Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Etsi Nos in Apostolici ministerii fastigio constitutos urgeat instantia quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum', nihilominus vel ab ipso Nostri pontificatus exordio, illustrium Decessorum vestigia sequuti, haud praetermisimus in praecipuis habere sacram procurationem dilectae huius Urbis ecclesiaeque omnium principis, cui arcano divinae Providentiae consilio praepositi sumus.

Quapropter multa per occasionem a Nobis edicta sunt, sive ad cleri disciplinam tuendam, roborandam, sive ad amplificandum divinum cultum, sive ad paroecias aptius atque opportunius ordinandas; pluribus etiam peculiaris ac privati momenti rebus provisum.

Sed illud potissimum obversabatur animo, ut officiis quoque dioecesanae Curiae almae huius Urbis, hoc est Vicariatus Nostri, accessio aliqua fieret in melius; quo idem novis legibus canonicis plenius responderet, novis temporum adiunctis conveniret aptius, et expediendis negotiis celerius prospiceret. Cuius perficiendi consilii auctores etiam Nobis. exstiterunt viri non pauci prudentia ac dignitate conspicui.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »