Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vellet, servaret et non plus, quod non videbatur consentaneum intencioni mandatorum domini nostri. Ad quartum fuit responsum, quod si volebant capitaneo palacii et sibi prestare, alias non retinerentur in gagiis. Itaque post plures murmuraciones abuerunt prestare anbobus.

Ad 5 quintum fuit responsum, quod de ballistis de corno et aliis dabuntur sibi et canyones, qui trahunt pilotas modicas. Alie bombarde sunt necessarie pro maiori palacio et Rupe, et de numero earum constat per responsiones instruccionum; dabitur modus, quod de magno palacio et Rupe cum bombardis defensabitur parvum palacium, si et quando necesse 10 fuerit. Ad sextum est iam datum mandatum per capitaneum cum instrumento publico, licet omnes clerici, quodquod sumus, subsimus illi pene, de qua ipse dubitat. Sed utinam in pace possim reverti et abeant accionem quam voluerint; nam de maiori suma haberent mecum computare, si casus, quod Deus avertat, ocurrat. - Ad septimum est responsum 15 sibi, quod, si vult gentes consilii habere, ex quo non volunt ire illi de palacio maiori, habeat similes de illis, qui sunt sibi assignati [ad] stipendia vel assignet alios dominus noster. Nam ultra numerum iam designatum, nos non possumus augmentare numerum gencium armorum nec ballistariorum nec peditum, nec possumus quemquam alicui asignare, ut ipse possit similes 20 habere, nisi dominus noster vel consilium hoc duxerit ordinandum. —Ad octavum respondetur, quod ex quo sex homines armorum sunt asignati, computando suos in predicto numero, et ipse abbas, qui est septimus, merito est computandus, cum capitaneus palacii maioris et abbas et operarius et Didacus Navarro in predicto numero computentur gencium 25 armorum; et cum sit capitaneus, oporteat ipsum non solum exhortari ad pugnam, ymo propriis manibus predictum palacium parvum, si opus fuerit, quod Deus avertat, defendere. Ab hac sentencia tamen, credit se excusatum esse. Adiuva nos Deus salutaris noster 1 etc. Ad ultimum respondebo, prout caucius potero, cum abuero copiam protestacionis, ex quo me 30 posuit, qui nichil habeo in predictis definire, nisi tantum votum meum dicere, cum vocor, quod propter servicium domini nostri dico illud, quod michi videtur. Et revera non solum sibi, sed eciam aliquibus aliis displicet, quod tantum pro servicio domini nostri me declaro, inpingens michi ad presumpcionem, licet nulla fungar potestate, et de hoc sint certi. Sed ex 35 quo vocor, non cessabo clamare et, cum non fuero vocatus, si tempus pasciatur, paternitatem vestram certificare, ut apud Deum et dominum nostrum valeam excusari.

Predicta vestre paternitati intimo, ut dominus noster et consilium certificati, positis providere in hiis, que videbunt oportuna, et ut de negli40 gencia scribendi non possit michi inpingi.

1 Psalm. 78, 9.

Ceterum, reverendissime pater, dominus Iohannes de Claramunt,' qui est emptor et custos cibariorum et sustinet multa alia onera et qui nulla. gagia nec iura officiorum recipit, erat dispositus ad eundum ad dominum nostrum pro suplicando, ut in ecclesia Valentina vel Segorbicensi de aliquo canonicatu sibi provideret vel aliter de eo disponeret. Ego videns hoc 5 sume redundare in dampnum servicii palacii, et principalius quo ad ea officia, que ipse exercet, domini nostri, induxi eum, quantum potui, quod nullo modo vadat, sed quod faciat officium suum diligentissime et utiliter, sicut consuevit, promitens sibi, quod ego eidem reverendissime paternitati scriberem, et quod taliter cum domino nostro vestra paternitas procuraret 10 [99], quod infallibiliter ipse esset contentus, et quod eciam super hoc eadem reverendissima paternitas sibi scriberet de voluntate domini nostri. Idcirco suplico, cum predictus dominus Iohannes sit fidelis et solicitus non solum circa provisiones corporum in dictis palaciis et Rupe inhabitantibus, sed eciam consolator animarum, cum sit noster ordinarius curatus, saltim 15 diebus festivis, suplico humilime, sic apud dominum nostrum dignetur eadem reverendissima paternitas partes suas interponere, quod consolacionem votivam quoad promocionem in altera de predictis ecclesiis valeat reperire; potissime cum sit paratus in casum et eventum canonicatum Tirasonensem, quod obtinet, dimitere. Et in hoc providendo providebit 20 eadem reverendissima paternitas non solum predicto emptori, sed lucro evitacionis expensarum quamplurium, pro quibus odia multorum oportet ipsum frequenter sustinere.

