Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ecclesie, non propter ipsum, non debet sic conniventibus oculis sub dissimulacione pertransire; et vult eos prosequi in omnibus viis atque modis. Super quinto dixit, quod videretur, qualiter esset ulterius procedendum in facto unionis ecclesie sancte Dei, et quod in hoc sibi in dicto 5 consistentes darent auxilium, concilium et favorem.

Super primo et secundo fuit tentum et conclusum per dictum concilium, quod ipse erat verus papa et verus vicarius Ihesu Christi ac bonus christianus et fidelis catholicus; et de hoc fuit confectum publicum instrumentum. In quo quidem instrumento omnes, qui in dicto interfuerunt, 10 exceptis bene paucis, se subscripserunt.

Super tercio, videlicet quod in prosecucione unionis ecclesie sancte Dei ipse fecerat debitum suum, dictum fuit, quod verum erat, sed adhuc restabant alia, ut quinto dicetur.

Super quarto ipse fecit processus contra emulos suos etc. usque ad 15 diffinitivam sentenciam exclusive.

Super quinto asseritur, quod totum concilium vel quasi fuit opinionis, quod ipse dominus Benedictus veniret personaliter Pisas ad concilium, daturus pacem ecclesie sancte Dei per viam renunciacionis, et renunciaturus ex tunc papatui et omni iuri sibi in eodem papatu competenti, in 20 certis tunc expressis casibus, vel certum aut certos ibidem mitteret cum plenaria potestate ad faciendum omnia, que ipse facere posset, eciam ad actum renunciacionis inclusive et ad renunciandum specialiter et expresse.

Quam quidem opinionem idem dominus Benedictus, ex quadam clausula de sua relacione presciens, sessionem sui concilii pluries pro25 rogavit et pendentibus prorogacionibus nunc XX, nunc X, nunc VI, nunc quatuor, alios sermone blando, alios dulcibus et allectivis verbis, alios coloratis promissionibus, alios vero minis et terroribus alloquens, omnes vel quasi [302] ab eorum bona, sancta et iusta atque libera opinione, diversis septem, saltem quod palam sciatur, dumtaxat exceptis, videlicet 30 dominis meis cardinalibus de Chalanco, episcopo Lausanensi,1 eius fratre, qui in habitu dissimulato recessit, episcopo Seguntino et fratre Ferrando fratre suo, ordinis fratrum Minorum, episcopo Cartaginensi, episcopo Olorensi et magistro generali ordinis fratrum predicatorum. Et tandem idem dominus Benedictus ad obviandum, quod nullus loqueretur in con35 cilio antedicto, composuit et ordinavit quandam cedulam eamque sibimet requiri fecit per concilium predictum; contenta in eadem publice in quadam sessione concilii per organum novi patriarche Ierosolimitani [legere fecit].

3

1 Wilhelm de Chalant 1406-31, vorher Abt von S. Michele de Clusa.

2 Ioannes 1403-15; vgl. oben S. 187.

3 Paulus a S. Maria, Bischof von Cartagena 1403—15, von Burgos 1415-35.

4 Sanctius Muleri; s. oben SS 34, 174.

5 Johannes de Podionucis; vgl. oben S. 165 und Quetif-Echard, Scriptores ord. Praed. I, 708.

Cui cedule non fuerunt ausi in aliquo contradicere prefati septem aut aliquis ipsorum, quia prius eis inhibitum fuerat, ne aliquid dicerent vel allegarent, ne generaretur scandalum. Et eciam magna copia gencium armorum fuit illo" tunc introducta in dicta sessione concilii, quod in aliis sessionibus factum non fuerit, ita quod nullus fuit ausus dicere verbum nec aliquid contra 5 dictam cedulam in toto vel in parte aut alias contradicere, vel meliores opiniones pro celeriori unione ecclesie sancte Dei dicere vel allegare; ymo omnes consenserunt, quia dicta cedula presentabatur ex parte dicti concilii. Et credo, quod super hoc et aliis multis scripsi de Perpiniano reverendissimis dominis meis cardinalibus.1

Tenor vero dicte cedule de verbo ad verbum sequitur et est talis, wie in Labbe-Mansi 1. c. XXVI, 1197, 1198; endet: ad hoc necessariis et eciam oportunis. Acta fuerunt hec apud Perpinianum Elnensis diocesis, die prima mensis februarii, anno Domini MCCCCIX.

