Sayfadaki görseller
PDF
ePub

temporis postulaverat aliud fieri, innitentes dicto Apostoli: Faciamus mala, ut veniant bona', et sic Apostolus1 prosequitur: Talium sic opinancium dapnacio iuxta est; quia non iuxtus quisquam nec intelligens, non requirens Deum; et ideo omnes declinaverunt et simul inutiles facti sunt. Non est 5 qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulcrum patens est gutur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os malediccione et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contricio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoNon est timor Dei ante oculos eorum.' Quia, licet predicti cardi10 nales solo nomine" sint subiecti lege canonica, verumptamen obturaverunt aures suas, ut eam non intelligant, quia nolunt querere legem Dei, sed querunt aliunde. Quod satis predicte dapnate intencioni sive opinioni concordant verba civitaten[sium] alibi prolata, videlicet quod canones et leges predicto tempore non ibant per capita, sed habebantur pro testibus 15 confractis, quasi vellet dicere etc.

Predictis tractatibus sic se habentibus" deliberaverunt cardinales civitatenses predicti tres cardinales Parisius mittere, videlicet Penestrinum,3 de Tureyo et Salluciarum; enbaxata quorum erat, ut a quibusdam asseritur,' quod atento, quod ecclesia Dei erat in tali disposicione, ordinaretur unus 20 vicarius generalis, qui de negociis ecclesie disponeret, quousque aliter ecclesies provisum esset; affectans cardinalis de Tureo predictus in vicarium prefici et per predictum modum [28] ad papatum posse perveniri. Secundo, quod ordinaretur, quod predicti tres cardinales, qui negocium unionis ecclesie specialiter prosequebatur, spensis cleri Francie vel 25 bonorum saltem pertinencium ad cameram apostolicam viverent, durante predicta nunciacione.'

Tercio, quod dominus noster papa, quem predicti nominabant: ille dominus palacii', reduceretur, ut non haberet pro suo servicio nisi quadraginta familiares.

30 Quarto, quod omnia iocalia et bona mobilia, que erant in palacio, deponerentur in custodia camerarii.

Zuerst cardinales Villenses.

с

querunt eingefügt.

⚫ Zuerst mittendos.

b Zuerst ut legem canonicam non.

d Zuerst iterum deliber., dann it. unterstrichen.
fut a quib. ass. eingefügt.

Zuerst ecclesie predicte, dann letzteres unterstrichen.

h Zuerst predictus cum suis sequacibus, dann dies unterstrichen.

i dur. pred. nunt. am Rande angefügt.

1 Ad Rom. 3. 8-18.

Über diese Sendung vgl. Archiv V, 433; VII, 41-45, 354, besonders aber S. 79, 81 ff. und die den drei Kardinälen mitgegebene Instruktion im Archiv VI, 288 -300; vgl. auch Chronica Caroli VI ed. Bellaguet, I. 19, c. 12; t. II, pp. 676–683. 3 Guy de Malesset.

Über diese schwere Anklage s. Archiv VII, 79, 81; VI, 297, n. X u. MartèneDurand, Thesaurus novus 11, 1230.

2

Similiter pro parte civitatis tunc temporis missi fuerunt Iohannis Tronchin et Petrus Candon, qui omnes predicti, cum suas enbaxatas coram rege Francie et consilio suo explicassent, tanquam ambiciosas, illicitas et inhonestas et calidas et procedentes magis ex tipo malicie quam bonicie repulerunt; gentibus Parisiensibus predictos cives tamquam prodi- 5 tores reputantes, in tantum quod per civitatem vix hausi essent yre propter Parisien[sium] de ipsis oblocuciones. Est tamen verum, quod cardinalis Penestrinus in publico consistorio Parisius proposuit, quod ex quo dominus noster papa predictus viam renunciacionis obtulerat, ipsum pro vero papa habebat et amodo non intendebat contra ipsum in aliquo procedere.

