Sayfadaki görseller
PDF
ePub

» ficem, sive hæreticus esse possit, sive non, non » posse ullo modo definire aliquid hæreticum a tota » Ecclesia credendum. »

1° Itaque nihil disputes de persona uniuscujusque pontificis. Etiamsi quispiam Papa doctrinam hæreticam bono animo ut catholicam intra se tenuisset, imò etiamsi apertam hæresim pertinaciter et palam docuisset, ita ut depositus fuisset, nec immeritò, ut hæreticus; hæc omnia nostram quæstionem nihil attinerent. Porrò si persona pontificis possit hæresim amplecti, docere, pertinaciter tueri, ita ut hæreticus fiat, atque ut hæreticus jure merito deponatur, evidens est aut nullam pontificiam definitionem infallibilem esse, aut saltem nullam esse infallibilem, nisi accedente ipsius sedis apostolicæ, sive primæ hujus Ecclesiæ consensu.

2o Ne disputes de pontifice qui citra fidei dogma aliquatenus erraret. Agitur tantùm de pontifice, qui, assentiente sede apostolicâ, solemni ritu aliquid hæreticum definiret.

3o Ne disputes de pontifice, qui definiret aliquid hæreticum, nec tamen illud hæreticum a tota Ecclesia credendum proponeret. Supponitur illud hoereticum a sede apostolica ita definitum esse tanquam

» cem debere facere quod in se est, consulendo viros doctos, et » peritos rei de qua agitur. Si quis autem peteret an pontifex er>> raret, si temere definiret? sine dubio prædicti auctores omnes re» sponderent, non posse fieri ut pontifex temere definiat. Qui enim » promisit finem, sine dubio promisit et media, quæ ad eum finem > obtinendum necessaria sunt. Parum autem prodesset scire, Pon.. » tificem non erraturum, quando non temere definit; nisi etiam » sciremus, non permissuram Dei providentiam, ut ille temere » definiat. » De summ. Pontif. lib. iv, cap. 11, n. 8, 9. (Edit, Versal.)

dogma fidei, ut omnes Ecclesias dissentientes a sua communione pellat, et resectas definitivo judicio declaret.

CAPUT II.

Personalis pontificum infallibilitas refellitur.

CARDINALIS Bellarminus sic habet (1): « Pontifex >> in casu hæresis potest ab Ecclesia ́judicari et de>> poni, ut patet dist. 40, can. Si Papa. » Fatetur hoc ipsum doceri «< apud Innocentium, serm. 2. de » consecratione pontificis. Et quod majus est, in viII

Synodo act. vII, recitantur acta concilii Romani » sub Hadriano, et in iis continebatur Honorium » papam jure videri anathematizatum, quia de hæ>> resi fuerat convictus..... Ubi notandum est, quòd » etsi probabile sit Honorium non fuisse hæreticum, » tamen non possumus negare quin Hadrianus cum >> Romano concilio, imò et tota vIII synodus gene>> ralis senserit in causa hæresis posse Romanum » pontificem judicari.

>>

Postea verò Bellarminus ita disserit (2): « Tertia >> sententia est in alio extremo', pontificem non posse » ullo modo esse hæreticum, nec docere publicè hæ>> resim, etiamsi solus rem aliquam definiat. Ita » Albertus Pighius, etc..... Tertia probabilis est, » non tamen certa; quarta » (videlicet pontificem sive hæreticus esse possit, sive non, non posse (2) Ibid. lib. IV,

(1) De summ. Pont. lib. 11, cap. xxx, n. 1, 3. cap. 11, n. 7, 10,

ullo

ullo modo definire aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum) << certissima est, et asserenda. >>

Bellarminus denique exemplum Honorii papæ sibi sic objicit (1): « Dices: At certè crediderunt » ista concilia (nempe sextum et posteriora ) Papam » errare posse, cùm Honorium hæreticum fuisse cre» diderint. Respondeo credidisse solùm eos Patres, » Papam errare posse ut privatum hominem, quæ » est opinio probabilis, quamvis contraria videatur >> nobis probabilior. »>

