Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Valterra, doctor legum, et Franciscus de Blanis, doctor decretorum, et Vitalis de Blanis, miles, XIIII septembris, ut ambaxatores regis Aragon. venerunt ad portam pontis Avinion. et non permissi fuerunt intrare; quapropter facta protestacione contra cardinales et civitatenses de dampnis et interesse, que extimabantur ad quingenta milia florenorum; iniuriam 5 vero reservabant vindicandam et extimandam serenissimo regi Aragonie, qui eos mictebat ad papam et regem Francie et cardinales et civitatenses Avinion. Et publico instrumento inde fieri requisito retrocesserunt ad Villam Novam. Demum predictus nobilis dominus Iacobus cum suis consociis ambaxatoribus ultima septembris permissi fuerunt intrare civitatem 10 Avinion. et ad papam obsessum, ita quod remanerent in palacio nisi per tres dies, sed exirent post dictos dies et quod non ponerent cum eo nisi duodecim familiares.

F. 48. Domus vicarii Terme, Urgellensis diocesis, XVIII octobris combusta fuit una cum omnibus, que in ea erant. Et cum in quadam 15 caxa esset lictera indulgentiam plenariam per fratrem Poncium ordinis. Predicatorum, civitatis Urgellensis, exsecutorem gracie concesse imperatori Constantinopolitano per sanctissimum] dominum Benedictum papam XIII memoratum, cum universa predicte domus combusta fuissent, lictera tamen. gracie predicte inter carbones incombusta et cineres reperta fuit.

20

Cardinales Penestrinus et Saluciarum intraverunt ad papam XVIII octobris et cum de concordia cardinalium cum papa per eos contractaretur, eodem tempore aplicuit quidam de Parisius, quidam notarius, vocatus Barral, ducis Bituricensis, cum potestate regis Francie, quam fecit preconizari in Villa Nova, quod nullus de restitucione fienda domino de palacio 25 loqueretur sub maximis penis, cum rex Francie non esset intencionis restituendi. Et predictus Barral in Villa Nova et Nemauso capiebat cursores, qui veniebant de dominio regis Aragon. et auferebat eis licteras et multa verba iniuriosa de papa loquebatur.

Nobilissimus dominus Iacobus de Pratis penultima octobris intravit 30 ad papam, qui venit de rege Ludovico de tractando concordiam inter papam ad regem, eo quod papa nolebat dare ecclesiam Arelatensem et abbaciam Montis Maioris hiis, pro quibus rex predictus suplicabat.

Galatus Severach et Bonis Rachedii alias Borracerii, doctor utriusque iuris, XIII novembris venerunt cum licteris credencie ducum Biturie et 35 Burgundie ad cardinales et cives Avinion., qui convocatis sindicis et populo in domo Predicatorum proposuerunt, qualiter rex nec duces nec magnates Francie erant intencionis restituendi obedienciam Benedicto, el prodom de

1 Vgl. oben S. 132.

* Vgl. oben S. 124.

Arles hatte Peter der Kammer reserviert, s. Archiv VII, 95, wahrscheinlich auch die in der Nähe dieser Metropole gelegene Abtei von Montmajour. Einen der Kandidaten für den erzbischöflichen Stuhl haben wir oben Seite 49, Aum. 3 kennen gelernt.

Palays, cum nollet condescendere tract[at]ibus et dolosis viis et submissionibus, que per Francos et cardinales a papa petebantur, concitans populum vel quasi contra papam, ut constat ex gachiis per villam factis cum maxima multitudine armatorum. Et predicti ambaxatores ducum dixerunt 5 in predicta congregacione, quod rex Ludovicus leviter restituerat obedienciam, sed reges Francie nec Castelle non sic, sed cum tanta deliberacione fieret, sicut fuerat facta subtraccio obediencie. Ad verba regem Ludovicum tangencia respondit Raymundus Bernardi,1 miles, quod menciebantur, primo quod cum maturo consilio fecerat rex Ludovicus et XVIII mensibus Francos 10 expectaverat, volens dare honorem. Et eodem die Soffrenetus, grossator pape, qui habitabat in carreria de las Enfermeras et erat capitaneus hominum civitatensium illarum encontratarum, qui erat contra papam, mortuus fuit subito intra tres oras.

