Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quod hec via non sit admittenda, propter causas predictas, et quia magis attendenda est et prosequenda utilitas unitatis quam unius, scilicet unitatis tocius corporis ecclesie quam unius membri eius, quantumcumque haberet ius in papatu; et maxime attento presenti casu alias inaudito, et cuius 5 provisio non apparet expresse et clare iure cauta; et ideo in eius provisione recurrendum est ad ius divinum et racionem moralem et eciam ad illam virtutem et iuris equitatem, que ab Aristotile in quinto ethicorum1 dicitur Epykeia. Quare bonus iurista in hac materia magis debet sequi iuris racionem quam sensum iuris litteralem, iuxta illud Apostoli: Littera 10 occidit etc.

XVI Secundo modo congregari posset concilium non ad discusciendum de iure parcium, sed ad excequendum viam cessionis utriusque contendencium et ad faciendum novam electionem, vel unius ipsorum [66*] vel unius tercii. Et ista via videtur brevior, rationabilior et facilior quam 15 precedens, illis maxime, apud quos via huiusmodi cessionis iam laudata et approbata est, ut ad eorum exortacionem eorum verus summus pontifex eam acceptam gratamque habuerit.

Sed hec via eciam nec brevis est nec facilis aut utilis, nisi pars adversa eam consimiliter acceptaverit, quod quando fiet, nescio, Deus scit. 20 XVII Tercio modo posset concilium celebrari non ad viam predictam cessionis precise, sed indistincte ad quamcunque viam iustam et racionabilem, secundum iudicium dicti concilii acceptandam et executandam, et hec via quibusdam videtur racionabilior precedentibus; quia sicut: verbum Dei non est alligatum, ut ait Apostolus, sic generale concilium, quod 25 verbo Dei et inspiracione Spiritus Sancti dirigi creditur, non debet ad hanc vel illam viam astringi, sed simpliciter sue libertati dimitti iuxta illud Apostoli: Ubi spiritus Dei, ibi libertas; et illud: Qui spiritu Dei aguntur, non sunt sub lege.5

3

Sed adhuc ultra vias premissas tangi possunt quedam alie, non tam30 quam penitus improbabiles abiciende, licet quodam modo a communi iure exorbitare videantur. Nam sicut quidam morbi corporales non possunt curari communi et consueta [67] medicina, sed curantur cauterio aut alio insolito remedio; sic iste tam pestilens morbus ecclesie curandus erit, non communi iuridico et regulari modo, sed novo quodam et extraneo, 35 non hucusque iure cauto, cum huic casui nunquam alias similis contigisse legatur.

XVIII Igitur decimaoctava via poterit assignari, quod scilicet ex nunc quilibet contendencium alium in partibus eidem obedientibus suum

1

Zuerst racionabilem.

5. Ethic. c. 14.

3 2. Tim. 2, 9.

22. Kor. 3, 6.

4 2. Kor. 3, 17..

Rom. 8, 14: Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.

8

b

constitueret vicarium seu legatum, et revocatis processibus hic inde factis, unusquisque acta per alium ratifficaret et approbaret, et uno eorum decedente alter in papatu concorditer remaneret de communi consensu et concordia parcium et per consequens tocius ecclesie et per consilium generale per ambo collegia unanimiter approbandus. Et huic vie, sicut 5 alias 1 tetigi, dare videtur apparenciam practica vie cessionis, quam quidam2 assignaverunt, in qua inter alia ponitur, quod ante cessionem quilibet contendencium vicissim ratifficaret et approbaret collegium alterius, ut per ambo collegia sic ratificata nova fieret electio. Nam si hoc racionabiliter possit fieri, videtur consimili racione, quod ambo contendentes sese in- 10 vicem approbare possint et ratifficare seu predicto modo sese tollerare. Insuper hec via potest colorari, quia, sicut legitur in prima epistola Clementis, beatus [67] Petrus, se adhuc vivente, Clementi tradidit a Domino sibi traditam potestatem, et ita ipsum tunc constituit, non ut tunc esset papa, quia sic fuissent duo pape simul, sed tunc dedit ius pro futuro 15 tempore post mortem suam, sicut et Christus vivens dedit Petro. Et consimiliter videtur, quod nunc posset tota ecclesia facere de illo, qui modo nullum habet ius in papatu, quod post mortem unius alter esset papa, attento quod in hoc casu nulla conferretur potestas ordinis vel sacramentalis, sed tantummodo iurisdictionis. Et hic advertendum quod no- 20 tanter dixi, quod tota ecclesia posset hoc facere, quia, nisi fieret auctoritate ecclesie, talis via non esset admittenda, quia alias in futurum posset esse occasio periculi et mali exempli. Nec esset hoc aliquathenus faciendum, nisi ad evitandum maius malum, scilicet huiusmodi scisma tam perniciosum, quod vix umquam sedari poterit per aliquam viam, quin illa secum aliqua 25 pericula et incommoda afferat; sicut vix sanatur pestilens morbus sine periculosa medicina. Unde hic videtur posse sufficere, quod non sit tantum periculum in remedio, quantum est in morbo. Et ad hoc potest induci auctoritas Gregorii in moralibus de perplexitate inter duo mala, que allegatur in decreto in ca°. Nervi.1

