Sayfadaki görseller
PDF
ePub

VI

Dilate Deus a vida a V., e o favoreça com a necessaria saude, para levar ao cabo esta famosa empreza, que certo ha de merecer da posteridade os louvores, que já lhe endereçam os contemporaneos, que tomam a peito a prosperidade, honra e decoro da patria.

e

[blocks in formation]

ALLOCUÇÃO DO PAPA PIO IY NO CONSISTORIO SECRETO DE 17 DE FEVEREIRO DE 1851

Sanctissimi Domini Nostri Pii Divina Providentia Papae IX allocutio habita

in Consistorio secrcto, dici 17 Februarii an. 1854

(Histoire du Scbismo

1851 Fevereiro

17

Venerabiles fratres... Inter novos diversaruin Ecclesiarum Antistites, quos Vobis, Venerabiles Fratres, in hodierno

onventu proposituri sumus, erit etiam Ven. Frater Joseph a Silva Torres, Archiepiscopus Palmyrensis, quem Coadjutorem futurumque Successorem dare consilium est Dilecto Filio Nostro Petro Paulo S. R. E. Cardinali Figueiredo, Archiepiscopo Bracharensi. Opportunum vero reputavimus Nostri ejusdem consilii rationem Vobis breviter explicare, ut eorum, quae antea contigerant, memoria repetita, notum cuique sit, quare et quibus usi cautionibus induserimus animum ad memoralum Josephum futuro Bracharensis Ecclesiae regimini destinandum.

1

Erat idem Josephus, ut sane nostis, Archiepiscopus Goae in Indiis Orientalibus, cujus Ecclesiae regimen decretum ei fuerat a Gregorio XVI fel. rec. Decessore Nostro in Consistorio secreto diei 10 Junii anni millesimi octingentesimi quadragesimi tertii. In magno autem Orientalium illarum Regionum numero et amplitudine, ad quas olim Goani Archiepiscopi sive ordinaria, sive Metropolitana jurisdictio pertinebat, complures tunc erant Vicarii Apostolici Antistiti eidem minime subditi, quos inibi Sancta haec Sedes, Catholicae scilicet Religionis causa id postulante, constituerat. Nam praeter illos, qui in latissimis Regionibus Sinarum Imperii, aliisque conterminis per Litteras Apostolicas Innocentii XII, rec. me. Praedecessoris Nostri a Dioecesibus Pechinensi, Allocution prononcée au Consistoire secret, du 17 Pévrier 1851,

1 Datae illae sunt diebus 15 et 23 Octob. 1696.

par notre Saint Père Pie IX, Pape par la Providence Divine

[ocr errors]

Portugais dans les Indes.)

1854

Vénérables frères. - Parmi les nouveaux chefs de diverses Églises que nous vous avons proposés dans l'assemblée Fevereiro de ce jour, se trouvait aussi notre vénérable frère Joseph de Silva e Torres, Archevêque de Palmyre, que nous avons dessein de donner coinme coadjuteur et futur successeur à notre très-cher fils Pierre-Paul Figueiredo, Cardinal de la Sainte Église Romaine, Archevêque de Braga. Nous avons cru qu'il était opportun de vous faire connaître brièvement les motifs de cette résolution, afin qu'après avoir rappelé les faits qui se sont passés, chacun sache pourquoi nous nous sommes décidé à confier le gouvernement futur de l'Église de Braga au susdit Joseph, après avoir usé de certaines mesures de prudence.

Ce même Joseph, ainsi que vous le savez fort bien, était Archevéque de Goa aux Indes orientales. Le gouvernement de celte église lui avait été conféré par notre prédécesseur Gregoire XVI, d'heureuse mémoire, dans le Consistoire secret du 19e jour de juin de l'année 1813. Plusieurs Vicaires Apostoliques, parfaitement indépendants de l'Église de Goa, avaient été successivement établis par le Sant-Siège, pour répondre aux besoins de la Religion Catholique, dans les nombreuses et vastes régions orientales, soumises jadis à la juridiction ordinaire ou métropolitaine de l'Archevêque de Goa. Car, outre ceux envoyés par les lettres apostoliques de notre prédécesseur Innocent XII, d'heureuse mémoire !, -dans les districts de l'immense empire de la Chine et en dif

1 Elles sont des 15 et 23 Octobre 1696.

1851 Fevereiro

17

Nanchinensi, et Machaonensi, atque a Metropolitano Goanae Ecclesiae jure in perpetuum divulsis deputari jamdiu consueverunt, et praeter alios, qui postmodum aliis Indiarum locis destinati sunt'; ipse etiam Gregorius XVI novos in Goanae Ecclesiae Dioecesi ac Metropolitana illius provincia Vicarios Apostolicos provisorio modo instituerat. Eo spectant notissimae ejusdem Summi Pontificis Litterae, quarum initium Mulia praeclare, datae sub Annulo Piscatoris die 24 Aprilis Anni 1838 uti et aliae Litterae Apostolicae, ac Decreta Nostrae Congregationis Propagandae Fidei, quae illis aut praecesserant, aut pontificio postmodum jussu et auctoritate successerunt.

Hanc Decessoris Nostri ampliorem providentiam mutata temporum ratio, et tuendae in Indiis atque amplificandae Catholicae Religionis causa flagitabat. Dum enim major ipsa verae Fidei propagatio majorem in dies Evangelicarum Missionum et Sacrorum operariorum numerum postularet, huic quidem sustinendo oneri impares omnino erant Viri Ecclesiastici, qui Lusitanorum ope illuc mitti, aut ex indigenis instilui solebant; postquam praesertim quae in Indiis plurima olim fuerant Lusitanae Ditionis Loca, nonnullis tantum cum Urbe Goa et Urbe Macao exceptis, in aliorum Principum potestatem transiverant; ut nihil porro dicamus de postremis Lusitani Regni calamitatibus, quae relationibus etiam inter Sanctam hanc Sedem et Lusitanum Gubernium interruptis, eo rem adduxerant ut et Goana, et illius Suffraganeae Ecclesiae una simul vacarent. Jam vero Ecclesiastici homines, qui tunc temporis easdem Ecclesias sive ex canonica Capituli deputatione, sive alio quovis titulo administrabant, quaerentes quae sua erant non quae Jesu Christi, contradicere ausi sunt Vicariis Apostolicis a Gregorio XVI deputatis, nec dubitarunt arrogare sibi spiritualem auctoritatem super Ecclesias, et fideles illorum curae a Sede Apostolica commendatus: ex quo eo

1 Verapolitanus, an. 1701; Avanus et Peguanus, an. 1741, etc.

« ÖncekiDevam »