10

Appropinquante igitur recessu predictorum trium cardinalium, qui XXVIII mensis novembris, versus Parisius iter arripuerunt enbaxatores serenissimi principis et christianissimi Martini regis Aragon. ad curiam Avinion., tunc temporis modis predictis tribulatam et turbatam, aplicuerunt, die XXV mensis novembris palacium intraverunt cum licencia cardinalium 15 et civitatensium, videlicet reverendus pater abbas Rivipulli et nobilis baro dominus Geraldus Cervillionis et dominus Petrus Çaquan,' doctor legum sollepnissimus, et dominus frater Petrus Marini, magister in theologia, minister provincie Aragonie, et Petrus de Ponte, secretarius domini regis Aragonum, qui dominum nostrum et gentes palacii in multis necessitatibus 20 horum, que erant de partibus intromitenda in palacium vel a palacio ad partes mictenda prudentissime et sagaçiter iuvit. Et predictorum enbaxata fuit 10 [28], ut actemptata contra dominum nostrum papam predictum et negocium unionis ecclesie in posse ducis Burgundie omnino dimitteret, et hoc pro bono unitatis ecclesie et liberacionis sue persone. Qua en- 25 baxata explicata, dominus noster fuit in perplexo positus pro tanto, quia

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

1 S. oben S. 40, 45.

2 S. oben S. 39, Anm. 4.

Ähnliche Ideen finden sich in der sehr beachtenswerten Rede dieses Kardinals vom 30. Nov. 1400 in Martène-Durand 1. c. II, 1226–1230. Dieselbe stimmt trefflich zu der Charakteristik, welche Alpartil von diesem Kardinale giebt.

• Die Instruktionen dieser Gesandtschaft s. unten Anhang II, n. 6; vgl. Archiv

VII, 354.

Raimund de Callasio, Abt von Ripoll; vgl. España Sagrada XXVIII, 31 und Archiv VII, 36.

Guerau Alemany de Cervelló (Alaman de Cervellon), aus einer der angesehensten Familien, wenn nicht schon damals, sicher später Gobernador von Katalonien und als solcher um 1407 längere Zeit an der Kurie Benedicts, s. Bofarull y Brocá, Historia de Cataluña V, 159.

7 Peter Çacalin.

8 Über ihn vgl. Eubel, Avignonesische Obedienz der Mendikantenorden. SS. 83

(n. 691), 143 (n. 1066).

9 S. in Anhang II, n. 6.

10 Vgl. im Anhang 1. c.

cum nullus principum sue obediencie de liberacione sua curaret, dominum vicecomitem Rotensem1 cum certis capitulis ad dominum ducem Aurelianensem destinaverat. Qui dux habitis et receptis capitulis per vicecomitem portatis et enbaxata ad plenum explicata, iter versus Avinionem pro libe5 racione domini nostri pape predicta arripuerat, in comitiva cuius plus quam quatuorcenti notabiles viri, ut fertur," veniebant, ita quod in universo extimabantur plusquam mille quingenti equites. Sed cum enbaxatores regis Aragon. predicti cum domino nostro concordassent, negocium unionis. ecclesie et suum in posse regum sue obediencie dimitere, sic tamen ut 10 casu, quod duo reges haberent pronunciare, ad hoc potestatem haberent rex Franc. et Aragon.; et casu, quod rex Francie propter suam infirmitatem pronunciare non posset, alter dominorum ducum videlicet Bituricensis, Burgundie vel Aureliansis haberent pro rege Franc. cum rege predicto Aragon. pronunciare; qui enbaxatores regis Aragonum reperi15 entes in itinere ducem Aurelianensem, unacum predicto vicecomite de Roda versus Parisius retrocedere fecerunt; quod disturbium creditur liberacionem obsessionis domini nostri pape predicti et suarum gencium per

turbasse.

с

Ceterum predictis enbaxatoribus cum dificultate maxima licencia ob20 tenta a cardinalibus et civitatensibus palacium intrandi pro concordandis predictis, tandem predicta enbaxata regis Aragon. explicata et responsione secuta, predicti enbaxatores, penultima novembris anni predicti, versus regem Franc. predictum iter arripuerunt, et tandem Parisius aplicantes, in explicacione enbaxate regis Aragon. cum domino nostro papa predicto con25 cordata et ordinacione capitulorum liberacionis aliqualis domini nostri fere usque ad festum resurreccionis Domini nostri 3 anni millesimi trecentesimi nonagesimi noni interfuerunt.