Nobilis dominus Iacobus de Pratis XXII novembris habuit exire 15 palacium nec permissus fuit" ibidem remanere, licet papa de eo indigeret, sed ad Villam Novam habuit reverti, cum in civitate suspectus cardinalibus et civitatensibus esset.

X et XII decembris Penestrinus et Saluciarum cardinales intrarunt palacium et in exitu palacii dixit Guilermus de Molone3 nobili Petro 20 Sancii de Calataiubio, quod pax inter papam et cardinales erat concordata. Et eadem die cardinales et civitatenses fecerunt auferri machinam, que erat in çimiterio Sancti Simphoriani,5 que usque ad predictum diem senper parata extiterat.

Hoc anno civitas Ezmirre, que per hospitalarios tenebatur, fuit capta 25 per Tabarlanum, de quo facta est mencio supra, et omnes christiani fuerunt trucidati excepto fratre Didaco de Alfaro, capitaneo, quos Genuenses cum certis modis ipsos liberarunt contra voluntatem capitanei predicti.

Anno MCCCCIII minister ordinis Minorum Castelles XVI febr[u]arii intravit ad papam, qui publice proposuit in camera turris coram pape 30 Benedicto XIII: Intende oracioni mee et exaudi me, 10 prosecutusque fuit concludens, quod cum eciam in spiritualibus licitum sit redimere vexacionem suam, dignaretur ad tempus actendere et filium suum regem castelle exaudire in peticionibus,11 pro quibus missus fuerat, cum in brevi restitucionem obediencie proposuisset facere. Erat tamen verum, quia die Sancti 35 Anthonii 12 proxime preterita credebat[ur] fieri; sed nichil factum fuit. Hs. wiederholt nec permissus fuit.

a

Raymundus Bernardi Flamingi, eine der bedeutendsten Persönlichkeiten am königlichen Hofe der Anjous von Neapel.

2 Noch heute Rue des Infirmières, s. Achard, Dictionnaire historique des rues et des places publiques de la ville d'Avignon, p. 87. 5 S. oben S. 52.

3 S. oben S. 120.

4 S. oben SS. 129, 136.

6 S. oben S. 118. Über den Fall Smyrnas vgl. Delaville (le) Roulx l. c.

7 S. oben S. 118.

10 Psalm 60, 2.

8 S. oben S. 73.

9 S. oben S. 58, Anm. 1.

11 Auch hier mufste, wie in der Provence, die Wiederherstellung des Gehorsams erkauft werden.

12 Am 17. Januar.

Die sancti Gregorii,1 que computatur XII mensis marcii, considerans s{anctissimus] dominus Benedictus papa XIII, quod Franci et universitas Parisiensis et cardinales et cives Avinionenses inobedientes non querebant unitatem ecclesie, sed scisionem et perdicionem persone pape memorati, ut liquide potest constare ex superius descriptis et inferius scribendis, no- 5 bilis dominus Iacobus de Pratis, ambaxator christianissimi principis domini Martini regis Aragon., una cum suis consociis superius descriptis, una eciam cum cardinali Pampilonensi, qui habitabat in Arelato, ordinarunt et tractarunt, quod omnino papa exiret a palacio et civitate proditorum Avinionensium predicta die Sancti Gregorii in aurora [49] prope domum 10 decani Domine Nostre de Donis, que erant contigua palacio apostolico, ubi papa erat obsessus. Et ianua dicte domus erat murata XX lapidibus sectis et quadratis; quibus subtiliter avulsis, per dictam ianuam exivit papa in carreria, ubi expectabant eum predicti dominus Iacobus de Pratis, connestabulus Aragonie, et Franciscus de Pace, miles, et Iohannes de Val- 15 terra, doctor legum, et Franciscus de Blanis, doctor decretorum, custodibus cancellorum proditorum cardinalium et civitatensium minime sencientibus; et accesserunt ad hospicium Sancti Anthonii, ubi hospitabantur predicti, qui papam sociabant et expectaverunt ibidem usque in solis ortu. Ora enim illa aperiebatur secunda ianua Rodani, que est sub ponte, et per 20 illam exivit semi incognitus. Et quidam monachus Montis Maioris missus cum bonis remigeris iam expectabat papam cum bona barcha per cardinalem Pampilonensem missam in ripa Rodani, quam intrans immediate fuit scitum, quod papa recedebat. Et cum essent iam intus et inciperent remigare, Franciscus de Pace, miles, quibusdam suis notis, qui stabant in 25 ripa Rodani dixit": 'Ite ad cardinalem Albanensem et dicite sibi, quod maximus capellanus recedit, taliter quod ipse cum aliis habeant malum prandium.' Et eadem die aplicuit ad Castrum Raynaldi, quod est situm in riparia Durencie, distans per unam leucam ab Avinione. Et cum papa a Rodano exivit, iam expectabatur per cardinalem Pampilonensem cum 30 gentibus armigeris et equitaturis pro papa et consociis, et per terram eques aplicuit ad dictum Castrum Raynaldi, in quo castro papa capellam in

• dixit eingefügt.

