Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nos pro reverencia beatitudinis vestre volentes ad id dare operam efficacem, nostras super hoc ad iuratos et clavarios dicte civitatis et patronos galearum et alios, quorum intererat, direximus litteras eciam duplicatas. Qui ob Dei et apostolice sedis vestreque sanctitatis reverenciam ac nostri contemplacione honoris subvenire vobis cum classe iam dicta nonnullis 5 tractatibus mediis annuerunt, facto acordio inter iuratos, clavarios et patronos predictos cum certis procuratoribus et gentibus vestris, quod pro stipendiis decem galearum et quatuor galiotarum armatarum ad duos menses a sanctitate vestra vel bonis camere vestre XXXVI flor. haberent, de quibus XX" flor., licet nondum plicat[os], pro et ex universis redditibus 10 mense episcopalis ecclesie Valentine de anno XCVIIIo usque ad finem mensis aprilis proximo futurum pro censo in solutum ilico receperunt, restantes vero XVIII flor. procuratores et gentes vestre sanctitatis eisdem iuratis, clavariis et patronis per vestram beatitudinem iuxta vestrarum et dicti cardinalis litterarum continenciam promiserunt persolvere; quod si per 15 sanctitatem vestram minime impleretur, redditus episcopatus Valentini, si eum per annum sequentem vacare contingeret, et quecunque alia bona ad eandem tunc vel imposterum pertinencia cameram, super his existerent obligata. Pro quibus omnibus efficaciter per complendis capitulum ecclesia Valentina ultra alia notabilia et inmensa servicia iam in premissis per eos 20 exhibita, zelo specialis fidelitatis et devocionis ad eandem sanctitatem accensi, omnia iocalia ipsius ecclesie Valentine eisdem iuratis, clavariis et patronis titulo fideiussorio specialiter obligarunt et ab eisdem iuratis, clavariis et patronis ex tunc precario nomine receperunt et eo titulo possident de presenti. Ut igitur pater beatissime ecclesia supradicta, que in hono- 25 rabilioribus regnorum nostrorum, ut scitis, existit et ad quam gerimus, ut debemus, singularis devocionis affectum, non paciatur dampnum, unde meretur honorem et comodum pre ceteris Yspanie reportare, vestram sanctitatem affectu cariori, quo possumus, harum serie supplicamus, quatinus prefatos XVI flor. Aragonenses vel summam illam, que de ipsis post 30 debitam calculacionem restat in veritate deberi, clavario classis iam dicte cum sufficienti potestate in eadem classe eunti dignemini ibidem realiter solvere vel, si id fieri comode nequeat, saltem in eorum defalcacione integraliter assignare annatam communis servicii per novum Valentinum episcopum debitam, nedum pro parte cameram vestram apostolicam, sed 35 eciam collegium cardinalium contingentem. Quod certe iustum et congruum reputamus, ut quicunque de cardinalibus partem ipsam collegii recipere debeat et habere; et ultra hoc mandare per vestras litteras efficaces prefato Francisco Clementis ac collectori maiori Aragon. ceterisque procuratoribus vestris, quod de fructibus ecclesie Dertusensis et aliis qui- 40 buscunque bonis camere apostolice qualitercunque debitis et debendis usque

Hs. insolutum

b Hier scheint etwas ausgefallen zu sein.

ad satisfaccionem completam faciant assignacionem debitam pro premissis. Et cum hoc, pater sanctissime, dicta ecclesia [38] Valentina preservabitur ab evidenti dispendio et iactura et vestra sanctitas vestrique servitores, qui in hoc intervenerunt, ab ingratitudinis et infamie nota, que ex ven5 dicione dictorum iocalium, si ea, quod absit, fieri contingeret, sequeretur; nosque id reputabimus pro gracia et munere speciali. Almam personam dignetur conservare Altissimus incolumem ecclesie sue sancte regimini per tempora longiora. Dat. Cesarauguste, sub nostro sigillo secreto, V die ianuarii, anno a nativitate Domini MCCCXCVIIII. Rex Martinus. Dominus rex mandavit michi Guillelmo Poncii.