30

XIX Insuper alligari potest alia via satis conformis precedenti et tamen modestior et [68] racionabilior, scilicet quod per certas personas ad hoc concorditer commissas tractaretur de concordia inter partes contendentes; et quod ex nunc, si ambo vel alter eorum pro tanto bono pacis et concordie tocius ecclesie vellet cedere papatui, provideretur secure 35 de eorum bono et magno statu in ecclesia Dei taliter, quod propter timorem mortis aut alterius rei temporalis non daretur eis occasio retrahendi se a tanto bono spirituali. Et si ante huiusmodi cessionem seu

[blocks in formation]

aliam provisionem, pendente huiusmodi tractatu, contingeret alterum eorum decedere, non fieret ex parte collegii sui nova electio, sed ex nunc pro tunc supervivens de communi consensu partium, et per consequens totius ecclesie, teneretur et reputaretur verus papa, et omnes promociones hinc 5 inde facte approbarentur et ratifficarentur. Vel quod post huiusmodi decessum alterius eorum ambo collegia simul congregarentur et superviventem reeligerent vel approbarent, vel alias de remedio opportuno ecclesie providerent. Et licet hec via forte extranea videatur nimis affectatis ad unam vel aliam partem, tamen ad evitandum maius malum quibusdam 10 visa est tollerabilis, quia per hoc tandem sine magno labore vel periculo finis imponeretur scismati, si per dictum tractatum aut aliam viam brevius fieri non posset, sicut alias tetigi plenius, ante mortem domini [68o] Clementis;1 et si tunc fuisset practicatum, iam esset scisma terminatum. Et licet hec via non statim donet pacem ecclesie, tamen melius est tarde 15 eam habere, quam nunquam; et cum parvo labore et periculo, quam cum magno.

XX Ultima via seu disposicio ad unionem esse videtur, ambarum parcium convencio, scilicet duorum contendencium et suorum collegiorum, et quod ipsi, in uno conclavi secure congregati, nunquam exeant, 20 usquequo inter se concordaverint et pacem dederint et restituerint ecclesie, ad quam dandam aliqua vel aliquibus predictarum viarum seu aliarum, si que sint, prout divina eis gracia concederet, possent induci et non mediocriter adiuvari. Si vero duo contendentes aut eorum collegia dictam convencionem facere renuerent aut aliam racionabilem viam unionis eligere, 25 ipsi non solum per obediencie substractionem, sed per secularis potencie impugnacionem tamquam scismatici essent racionabiliter persequendi, sicut alibi plenius declaramus.

In hac ergo viarum diversitate, quas sub humili correctione et sine temeraria assercione distinximus, det ecclesie sue meliorem eligere et per 30 eam cito ad unionis terminum [69] pervenire ille, qui solus est via, veritas et vita. Amen.

am

Addicio circa 3m viam supratactam. P[etrus] Cameracensis] In Ianua 1405.a

Attento casu presentis scismatis et consideratis ipsius ac eorum, que 35 circa ipsum acta sunt, condicionibus et circumstanciis, sub correctione videtur esse dicendum, quod antequam dominus papa Benedictus debeat adversarium suum via facti seu vi armorum invadere, et prelati aut principes sue obediencie et maxime illi de regno Francie licite et honeste

• Dieses in roter Farbe, mit Ausnahme der Jahreszahl.

1 Wahrscheinlich in einer, soviel ich sehe, nicht näher nachweisbaren Schrift aus der Zeit der ersten Erörterung der Unionswege 1391-1394.

2 S. oben S. 488.

possint aut debeant ad hoc sibi prebere consilium, auxilium, subsidium vel favorem, quatuor preambula racionabiliter requiruntur.

Primum, quod dictus dominus B. dicto adversario suo prius obtulerit sufficienter omnem viam racionabilem, per quam absque via facti potest haberi vera unio in ecclesia sancta Dei, et specialiter viam cessionis utrius- 5 que pro consecucione tanti boni, iuxta verbum Terentii:1 Omnia prius experiri, quam armis decertare, sapientem decet; et illud Tullii primo de Officiis: Cum duo sint genera decertandi, unum per disceptacionem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominum, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, id est ad vim, si uti non licet superiore.

F. 69. Secundum, quod dictus adversarius omnem huiusmodi viam prius contumaciter refutaverit vel taliter acceptare distulerit, quod huiusmodi dilacio pro contumacia habenda sit.

10

Tertium, quod predicta domini B. sufficiens oblacio et sui adversarii contumax refutacio coram communi concilio huius obediencie prius discu- 15 ciantur, ac deinde super predicta via facti et modis eam exequendi, et de misiis et expensis pro ea fiendis communi deliberacione concludatur.