10

Et subsequenter idem dominus Benedictus supplicacionem et con- 15 cilium prefati sacri concilii acceptavit, videlicet die XII prefati mensis februarii, paratus, quando celerius posset, illa execucioni debite demandare.

Ex qua quidem deliberacione et conclusione concilii prefati domini Benedicti et eciam tenore prefate cedule considerans, quod omnia tendebant ad impedimentum unionis ecclesie sancte Dei et ad impediendum et 20 rumpendum hanc sanctam sinodum et hoc presens sacratissimum concilium; et quod idem dominus Benedictus, ut ex premissis liquide apparebat et apparet, non querebat aliud nisi diffugia et impedimenta sub quibusdam fictis palliacionibus colorata, statim quidquid scire potui de Perpiniano eisdem dominis cardinalibus scripsi, et copiam dicte cedule in litteris, quas 25 eisdem direxi, interclusi, prout ipsi domini mei cardinales plenius sciunt, ad finem quod super premissis valerent et possent obviare.

Subsequenter vero lapsis dictis XIII diebus, de quibus supra fit mencio, dominus Franciscus de Arauda reversus est de Barchi[n]ona, ubi fuerat cum prefato rege Aragonum, et ipso reverso ego locutus fui secum 30 et rogavi eum, quod amore Dei ipse faceret me expediri, quia nimis tardaveram et per multos dies steteram in Perpiniano; et dixi ei, quod rex esset male contentus, quia tantum tenueram litteras suas, que sibi ex parte domincrum meorum cardinalium dirigebantur. Et tunc ipse dixit michi, quod loqueretur cum papa et faceret tantum, quod ego essem 35 expeditus.

Et postmodum ego locutus fui cum domino Terraconensi super recessu meo et expedicione mea, qui dixit michi, quod ego poteram bene

a Hss. aut] et.

Ob illuc oder illico? Vgl. oben S. 390, Z. 26 und unten S. 394, Z. 13 und S. 395, Z. 35,

[blocks in formation]

recedere et ire Barchinona [304] ad regem et postmodum reverti Perpinianum, et quod papa pro nunc non scriberet regi, et in recessu meo ego reperirem responsionem meam paratam, et papa expediret me.

Et ego dixi sibi: 'Vere ego nimis steti hic et sum intencionis, dum 5 fuero in Barchinona et locutus fuero cum rege, quod ego recedam per mare, ut possim recuperare tempus hic perditum, nec intendo reverti Perpinianum; sed, si placet vobis, velitis dicere domino vestro, quod ipse faciat michi responsionem et quod, si velit facere responsionem dominis meis cardinalibus, ego adhuc expectabo per tres vel quatuor dies.'

10

Et tunc ipse dixit michi, quod loqueretur cum papa illo sero. In crastinum, que fuit dies XVI mensis marcii, ipe dixit michi, quod dominus noster volebat me expedire, et quod irem ad beneplacitum post missam, et quod illico tunc idem dominus noster me expediret.

Dicta die XVI marcii fui ad palacium ad missam, et steti ibidem, 15 quousque idem dominus Benedictus voluit ire ad prandium; et tunc exiverunt de camera paramenti domini mei archiepiscopus Terraconensis et episcopus Mimatensis, qui michi dixerunt, quod papa multum fuerat impeditus, sed venirem post vesperas ad palacium, et ipse expediret me.

Post vesperas ivi ad palacium et steti ibidem usque ad undecimam 20 horam vel quasi, de quo valde dolebam, quia erat nox quasi circa mediam noctem, et nolebam ymo dubitabam ire de nocte. Et dum sic cogitabam, exivit unus de camera paramenti de cubiculariis ipsius domini Benedicti, qui dixit alta voce: 'Guiardi', et ego respondi: 'Assum'. Et tunc ipse dixit michi: 'Dominus noster mandat vobis, quod vos recedatis pro ista nocte, 25 et quod vos veniatis cras post missam, et tunc ipse expediret vos; et quod eciam vos vadatis ad prandendum cum domino meo Terraconensi, qui eciam vobis aliqua dicet ex parte domini nostri.' Et tunc ego recessi.