10

8. König Martin, die abtrünnigen Kardinäle und die Stadt Avignon in den Jahren 1399 bis 1403.

Dafs trotz dem scharfen dritten Mahnschreiben vom 30. August 13991 Martin noch in so freundlichen Formen mit den abtrünnigen Kardinalen verkehren konnte, wie sie uns der erste hier unten folgende Brief vom 15. Oktober 1399 aufweist, erklärt sich aus den Interessen, die hier auf dem Spiele standen. Wir erhalten in dem Schreiben interessante Nachrichten über eine reiche Schenkung, mit der Peter die Kathedrale von Zaragoza schmückte. Die drei grofsen silbernen Büsten zieren noch heute an den hohen Festen den Altar, über den sich die herrliche Kuppel (cimborium) wölbt, welche die Kathedrale ebenfalls Peter verdankt. Es liegen mir die Photographien dieser Büsten vor, welche ich der Güte des Herrn R. Rowand Anderson verdanke. Über diese und zahlreiche andere Schenkungen Peters dieser Art werde ich ausführlicher in der Darstellung berichten.

2

Noch viel herzlicher ist das königliche Schreiben vom 16. Januar 1400 an den Kardinal de Alvernio, und eine ähnliche Fassung haben auch andere Schreiben aus derselben Zeit an mehrere andere Kardinäle.3

Die beiden folgenden Briefe vom 17. Januar 1400 enthalten einige Angaben über die vom Könige geführten Unionsverhandlungen, über die bereits damals drohende Entziehung der den Kardinälen aus Aragonien zufliessenden Pfründenerträge; auch wird von neuem die innige Freundschaft betont, welche damals den Hauptfreund Peters (König Martin) mit dessen Haubtfeind (dem Herzog von Burgund) verband.

1 S. Archiv VII, 33.

2 Peter de Vergne, s. Baluze, Vitae pap. Aven. I, 1116.

3 So dankt er (Regest. cit. f. 129) dem Kardinal de la Grange (Ambianensis) für den seinem Sekretär Petrus de Ponte gewährten Schutz und schreibt (1. c. f. 129°) an den Kardinal Nikolaus Brancaccio: 'mirati fuimus non parum de paternitate vestra, cum qua non minorem quam cum predictis dominis amiciciam habere credimus, quod ipsa postposuerit super particularibus nos suis litteris visitare.' Ähnlich lautende Briefe sind an die Kardinale Johann de Brogny (Vivariensis) und Peter Corsini (Florentinus) gerichtet; s. Regest. cit. f. 129.

Ganz anders ist der Ton der beiden folgenden Schreiben des Königs vom 28. Oktober und 20. Dezember 1401 an seine in Avignon weilenden Gesandten und an die abtrünnigen Kardinäle. Dafs der König seine gestrengen Worte und Drohungen in eben dieser Zeit auch in Thaten und Repressalien umsetzte, zeigen die von mir früher veröffentlichten Aktenstücke.1 Im übrigen enthalten die beiden Schreiben eine erwünschte Bekräftigung der Darstellung, welche uns Alpartil von dieser erregten Zeit schärfster Spannung zwischen den beiden Parteien bietet, und es erhält hier manche Einzelangabe des Chronisten grössere Bedeutung.

Aus dem letzten Briefe des Königs ersehen wir, wie nachhaltig der Ingrimm war, den die Mifshandlung seiner Gesandten und Unterthanen in ihm hervorgerufen hatte, und wie richtig er die Stimmung der Kardinäle unmittelbar nach der Flucht Peters (12. März 1403) beurteilte. Viele derselben waren noch durchaus nicht gesonnen, die gemachten Fehltritte einzugestehen und sie nach Möglichkeit wieder gutzumachen. Die weitere Einhaltung ihrer Einkünfte konnte nur aufklärend auf sie wirken.

Regest. 2290.