Quartum, quod ex parte dicti consilii, vice et nomine tocius huius. obediencie, obedientes dicto adversario, specialiter anticardinales, prelati et principes Romani, Ytalici, Almanni et Anglici prius debite summentur 20 et requirantur, quatenus premissis attentis recedant ab obedientia dicti adversarii tamquam notorie scismatici et contumaciter turbatoris pacis et unionis ecclesie, ipsumque nobiscum persequantur, ut dicte paci et unioni convenienter et concorditer provideatur.

Nisi enim premissa quatuor prius fiant, videtur, quod via facti non 25 proficiet ad scismatis extirpacionem, sed magis erit ad eius confirmacionem. et forte ad eius pertinacem et obstinatam continuacionem, sicut factum est [70] de scismate Grecorum contra Latinos.

Raciones autem ad premissa possunt fundari, sicut a principio tactum est, in consideracione casus presentis scismatis et condicionibus ac circum- 30 stanciis ipsius et eorum, que circa ipsum acta sunt. Ubi primo consideranda est dubietas casus et ipsius perplexitas, tam in facto quam in iure; item multitudo et auctoritas adherencium hinc et inde; item diuturnitas duracionis, que in illo alio scismate Romane ecclesie tanta fuit; item confirmacio magna et longa utriusque obediencie in sua opinione, quam 35· via facti magis augeret, quam tolleret; item consideranda est indifferencia neutralium, qui neutri obediunt, et quomodo eorum conscienciis satisfiat; item attendenda est intencio et affectio huius obediencie ad viam cessionis utriusque, quam omnes quasi unanimiter laudaverunt, et etiam multi de alia obediencia et omnes neutrales; item consideranda est bulla regi Francie 40 directa super via predicta cessionis et iuramentum super hoc factum in

1 Eunuchus 4. 7. 19.
3 S. oben S. 497.

3

2 Lib. I, C. II. 34.

conclavi et promissio postea facta cardinalibus et oblacio facta Rome de cedendo, si expedierit. Et quis erit in hoc iudex? Non papa, cum nemo sit in facto suo iudex conveniens. Ideo concilium iudicare debet. Item consideranda bulla concessa super hoc concilio celebrando et instrumentum 5 super hoc, in quo fundata fuit Parisius restitucio obediencie.1 Item consideranda scandala, que oriuntur ex via facti, pericula cause; quia multi sub iusto clipeo perierunt; sumptus intollerabiles, [70"] que ecclesiam ducent ad confusionem et subiectionem laycorum; et maxime, si hec via attemptetur sine communi consilio et consensu, quia, quod omnes tangit, 10 ab omnibus vel saltem a pluribus et notabilioribus debet approbari.

7. Der Raub der hl. Hostien aus der Kirche von Torreblanca (1397).

Ich teile hier das päpstliche Schreiben mit, welches unser Chronist2 übergangen hat. Es dient uns zunächst zur Beurteilung seines Berichtes, sodann hat es auch als Ablafsbrief einer älteren Zeit für uns seine Bedeutung. Die katholische Lehre über den Ablafs ist kurz und genau dargelegt, der Ablafs selbst knapp bemessen.

4

In der Tat gewährt Peter jenen, welche den Kriegszug unterstützen, höchstens einen Ablafs von drei Jahren, wie Alpartil, von solcher Kargheit wenig erbaut, besonders hervorhebt.

Regest. Vatic. Bened. XIII

an. 4, to. 2 (n. 322), ff. 466v – 68v.

Io. Mureti.

1398, 1. März. G[ratis] de mandato.

Venerabili fratri Iohanni, episcopo Doliensi, et dilectis filius Michaeli de Sancto Iohanne, canonico et vicario generali in spiritualibus et temporalibus ecclesie Valentin. pastore carentis auctoritate apostolica deputato, in utroque iure licentiato, ac Petro Guitardi, precentori eiusdem ecclesie, 15 et Francisco Eximini, ordinis fratrum Minorum professori ac in theologia magistro, salutem etc. - Mentem sine intermissione super hiis solicitam gerimus, per que saluti fidelium ad Dei gloriam consulamus, repressa illorum temeritate dampnabili, qui spreta catholice fidei puritate, supersticiosis abhominacionibus occupati, Regis eterni familiam totis affectibus 20 et conatibus continuis turbare molestiis, delere stragibus iniuriisque et cladibus afficere moliuntur. Sane per dilectum filium Franciscum de Fluviano, civem Valentin., carissimi in Christo filii nostri Martini regis Aragon. illustris et dilectorum filiorum universitatis civitatis Valentin. provincie Terraconensis ambaxatorem, ad nos propterea specialiter destinatum,

1 S. Archiv VII, 290.

3 S. unten S. 508.

2 S. oben S. 28, 266 ff.
4 S. oben S. 29.

5 Ohne Zweifel Johannes de Beciaco O. Min., Bischof von Doglia in Sardinien; s. Eubel, Hier. cath. I, 234. Vielleicht war Johann als Weihbischof in Valencia tätig.

[ocr errors]

Vgl. oben. S. 28.

« ÖncekiDevam »