Medio [29] tamen tempore penuriam maximam vini, carnium et medicinarum gentes palacii passe fuerunt. Nam cum de frigoribus yemis 30 quasi pro maiori parte in tibiis et pedibus paterentur, et quam plurimi ex comestione sicerum peressorum, fabarum et carnium salsarum putridarum malum oris sustinerent; et pascientes tantum defectum carnium necessariarum infirmis; propter quod creditur aliquos decessisse, et aliqui propter par gallinarum, quod octo flor. dicuntur decostasse, cum a medicis dere

ut prefertur eingefügt.

bin itinere eingefügt.

• Aurelianensem eingefügt.

[ocr errors]

Für pascientes zuerst nichilominus.

1 Vgl. oben S. 53, Anm. 2.

d

Vgl. die interessanten Mitteilungen Jarrys (La Vie politique de Louis de France, duc d'Orléans pp. 220, 443), die allerdings erst durch obige Stelle unseres Chronisten ihre wahre und volle Bedeutung erhalten; vgl. unten Anhang IV.

3 Der 30. März.

licti essent, evasissent. Et quamplurimi in predictos casus evenissent, nisi gracia resurreccionis domini nostri Ihesu Christi cum regressu predictorum enbaxatorum Aragonensium, qui die VII marcii anni predicti civitatem Avinion. intraverunt et Franc[orum]', qui die iovis cene Domini, computata XXVI mensis et anni predicti civitatem Avinion. prefatam 5 eciam intrarunt, gentibus palacii providisset. Set cum de viris celeratissimis captis in quoquina multi detinerentur variis langoribus, pro quorum provisione certa victualia in palacio ponebantur, tandem per Gundisalvum Forcen militem, capitaneum ianuarum palacii, fuit procuratum, quod intrantibus necessariis pro viris celeratissimis prefatis, pro pascientibus eciam 10 palacii ponerentur in certa quantitate, a cardinalibus et civitatensibus prius optenta licencia; que fuit causa una cum predictorum enbaxatorum adventu liberacionis et curacionis ab infirmitatibus omnium pasciencium predictorum. Teste enim consciencia loquor, qui hoc scribo, quod cum sabbato dominice passionis anni predicti habuissem viscera irci tenerrimi 15 pro vescendo die dominico sequenti, cum dominus Ihesus benedictus" aliunde unum allech michi ministrasset, fuit causa quod carnes illa quadragesima non comedi. Et sicut testificor de me ipso, ita eciam accidit. pluribus aliis palacii,' qui catos comedebant; vix enim aliquis catus in palacio creditur remansisse; et quod absurdius est, mures plures come- 20

• Der zweite Satzteil ist völlig verwirrt; doch ist der Sinn klar. Es sollte heifsen: propter quod creditur aliquos decessisse, qui, nisi a medicis derelicti essent, evasissent. b qui die bis intraverunt angefügt.

[blocks in formation]

Ferner wurde später angefügt: Quo eciam tempore illa Maria de Vasconia,(') que plures visiones habuerat a Sancto Petro de Lucembroch cardinali (2) (tempore felicis recordacionis domini Clementis pape VII, domini nostri pape memorati immediati predecessoris eingefügt) per reginam Francie missani cum uno magistro in theologia, uno clerico, I famulo et duabus sociis, cum licenciam intrandi ad dominum nostrum peteret a cardinalibus pro bono pacis et unitatis; magister et clericus per cardinalem Ambianensem fuerunt capti et pluribus diebus detenti, tandem absoluti habuerunt Parisius retrocedere, nec cardinales passi fuerunt dominum nostrum videre.

[blocks in formation]

• Nach catos wurde et mures comederunt angefügt, was schon unten stand.

h creditur eingefügt.