15. Oktober 1899.

F. 99. Reverendi patres et amici carissimi. Receptis licteris vestris per religiosum et dilectum consiliarium et ambassiatorem nostrum fratrem Petrum Marini, provincie Aragon. fratrum minorum ministrum, et intellectis, que nobis eciam super negociis ecclesie sancte Dei et domini summi pontificis, pro quibus ipsum et alios ambassiatores nostros diu est 5 ad vos et ad partes Francie miseramus, retulit seriose, eundem ministrum partes ad illas decrevimus i[/]ico remictendum cum certo mandato pro eo et aliis ambassiatoribus nostris predictis quedam nobis occurrencia vobiscum et cum illustribus rege et ducibus Francie, consanguineis nostris carissimis, ac aliquibus de consilio dicti regis, si expedierit, ulterius prosequenda; 10 quamquam super illis et aliis quosdam alios nostros naturales una cum predictis infra breve mictere intendamus. Vestras igitur paternitates rogamus, quatenus dicto ministro aliisque consociis suis in referendis nostri parte fidem indubiam adhibere velitis.

Verum cum nobis constet relacione verbali dicti domini summi 15 pontificis, dum ibi fuimus, et alias, ipsum fecisse fieri tria capita argentea cum medietate corporum, videlicet sanctorum Laurencii et Vincencii ac Valerii, episcopi Cesarauguste, de argento vaxelle, quam existens cardinalis habebat, illaque aliquibus perulis et lapidibus preciosis ac cum una mitra notabili,2 que inter bona dicti domini, dum erat cardinalis, habebatur, fecisse 20 comuniri, cum intencione et proposito illa dandi ecclesie Cesaraugustane,

a

pulis, wohl für perlis.

1 S. Archiv VII, 36—39.

Sie ziert noch heute die Büste des hl. Valerius.

Ehrle, Martins de Alpartil Chronica,

19

[100] in qua nos et omnes predecessores nostri regni coronam suscepimus, et cui idem dominus papa1 et multi de genere suo, qui eidem prefuerunt ecclesie, pro beneficiis inde susceptis fuerunt et sunt plurimum* obligati; nosque ad presens per ministrum prefatum dicto domino summo 5 pontifici supplicemus, ut predicta cum sedilibus suis argenteis et quinque alias satis parvas ymagines argenteas, videlicet beate Marie, sancti Iohannis, sancti Francisci, sancti Petri martiris et sancti Thome de Aquino, que omnia idem dominus papa in testamento per eum ante ingressum in conclavi, ubi electus extitit, condito et firmato prefate Cesaraugustane et 10 certis aliis ecclesiis regnorum nostrorum legaverat, velit et dignetur prefatis ecclesiis pro exoneracione sue consciencie destinare; paternitates vestras affectu cariori, quo possumus deprecamur, quatinus casu quo prefatus dominus noster papa dictis nostris, ut speramus, supplicacionibus inclinetur, velitis dare locum et modum, quantum ad vos spectat, ut pre15 dicta secure ad regna nostra portari valeant et adduci; in hoc nobis singularissime placituri. Dat. Cesarauguste, sub nostro sigillo secreto, die XV octobris, anno a nativitate Domini MCCCXCVIIII. Rex Martinus. Reverendis in Christo patribus dominis cardinalibus

20

Avinione degentibus, specialibus amicis nostris.

Dieselbe Bitte wird noch in besonderen Briefen an die Kardinäle von Pampelona, S. Angeli, von Viviers und Aigrefeuille gerichtet.

Regest. 2290.