In crastinum vero, que fuit dies XVII marcii ivi ad palacium post missam et steti ibidem usque ad horam prandii; [304] et cum dominus 30 Benedictus vellet ire ad mensam, dictus dominus Terraconensis exivit, qui dixit michi, quod dominus noster non potuit me expedire, licet bene reduxisset sibi ad memoriam, et cepit me per manum dicendo: "Vadamus ad prandium', et duxit me secum ad prandendum. Sumpto prandio traxit me ad partem et interrogavit me, quo volebam ire et quales litteras ego 35 portabam.

Et ego respondebam, quod vellem ire Barchinonam, prout alias pluries dixeram sibi, et quod ego portabam litteras regi. Et tunc ipse dixit michi, quod ego irem ad recipiendum licenciam a dominis cardinalibus et aliis, prout michi videretur, et quod ab omnibus, qui debebant michi 40 dare litteras seu alia omnia reciperem, quia dominus noster volebat esse ultimus, qui me expediret. Et tunc ego ivi per villam et recepi licenciam

[blocks in formation]

a multis et a dominis meis cardinalibus. Et dominus meus cardinalis Auxitanus dixit michi, quod ipse et domini mei de Flisco, [et] de Chalanco fuerant insimul pro responsione facienda ex parte ipsorum prefatis dominis meis cardinalibus Pisis existentibus, sed finaliter concluserant, quod non scriberent aliquid nisi de voluntate pape, et sic nullam responsionem michi 5 fecerunt nec in scriptis nec alias.

In crastinum, que fuit dies XVIII dicti mensis marcii, ivi ad palacium et circa horam prandii fui vocatus et introductus ad presenciam ipsius domini Benedicti et, me stante coram ipso genuflexo, ipse interrogavit me, quo ego volebam ire.

Et ego respondi et dixi sibi: 'Pater beatissime, volo ire Barchinonam ad dominum regem cum litteris sibi directis per dominos meos cardinales, quas sibi portandas michi dederunt.'

Et tunc ipse dixit michi: 'Quas litteras portatis vos?'

10

Et ego respondi et dixi: 'Pater beatissime, ego porto litteras clausas 15 regi.' Et tunc ipse dixit: 'Quas?' Et ego respondi: 'Pater sancte, ego porto litteras regi ex parte dominorum meorum cardinalium in communi et eciam litteras ex parte domini mei Vivariensis et alias ex parte domini mei Saluciarum.' Et postea ipse dixit michi: 'Certe vos habetis alias litteras.' Et ego respondi: 'Verum est, pater beatissime,' et tunc ipse 20 dixit: 'Et quas?'

Et tunc ego respondi: 'Pater beatissime, ego habeo litteras, que [305] diriguntur ex parte dominorum meorum cardinalium communitati civitatis Barchinone, communitati civitatis Valencie, communitati civitatis Cesaraugustane et communitati ville Perpiniani; nec plures habeo, pater sancte.' 25 Et incontinenti ipse stetit modicum absque loquendo, postea dixit michi: 'Recedatis.'

Et tunc ego dixi sibi: 'Pater beatissime, ego credebam, quod vos daretis michi responsionem pro dominis meis cardinalibus.' Et ipse dixit. michi: 'Ego volo quod vos vadatis Barchinonam, et quod vos reveniatis hic.' 30 Et tunc ego dixi sibi: 'Pater beatissime, ego steti hic nimis et sine causa. Ego sum intencionis, dum fuero in Barchinona, ascendere mare et ulterius hic non reverti.' Et tunc ipse dixit michi: 'Ego volo, quod vos revertamini ad me, quia ego volo aliqua mandare illis, qui vos miserunt.' Et illico ego tunc dixi sibi: 'Pater sancte, ego faciam, ut melius 35 potero.' Et tunc recepi licenciam ab ipso, et osculatus fui sibi pedem, manum et os et sic discessi ab eo.