Et, reverendissime pater, licet alias pro constanti haberet me eadem reverendissima paternitas mey indubitatum promotorem, in infinitum tamen 25 regracior eidem, cum [per] licteram propria manu scriptam me super hoc dignatus fuisti consolari; sperans indubie, quod absencia mey in hoc nullum pascietur defectum, non solum quo ad me, sed eciam quo [a]d fratrem meum camerarium et fratrem Iohannem de Alpartil, qui iam est hic bene munitus in servicio domini nostri, promocionem quorum ut propriam ita 30 eidem reverendissime paternitati recomendo. Quam conservare et prosperare dignetur Altissimus feliciter et votive, amen.

Script. Avinione III agusti MCCCCVIIII°

eiusdem reverendissime paternitatis

humilis factura

operarius Cesaraugust.

Domino Francisco de Aranda et } III agusti.

domino Iuliano de Loba idem scripsi

In der That finden wir in der Kammerrechnung bereits 1405 einen 'dominus Iohannes de Claromonte, emptor cibariorum coquine palacii apostolici Avinionensis'; s. Regest. Avenion. Bened. XIII, to. 44) (n. 321), f. 267 u. passim.

Er versah also den Pfarrdienst.

[blocks in formation]

c) Die Erwiderung Alpartils auf den Protest des Abtes

von Solsona (1409). Bl. 100.

Von den Drangsalen, welche unseren Chronisten in Avignon bedrängten, war sicher eine der drückendsten, dafs er sehen musste, wie selbst sein Leidensgefährte, der Abt von Solsona, als er an der Stelle des Bischofs von Maguelone das Regiment des bischöflichen Palastes übernehmen musste,1 alsbald die Zwistigkeiten zu vermehren begann, zu deren Schlichtung sie beide entsandt waren. Da der Abt die Folgen seines Verhaltens durch einen Protest von sich abzuwälzen suchte, so sah sich Alpartil zu einem Gegenprotest veranlasst, von dem uns hier anscheinend das Konzept erhalten ist.

Zu beachten ist die Stelle, an welcher der Chronist die Obliegenheiten schärfer umgrenzt, welche ihm durch seine Sendung auferlegt waren. Er hatte nur zu vermitteln und zu berichten.

F. 100. Non consenciendo protestacionibus contra Martinum de Alpartil, canonicum et operarium, per reverendum patrem dominum Petrum abbatem de Solsona factum, respondet idem operarius, quod, cum ad capitaneum palaciorum et Rupis spectent petita per vos, reverende pater, 5 providere et protestacionibus respondere et non predicto operario, cum certum sit, ipsum operarium nudum consiliarium esse, cum et quando per dominum vicecomitem fuerit pro dando consilio evocatus, nec dictus dominus vicecomes teneatur consilium sequi, nisi si et in quantum sibi placebit, videtur, quod in nullo de iure nec racione predicte protestaciones 10 personam ipsius operarii debeant artare; sed, si in aliquo, quod non credit, posset eum contingere et non alias, respondet, quod diu est, quod per vicecomitem cum consilio fuit deliberatum, in numero XXX personarum deficiencium vobis cum effectu providere. Sed quia secundum distinccionem gencium per`vos petitarum, licet indebite, noluistis aceptare, ymo 15 distulistis et differtis in magnum periculum parvi palacii et preiudicium domini nostri, cum ordinacionem domini vicecomitis et eonsilii nolueritis acceptare, sicut nec aduch plene vultis, licet ad hoc per instrucciones sitis astricti; idcirco cum instruccionibus comunibus vobis et michi traditis contineatur, quod si aliquid dubium super contentis in predictis instruccio20 nibus occurrat, dominum nostrum vel dominos de consilio debeamus consulere per nostras licteras, hocque predictus operarius pluries vobis consuluerit, - quod si feceritis vel ne, de hoc sibi non constat,- pro tanto protestatur contra vos nomine domini nostri et sui fisci de omnibus periculis et dampnis et scandalis, que propter negligenciam vestram tarde 25 consultacionis circa custodiam predicti palacii possent sequi, cum a tempore,

a

nec dictus bis sibi placebit wurde nachträglich ausgestrichen.

Vgl. oben S. 232.

2 S. oben SS. 192, 197, 241, 242.

quo super insignibus hominibus consiliariis habendis dominum nostrum. et illos de consilio, qui ad providendum super his sunt deputati, potueritis cum tempore ipso consultare et de consultatis responsionem habere; et quod dominus et suus fiscus possit tam in personam vestram penas infligere, quam a bonis vestris exhigere interesse scandalorum, dapnorum et 5 omnium, que de iure vel racione a voluntarie acceptantibus similem capitaneatum possent infligi et exhigi, si propter predicta parvum palacium, quod absit, perderetur vel aliquod dapnum, periculum vel detrimentum pateretur. Et de predictis omnibus, nominibus quibus supra, solempniter protestatur ea causa, via, modo et formis, quibus melius de iure et 10 racione potest, declarandi interpretandi et c., ut predictus operarius ad excusacionem coram domino nostro et suo consilio et quorumcunque, qui sua crediderint interesse, petens per vos dominum notarium presentem responsionem inseri in fine predicti requisiti, protestacionis, instrumenti; petens eciam de predicta responsione fieri unum et plura publicum seu 15 publica instrumenta, tod quod habere voluerit idem operarius in testimonium premissorum.

b

d) Entwurf eines Schreibens Alpartils an Peter de Luna

(1409 oder 1410). Bl. 100.