Hier folgt die aragonesische Überlieferung in betreff der Flucht Peters. S. die französische in der Chronica Caroli VI, 1. 23, c. 16; to. III, p. 70 und in Boysset im Archiv VII, 367; V, 449.

? Diese Wohnung scheint oben auf dem Rocher des Doms beim Chor der Kathedrale, nicht etwa unten am Fufse des Escalier de Sainte-Anne bei der Tour Trouillas gelegen zu haben. 3 Doch wohl identisch mit Franciscus de Pavo, der 1407 1500 Goldgulden für die Dienste erhält, welche er leistete 'cum . . . dire obsidionis evaderemus angustias, nobis personaliter assistendo', s. Regest. Aven. Bened. XIII, to. 51 (n. 328), f. 23. Vgl. Archiv VII, 585.

Das städtische Spital des heil. Antonius lag in der Rue Saint-Antoine in der Nähe von St. Didier; s. Achard 1. c. p. 143; doch ist wohl hiervon das Spital der Kurie zu unterscheiden; vgl. oben S. 128, wo von einem 'prior Sancti Antonii Romane curie' die Rede ist. Dieses letztere ist ohne Zweifel hier gemeint.

5 Châteaurenard, dessen mächtige Türme noch immer weithin sichtbar sind.

honorem Sancti Gregorii fecit edificari et ipsam reddituavit. Et cum papa de familia sua palacii exierunt Iohannes Romani cubicularius, magister Franciscus de Ribalta medicus et Franciscus de Aranda, conversus domus Cartusiensis Porte Celi, olim miles. Qui quisque predictorum civitatem 5 exierunt et quilibet, prout potuit, eadem die ad predictum castrum Raynaldi aplicuerunt. Et fuit mirandum, quod, licet tempus esset nubulosum, nec papa nec sui vix cogniti fuerunt nec eciam detentus per proditores civitatis aliquis eorum fuit; quod ascribendum est potencie divine. Nam ostiam consecratam papa gerebat in pectore. Itaque permictente sumo 10 Christo Ihesu, pro cuius vicariatu paciebatur, fuit papa cum predictis ab inimicis capitalibus liberatus; inimicis inobedientibus maximum dispendium et oprobrium ex pape recessu seu fuga recipientibus. Nam expediendo se de persona pape memorati, Avinionenses credebant sibi Francos et eis adherentes in predicta subtraccione obediencie ad inperpetuum teneri eis 15 obligatos.

20

Et in predicta die exitus pape familiaribus, qui remanserunt in palacio, cardinales nec civitatenses permiserunt intrare victualia; suam pessimam voluntatem propter fugam pape contra papam et contra illos, qui in palacio remanserant, declarando.

Rex Ludovicus Sicilie et dominus Provincie XIIII mensis marcii venit ad exhibendum reverenciam ad predictum Castrum Raynaldi et suplicavit pape, quod daret sibi barbam, quam papa obsessus nutriverat. Et erat quasi binorum palmorum, que valde faciem papalem decorabat. Videbatur enim alius pater Habraam, que multum pape personam ostendebat sume 25 reverendam. Et ipsa deposita, saltim michi, qui hec scribo, et multis aliis videbatur, quod nec gravitatem nec auctoritatem tantam haberet memoratus papa. Itaque concessit regi barbam papa. Et barbitunsor predicti regis abstulit barbam pape; et dedit barbitunsori papa centum francos et unam clavam sive matam argenteam et fecit ipsum hominem suum ar30 morum. Et pilos predicte barbe rex abuit, recolligens mundissime, custodivit involvens ipsos in sindone.