Instrumentum vero per me a prefatis tribus notariis post lecturam dictarum litterarum dominorum meorum cardinalium factam per dominum meum Terraconensem, in presencia prefati domini Benedicti requisitum, 40 habere non potui, neque ab ipsis notariis neque ab altero ipsorum; asserentes et dicentes michi, quod, quando dominus noster vos expediet, vos bene habebitis.

Et post omnia premissa recedere volens et omnia verba michi dicta in meo animo revolvens ac varias interrogaciones michi factas premeditans; considerans eciam et attendens, quod nonnulli michi dixerant: 'Consulo tibi, quod tu non vadas Barchinonam, nisi velis te perdere', et 5 ex omnibus istis quodammodo dubitans et formidans, mandavi litteras predictas regi Aragonum et communitatibus predictis per unum michi fidelem atque notum, et me iturum fore Barchinonam fingens iterque versus Barchinonam arripiens, per aliam viam per loca devia et montuosa, associatus pro tuicione et securitate mea gentibus domini mei de Flisco, quos de 10 via, dum fui in regno Francie, remisi, reversus sum usque Narbonam, de Narbona meum itineris progressum continuans, hic in presenti civitate, laudetur Deus omnipotens et misericors [305] Dominus, sanus et hylaris die decima mensis aprilis feliciter applicui, et reverendissimis dominis meis, dominis Penestrino, Albanensi, Ostiensi, Anniciensi, de Thureyo, de Sa15 luciis et Sancti Angeli, sacrosancte Romane ecclesie cardinalibus, qui me, ut superius est descriptum, ad presenciam ipsius domini Benedicti et nonnullos alios cum litteris et salvisconductibus supra designatis et aliis transumptis [miserant], in presencia meam veram et puram relacionem presentem feci, quam produco; de quo peto et requiro ad cautelam presencium, 20 et memoriam futurorum, michi et omnibus, quorum interesse poterit, fieri publicum instrumentum et publica instrumenta per vos dominos notarios hic presentes et vestrum quemlibet, tociens quociens opus erit.

3. Die Stellung des hl. Vincenz Ferrer an der päpstlichen Kurie von Avignon und die Karfreitagspredigt Johann Gays 1396.

Von nicht geringer Bedeutung für die Beurteilung der moralischen und religiösen Haltung Peters de Luna ist das vertrauliche Verhältnis, in welchem der hl. Vincenz Ferrer, der strenge, gottbegeisterte Bussprediger, während mehrerer Jahrzehnte zu ihm stand. Es ist doch wohl anzunehmen, dass ein Mann wie Vincenz, als er nach langjährigem, intimem Verkehr in die Vertrauensstelle eines Beichtvaters im avignonesischen Palaste eintrat, Peter kannte und diesen Schritt nicht getan hätte, wenn er Peter als jene häretische Verkörperung von Selbstsucht und Ehrgeiz gehalten hätte, als welche er bei seiner Erwählung vielfach geschildert wurde.

Neuerdings hat P. Fages2 mit seltenem Forschungseifer eine bunte Fülle a Hss. de] et.

b So Ottob. 111, f. 302.

1 Bereits im Jahre 1380 finden wir den Heiligen im Dienste Peters.

Histoire de Saint Vincent Ferrier, Paris (1894), 2 Bde., 12o. Eine zweite Auflage (Louvain-Paris 1901, 2 Bde., 8°) entbehrt bis jetzt der Quellenangaben, welche in der ersten Auflage teils in den Fufsnoten, teils im Anhang mitgeteilt waren. Sie sollen nun als 'cartulaire' einen dritten Band bilden, während der litterarische Nachlafs des Heiligen weitere zwei Bände füllen soll. Auszüge aus den in Valencia verwahrten Predigtsammlungen des Heiligen veröffentlichte R. Chabas, Estudio sobre los sermones valencianos de San Vincente Ferrer in der Revista de Archivos, Bibliotecas y Museos, 3 época, VI (1902) n. 1 bis VII (1903) n. 8. 9.

« ÖncekiDevam »