Apostolica Sua Majestas.

Ne autem sua in futurum etiam Fundo huic instructo Securitas desit, pro firma Regula determinavit Sacratiss. Sua Majestas, ut quotiesquunque Episcopum aliquem fatis cedere contigerit, semper Inventarium medio Cameralis, et Capitularis Individui, cum Interventu duarum Magistratualium Cottus Personarum, mox post mortem fatis functi Episcopi conficiatur, et antequam adhuc ul

tima denati Episcopi Voluntas executioni mancipetur, concernentibus Instantiis exhibeatur, ea quippe cum declaratione, utrum in saepius repetita Consignatione expositarum specierum quantitas et qualitas complete adsit, nec ne? concernentes autem Instantiae invigilare teneantur, ut id, quod fortassis ex praescripta Consignationetenus quantitate et qualitate deesset, e Massa Defuncti Episcopi inomisse-redintegretur, Inventaria porro, tam eorum, quae juxta repetitae Consignationis Normam indispensabiliter adesse debent, quam et aliorum ex attributa libera testandi Facultate seu in pretiosis, seu in aliis quibuscunque Speciebus pro Successorum Fundo instructo relinquendorum in singulo Competentium Instantiarum Archivo fideliter, atque attente conserventur ut sic ubi pro hoc, aut illo Episcopatu Ipsius Episcopi denominatio facta fuerit, eidem omnes in Inventario Episcopatum suum respiciente expositi effectus rite consignari possint.

Ex quo porro benignam hanc Curam, et provisionem Caesareo Regiam etiam ad Tempus Sed's vacantis extensam habere velit Samma nuncupata Sua Majestas, ideo benigne constituit, ut hoc quoque Tempore ex effectibus in Inventario ejusmodi designatis nihil absolute pereat, nisi occasione denominandi Episcopi plena iterum ejus, quod deesse compertum fuerit, redintegratio fiat, et sic etiam aedificia sub Tempore Vacantis Sedis in statu illo, quo recepta fuerunt, conserventur, per consequens necessariis aedificiorum ejusmodi reparationibus de Tempore in Tempus cameraliter provideatur, Conservatione a Praedecessoribus Relictorum aedificiorum, tam necessariorum, quam et ad honestam Voluptatem deser

vientium ductu Articuli 21-i 1723. ipsis Episcopis alioquin incumbente.

Clementissimam proinde hanc Resolutionem Caesareo Regiam Praettlis DD. Vestris pro debita observandorum observatione, utve de effectu horum praevio modo ordinatorum, atque pro firma omnium Regula clementer constitutorum qualiter procurato Successivis Temporibus accuratas relationes horsum facere suasque Observationes addere noverint; hisce de benigno jussu Regio intimandam esse duxit Consilium hoc Regium Locumtenentiale, Datum ex Consilio Regio Locumttli Hungco, Posonii die 8-a Mensis July Anno Dni 1773-0 celebrato. Praettlarum DD. Vestrarum Benevolus ad Officia paratissimi C. Joannes Csáky m. p. Franciscus Skerlicz m. p. Emericus Bőthy m. p.

Kivülről: No. 3. 1773. 8-a. July. Circa Fundum Instructum et Testandi Facultatem omnibus Archi-et Episcopis clementer concessam 1773. Ideal: Cassae Paroch Nr. 3.

« ÖncekiDevam »