(1) Es ist hier ohne Zweifel die 'tres simple en Dieu et tres devote et catholique creature Marie Robine, appellée des parties de Gascoigne par revvelation et relacion dudit benoist cardinal', 8. Song du vici! pelerin in cod. fr. 22542, f. 108 der Pariser Nstionalbibliothek, oder wie sie in einer andern gleichfalls ungedruckten Quelle heifst: 'mulier vocata Maria Robine, loci de Essach, Auxitanensis dyocesis', s. cod. lat. 1467, f. 52 derselben Bibliothek; vgl. N. Valois, La France et le grand schisme d'Occident, II, 365; III, 215; IV, 523.

(2) Über ihn und seine Litteratur s. N. Valois 1. c. II, 362 s.

S. die Namen derselben in Martène-Durand, Amplissima collectio VII, 633 ff. und hier unten S. 76.

Es war der 27. März. 2 Vgl. oben S. 39, 40.

derunt, et pro domino nostro cum tegulis passares capiebantur in tantum, quod cum unum vel unum par in prandio vel in cena pro eo habebatur de duobus altilibus non faceret maius festum.

F. 29 Celebratis resurreccionis Domini tribus diebus peractis, cum 5 enbaxatores regis Aragonum predicti cum domino nostro de capitulis per eos cum rege Francie et suo consilio concordatis diversas collocuciones super firmandis dictis capitulis habuissent, tandem die mercurii [alias" die veneris, IIII aprilis computata], computata secunda mensis aprilis anni predicti, videlicet millesimi trecentesimi nonagesimi noni, predicti enbaxatores 10 regis Francie, videlicet abbas Sancti Michaelis in Periculo Maris 2 et Guillermus Tingnoville 3 miles et Egidius de Campis magister in t[e]ologia, cum enbaxatoribus regis Aragonum palacium intrarunt et capitula inter regem Francie et suum consilium et predictos enbaxatores regis Aragonum concordata domino nostro Benedicto pape XIII predicto obtulerunt, supli15 cantes, ut predicta capitula deberet firmare. Rex enim Francie et duces et consilium Francorum promiserant, ut, si dominus noster papa predictus capitula predicta firmaret, obedienciam sibi restituerent. Et hoc predicti enbaxatores Aragonum firmiter asserebant. Tenor quorum capitulorum de verbo ad verbum sequitur et est talis:

20

Ista est responsio nostri regis [wie Martène-Durand, Amplissima collectio VII, 638-640 und Raynaldus ad an. 1399, n. 105, endet Bl. 31] ultra tres vel quatuor dies [wie a. a. O.].

Sed cum predicta capitula per predictos enbaxatores firmari peterentur, qui videbat Christi vicari vultum, mente vulnerabatur. Facies 25 enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem de pessimis et dampnatis capitulis, quorum ipsius petebatur consensus medio iuramento firmari. Tandem ipse cogitare cepit etatis ac senectutis sue eminenciam dignam et ingenite nobilitatis caniciem adque a puero optime conversacionis et secundum sancte et a Deo condite legis constituta, 30 respondit cito dicens, premiti se velle mori, quam ut talibus assensum prestet, per que maculam adque exsecracionem sue senectuti et dignitati papali conquireret. Sed pluribus et evidentibus racionibus per cardinales suos palacii inductus, habuit predicta capitula firmare. Cumque predicta Rex enim bis firmiter asserebant angefügt.

a creditur eingefügt.

So 2 Machab. 6, 23, Hs. ingentem.

Die drei Osterfeste fielen auf den 30. März bis 1. April.
3 Vgl. über ihn Archiv VI, 245.

2 S. oben S. 76.

Gilles Deschamps, der damals zu vielen Sendungen verwandt wurde. Über seine Jugend s. Denifle-Chatelain, Chartularium univ. Paris. III, 693.

V, 430.

5 Der erste Artikel auch hier in der Fassung des Raynaldus, siehe auch Archiv

• Diese gemütvolle, 2 Machab. 6, 23 nachgebildete Stelle kehrt unten S. 85 fast wörtlich wieder.

Am 10. April, s. Martène-Durand, Amplissima collectio VII, 636. Hierzu vgl. jedoch seinen gegen diese Vergewaltigung erhobenen Protest im Archiv VI, 303.

« ÖncekiDevam »