In seiner Chronik1 spricht Alpartil von den inständigen Bitten, mit welchen er Peter bestürmte, um von ihm die Erlaubnis zu erlangen, Avignon zu verlassen. Hier folgt eines der Schreiben, welche er zu diesem Zwecke aufsetzte. Die sehr mangelhafte Stilisierung des Stückes legt die Annahme nahe, dafs wir es hier mit einem Entwurfe zu thun haben.

F. 100. Beatissime pater, benedictissime dominorum domine. Premisso osculo pedum beatorum. Dudum pulsatus usque ad spiritus contristacionem verbis domini abbatis Sancti Iohannis de Pinna et Iuliani de Loba super ordinacione, quam vestra sanctitas fecerat, ut ad palacium apostolicum Avinionense pro sedandis non nullis scandalis, que adversus 20 potissime Aragonigenas et non nullos alios inpingebantur, eadem sanctitas, ut asseruerunt, ordinaverat presencialiter dominum abbatem Solsone et me mictendos. Et revera recognoscens me inhabilem, utpote inpascientem in hiis, que eiusdem sanctitatis servicium tangunt, recognovi me insufficientem et verbis ex intimis animi prolatis, quibus humilius potui, apud 25 predictos interpellavi, ut eadem sanctitas dignaretur me excusatum habere.

si propter bis detrimentum pateretur eingefügt. b protestatur ea causa bis interpretandi angefügt. e et quorumcumque bis interesse angefügt.

1 S. oben S. 198, vgl. auch oben S. 242, Z. 12.

2 Über sie s. oben S. 59 und Archiv VII, 674 (35).

Recognoscens me non posse sufficienter providere hiis, que per multos, qui a tempore recessus mey in dicto palacio1 esteterant, non posse equanimiter tollerare, quod per non nullos contra Aragonigenas, Castelanos et non nullos alios procurabantur. Sed peccatis meis exhigentibus, ex supli5 cacionibus meis tam eidem sanctitati ultimate factis quam predictis dominis abbati et Iuliano et non nullis aliis factis, [non] valui obtatum obtinere; ymo decuit me voluntati et ordinacioni eiusdem sanctitatis condescendere tanquam filio obediencie indubitato. Sed proch dolor, cupiens evitare Caribdim in Scillam et cupiens curare ydram, maiora cotidie succendunt me. Quod 10 passio Ihesu Christi Domini nostri avertat me et multos alios non solum deprimentes, sed, ab experto didisci, volentes omnino anichilari.?

II. Aus dem Archiv der Könige von Aragonien
(de la corona de Aragon) in Barcelona.

Die kurze Übersicht über die herrliche Regestensammlung der aragonesischen Könige, welche H. Courtrault veröffentlicht hat, zeigte mir deutlich, dafs meine Sammlung neuer Materialien zur Geschichte Peters von Luna in wesentlichem Mafse unvollständig bleiben müsse, falls ich nicht das in Rom und Paris Gewonnene in Barcelona vervollständigen würde. Diese Erkenntnis ergab sich übrigens schon bei flüchtiger Betrachtung der in Frage stehenden Verhandlungen. Ohne Zweifel waren bei ihnen die avignonesische Kurie und der französische Königshof die Hauptfaktoren; doch neben ihnen war König Martin sowohl als Bundesgenosse Peters als auch als Vermittler zwischen diesem letzteren und dem französischen Hofe eine so hervorragende und einschneidende Rolle zugefallen, dafs wir uns von seinem Archiv, falls es hinlänglich erhalten war, ganz wesentliche Aufschlüsse über den gewaltigen diplomatischen Kampf, der uns hier beschäftigt, versprechen mussten.

Dafs das Archiv der aragonesischen Könige ungleich vollständiger erhalten ist als das der Päpste oder der französischen Könige, wird jedem sofort klar, der, mit letzteren beiden Archiven hinlänglich vertraut, die Schätze des palacio de los condes' in Barcelona auch nur einige Wochen überblickt hat. Für die Zeit von 1200 bis 1500 liegen uns die Briefbücher der Könige

Der Chronist verliefs den Palast 1403 am 23. Oktober; s. oben S. 144. Es folgt noch in unserer Handschrift auf Bl. 100 ein kastilianisches Schreiben eines mir unbekannten Rektors von Cortes, welches an einen Fürsten, vielleicht an den König von Kastilien, gerichtet zu sein scheint, wie die Anrede Senyor, die Rebellion gegen den Adressaten und dessen Beamte (vostros officiales), von welchen die Rede ist, und die Datierung beweisen. Diese letztere lautet: 'Script. en vostro logar de Valmadrim, a XII de agosto'.

3 Les archives d'Aragon et de Navarre au XVe siècle in der Revue des Bibliothèques I (1891), 129-158, besonders 148 -158.

« ÖncekiDevam »