16. Januar 1400.

F. 129. Reverende pater et specialis amice. Veniens noviter ad presenciam nostram fidelis noster Petrus de Ponte, per quem volumina Vincencii ystorialis vestra paternitas nobis dudum transmisit, de quibus, prout iam tunc fecimus per nostras licteras, nunc eciam, et quociens nobis reducetur ad memoriam," paternitati vestre referimus graciarum uberes 25 acciones, nobis retulit incolumitatem vestre persone. Retulit eciam nobis ipse Petrus, quod vestra paternitas eundem de convalescencia et statu nostro pluries interrogavit, in qua interrogacione [130] fervidum amorem, quem nobis geritis, cognoscimus manifeste. Et postquam eadem paternitas de consistencia nostre persone desiderat informari, noverit ipsa 30 paternitas, quod ab aliquibus diebus citra febris cartana aliquantulum nos vexavit; tamen, quia cursum varium servat, speramus in Domino ab eadem breviter liberari. Et si qua pro vestre paternitatis honore possumus facere, rescribat inde nobis plena fiducia vestra paternitas feliciter in Domino

a Hs. plurimi.

Hs. nach memoriam ein mir unverständliches und überflüssiges faciemus.

Nicht als Erzbischof.

Eximinus de Luna 1296-1317, Petrus Lopez de Luna 1317-45, Lupus Fernandez de Luna 1351-83 hatten den erzbischöflichen Stuhl innegehabt.

[ocr errors]

valitura. Dat. Cesarauguste, sub nostro sigillo secreto, XVI, die ianuarii, anno a nativitate Domini MCCC. Post dat. Paternitatem eandem affectuose rogamus, ut librum vite patrum, quem vestra paternitas nobis obtulit, graciose transmictere nobis placeat per dictum Petrum de Ponte, cui in dicendis nostri ex parte fidem velitis indubiam adhibere. Dat. ut 5 Rex Martinus.

supra.

[ocr errors]

Dirigitur cardinali de Alvernio.

Regest. 2290.

17. Januar 1400.

F. 128. An den Kardinal de Aigrefeuille. Mahnt ihr dringend zur Beseitigung der 'subdivisio' und zur Befreiung Benedikts. . . . Circa beneficia, que in nostro possidetis dominio, queque nobis vestra lictera recommendat, 10 nec circa eciam alia, que nonnulli ex cardinalibus possident, nil innovare proponimus quo ad presens, expectantes dietim opera, que agetis vos, ut dum domini cardinales erga direccionem negociorum domini nostri pape et sancte Romane ecclesie sic lucebunt, quod merebuntur non solum in istis, set multo maioribus animum regium presentire, prout predicte vestre 15 paternitati referet lacius scriptor noster1 iam dictus a nobis instructus plenissime. . . . Vom 17. Januar 1400.

F. 129. An das Kardinalskollegium. .. Nos et rex Sicilie, primogenitus noster precarus, cum electo de Roma, qui se facit Bonifacium nominari, tales tenebamus tractatus, quod sperabatur, ubi dicta subdivisio 20 levaretur, prestolaretur indubie unionis perfeccio et extirpacio scismatis nimis prisci, a participacione quorum tractatuum non intendebamus nec intendimus facere alienum inclitum ducem Burgundie, fratrem nostrum carissimum et dilectum, cum quo proposuimus et optamus honores et onera iuxta exigenciam casuum fraternaliter bipartire. Dat. Cesarauguste, 25 sub nostro sigillo secreto, XVII die ianuarii, anno a nativitate Domini MCCCC. Rex Martinus.

Regest. 2291.

F. 92. Lo rey Darago.

18. Oktober 1400.

Vostra letra havem reebuda e responem vos, que havets fet be, car nos havets certificats per aquella stesament del scandalos cas, que ses 30 seguit en aquexa ciutat; del qual havem haut e havem sobiran desplaer, e qualsevol sie la fama, qui aqui sen seguex, nostra ferma intencio es, haut esguart a la intencio del sant pare, que nos sabem, la qual es del

[blocks in formation]

1 F. 129". per fidelem scriptorem nostrum Petrum de Ponte, huius latorem, quem ad vos racione instrumentorum per eum dudum in Avinione et aliis partibus receptorum super matrimonio illustrissimi Ludovici Iherusalem et Sicilie regis et illustris Yolande, neptis nostre carissime, venire mandavimus.

« ÖncekiDevam »