XV marcii cardinales et civitatentes ex fuga pape videntes se confusos, restituerunt victualia palacio, id est concesserunt, quod in palacio victualia intromiterentur, sed non plene, sed pro centum personis. Et 35 sic die lune et mar[t]is et mercurii vixit familia pape palacii sine victualibus civitatis; cupientes cardinales et civitatenses vel fame vel alias qualitercunque de ipsis se expedire. Sed miserator Dominus providit utilius, quam papa vel sue gentes scirent cogitare.

1 Dies hebt auch die Chronica Caroli VI 1. c. hervor.

2 Vgl. Boysset im Archiv VII, 367, 368.

3 Das Fallen dieses berühmten Bartes interessierte auch den Mönch von SaintDenis, s. Chronica Caroli VI, 1. 23, c. 1; t. II, p. 72; vgl. oben S. 106.

4 Den 12. März, dem Tage der Flucht, und den 13. und 14.

Die mercurii cardinales Penestrinus et Saluciarum et Sancti Angeli,2 primus cardinalis, quem papa creaverat et sic ingratus, una cum XII de maioribus civitatis Avinion. iverunt ad papam; qui remissis animalibus remanserunt in Castro Raynaldi predicta die, computata XXVIII marcii. Qui papalem reverenciam exhibuerunt, tamen secreto, presentibus rege 5 Ludovico et nobili domino Iacobo de Pratis, connestabulo Aragonie, et Francisco de Aranda et Iohanne Romani; et ibant pro firma capitulorum pacis, et in nocte predicti diey firmata fuerunt per papam et predictos Avinion. comuniter; excepto capitulo de sex mensibus pro mictendo ad consultandum Parisius, quibus papa nolebat concedere nisi tres menses. 10 Et cum cardinalis Albanensis omnino instaret pro tanto tempore, sicut continebatur in capitulis, papa retinuit sibi deliberacionem usque in diem sequentem.

Et predicta die mercurii venit ad Castrum Raynaldi Guilermus de Molone cum certis personis de comitatu Venexini. Et erat papa in 15 prandio, certificantes papam, qualiter totus comitatus Venexini restituerat pape obedienciam in spiritualibus et temporalibus.

F. 49. Cardinales predicti firmatis capitulis pacis per papam et per ipsos, XXIX marcii a Castro Raynaldi ad civitatem Avinion. revenerunt. Noluit tamen papa nisi quatuor menses concedere ad consulendum Francos 20 principales et consocios predicte subtraccionis obediencie facte pape Benedicto XIII memorato. Avinionensibus noluit papa concedere predictum tempus consulendi, quia Avinionenses erant vassalli ligii pape et non cardinales]. Qui cives Avinionenses penultima marcii noctis silencio fuerunt nimium per cardinales infestati, ut civitas Avinion. non faceret restitu- 25 cionem obediencie pape, quohusque cardinales una cum ipsis de Parisius responsum haberent. Tandem civitatenses, cardinalibus non spectatis, ultima marcii capitulo generali congregato deliberarunt sine aliquali ulterius mora obedienciam fore pape restituendam. Eadem die per Iohannem Capacola 8 et Iacobum Rassaudi, sindicos" civitatis Avinion. et per plures de maioribus 30 civitatis fuerunt ducte claves civitatis ad papam. Et eadem die hora tarda revenientes, que erat dies sabbati, cancella, que constructa erant in circuitu, quibus papa obsessus detentus fuerat per cardinales et civitatenses, predicti cives contra voluntatem cardinalium cremarunt, confregerunt et

a Hs. sindicis.

1 Den 28. März.

2 Es waren vier Abgesandte, nämlich die Kardinäle Brancaccio (Albanensis, siehe hier unten Z. 11), Malesset (Prenestinus), Saluzzo und Blau (S. Angeli); vgl. Archiv V, 449, 456. Neues, interessantes Detail über diese Verhandlungen s. unten im Anhang III, in den Pisaner Aussagen des Kardinals Nikolaus Brancaccio.

3 Ihre Namen im Archiv V, 449 f., 459 f.

Vgl. E. Maignien, Faits et gestes de Guillaume de Meuillon publiés d'après le ms. original, Grenoble 1896, p. 6 u. oben S. 120.

S. das Protokoll dieses Vertrages im Archiv V, 449-458.

6 S. Archiv V, 453.

Vgl. Archiv V, 463, 453.

8

Johann Cabassole, s. oben S. 129.

« ÖncekiDevam »