Quibus positis, tria sunt, quæ a tanto viro sciscitari velim. 1° Quid sit in praxi hæc personalis pontificum infallibilitas quæ probabilis est, non tamen certa, atque adeo in praxi nulla est; quandoquidem opposita sententia, dicens Papam errare posse, et hæreticum fieri, probabilis est, quamvis contraria videatur probabilior. Porrò unicuique licet opinionem probabilem juxta conscientiam sequi. Unde unicuique licet hanc infallibilitatem personalem probabiliter falsam rejicere, et fallibilitatem probabiliter veram tueri: infallibilitas autem quam rejicere unicuique hominum licet, in praxi nulla est; neque credibile dixeris, tantum Dei donum pontificibus singulis concessum fuisse, ut in praxi nullum sit, et inutile ad dirimendas fidelium controversias.

2o Quæro, qua de causa opinio asserens Papam errare non posse, etiamsi solus rem aliquam definiat, sit probabilior quàm opposita? Enimvero opposita extraditione constat, ut patet, dist. 40, can. Si Papa, et apud Innoc. serm. 2 de consecratione pontificis ;

(1) De summ. Pont. lib. IV, cap. xi, n. 38.

FÉNÉLON. II.

17

ex eo denique quòd Hadrianus cum Romano concilio, imò et tota sexta Synodus generalis senserit in causa hæresis posse Romanum pontificem judicari ; id confirmantibus posterioribus conciliis. Sententia verò quæ personalem infallibilitatem affirmat est in alio extremo, ait Bellarminus; ita Albertus Pighius, etc..... Probabilis est, non tamen certa. Iterum atque iterum quæro, quâ ratione opinio Alberti Pighii sit anteponenda sententiæ Hadriani papæ, concilii Romani, sextæ synodi generalis, et aliarum quæ secutæ sunt? Præterea unaquæque pontificum persona moritur, neque tamen unquam moritur sedis apostolicæ auctoritas. Ergo non in persona transeunte, sed in sede immota quærenda est hæc præcelsa auctoritas, si uspiam inveniatur. Quinetiam aliquando fit, ob diuturnam electorum dissensionem, aut aliquam aliam gravem causam, ut hæc sedes per aliquot annos vacet. Imò et per magnum schisma factum est ut per annos circiter quadraginta certo pastore caruerit. Incertus autem Papa in praxi nullus est. Tum certè neque sedis hujus auctoritas intermissionem passa est, neque universalis Ecclesiæ corpus, capite deficiente, detruncatum et exanime jacuit. Ergo luce clarius est, supremam hanc et immotam auctoritatem, non in sedente, semper. mortali, et interdum incerto, sed in sede immortali, et semper certa, permanere.

Patebit verò ex multis traditionis testibus inferiùs proferendis, quàm accuratè et dilucidè veteres hanc æternam sedem a sedente homine jamjam morituro distinguere consueverint. Hinc mos invaluit, ut omnia non ex personæ sedentis, sed ex sedis aposto

licæ nomine passim sancirentur. Omnes illi qui pontificiam auctoritatem magnificentiùs extollunt, non de Leone aut de Gregorio, aut alio quovis egregio pontifice, sed de Petro, in sede loquente, ac vivo, prædicant. Quinetiam si quispiam pontifex, ut exempli causâ Honorius, visus sit tuendæ fidei minùs consuluisse, tum maximè asseveratur à sancto Agathone, apostolicam sedem illibata atque, ut ita dicam, virgine fide hactenus confirmasse omnium fratrum fidem.

Itaque arbitror me sententiæ a Bellarmino penitus assertæ abunde obsequi, modò cum ipso dixerim: «< Sententia quæ docet pontificem, sive hæreticus >> esse possit, sive non, non posse ullo modo definire aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum, «< certissima est, et asserenda. >>

[ocr errors]

CAPUT III.

Vera ac sobria sanioris partis Cisalpinorum sententia exponitur.

Si semel negaveris personalem hanc pontificum infallibilitatem, nihil est in quo plerique Cisalpini unitatis amantes, a Transalpinis dissentire mihi videantur: cujus quidem rei probatio breviter ac dilucidè fieri potest.

Omnes Cisalpini unitatis amantes credunt apostolicam sedem esse, ex institutione Christi, æternum catholicæ communionis fundamentum, centrum atque caput.

« ÖncekiDevam »