Bucolica. Georgicon. Culex. Ciris. Catalecta. Copa. Moretum. Aeneidos, liber I-III

Ön Kapak
Impensis Kearsley, 1796
 

Kullanıcılar ne diyor? - Eleştiri yazın

Her zamanki yerlerde hiçbir eleştiri bulamadık.

Seçilmiş sayfalar

İçindekiler

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 199 - Aeneas claraque in luce refulsit os umerosque deo similis; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae 590 purpureum et laetos oculis adflarat honores: quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Sayfa 64 - Aesculus in primis, quae, quantum vertice ad auras Aetherias, tantum radice in Tartara tendit. Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres Convellunt ; immota manet, multosque nepotes, Multa virum volvens durando saecula vincit; 295 Tum fortis late ramos et brachia tendens Hue illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.
Sayfa 75 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Sayfa 254 - Circae, quam tuta possis urbem componere terra. Signa tibi dicam, tu condita mente teneto : cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 390 triginta capitum fetus enixa iacebit alba solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
Sayfa 77 - Optima torvae Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, Et crurum tenus a mento palearia pendent ; Turn longo nullus lateri modus ; omnia magna, Pes etiam ; et camuris birtae sub cornibus aures.
Sayfa 200 - Saecula ? qui tanti talem genuere parentes ? In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, Quae me cumque vocant terrae.
Sayfa 70 - Assyrio fucatur lana veneno, 465 nec casia liquidi corrumpitur usus olivi: at secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis (speluncae vivique lacus et frígida tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni) 470 non absunt; illic saltus ac lustra ferarum, et patiens operum exiguoque adsueta iuventus, sacra deum sanctique patres: extrema per illos lustitia excedens terris vestigia fecit.
Sayfa 207 - infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi, et quorum pars magna fui. quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis ? et iam nox umida caelo praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sayfa 187 - Parce metu, Cytherea : manent immota tuorum fata tibi ; cernes urbem et promissa Lavini moenia, sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aenean ; neque me sententia vertit. 260 hie tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo...

Kaynakça bilgileri