Sayfadaki görseller
PDF
ePub

432. Resp. Integrum est Sacramentum, quum Christus totus adsit et detur salutis æternæ ipse largitor. Cum Christi institutione omnino concordat, quod pertinet ad substantiam : est enim corpus et sanguis ejus. Sed ratio qua datur diversa est, sicut et adjuncta quod nemo nobis vitio vertere debet qui non servet ad amussim omnia quæ in ejus institutione servata sunt. Quis autem dicat Eucharistiam in diversorio vel privati alicujus hominis domo, post agni esum, vel aliud convivii genus, sub noctem, celebrandam esse, ut quæ in ejus institutione contigerunt imitemur?

Animadversio.

433. Quum administratio Eucharistiæ sub utraque specie res sit disciplinæ, ex auctoritate suprema Ecclesiæ pendet. Indulsit calicis usum Bohemis et Moravis Concilium Basileense; Germanis Pius IV, sed nullo cum fructu: inde enim vires cepit error de Sacramenti natura; quapropter brevi indulgentiæ est derogatum, et disciplina universalis Ecclesiæ restituta.

CAPUT XV.

DE SUSCIPIENTIBUS EUCHARISTIAM.

434. Eucharistiam nonnisi a baptizatis hominibus suscipiendam docuit Justinus : « Cujus nemini alii licet'esse participi, nisi qui credat vera esse quæ docemus, atque illo ad remissionem peccatorum et regenerationem lavacro ablutus fuerit, et ita vivat ut Christus tradidit. » 1 Id consonum est iis quæ refert Lucas Baptismo initiatos esse eos qui Petro concionante ad fidem conversi sunt, quos deinceps panis fractione, Eucharistiæ scilicet perceptione, donatos esse testatur. Lutherus pro more

paradoxon tradidit : « Optima dispositio est nonnisi ea, qua pessime es dispositus; et e contrario tunc pessime es dispositus, quando optime es dispositus. »> 2 Concilium Tridentinum e contra docet: « Communicare volenti revocandum est in memoriam ejus præceptum : « Probet autem seipsum ho>> mo. » Ecclesiastica autem consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius peccati mortalis, quantumvis sibi contritus videatur, absque præmissa sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat: quod a Christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, quibus ex officio incumbit celebrare, hæc sancta Synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desit ipsis copia confessoris; quod si, necessitate urgente, sacerdos absque prævia confessione celebraverit, quamprimum confiteatur. >> 3 Anathema etiam tulit in Lutheri errores : «< Si quis dixerit, vel præcipuum fructum sanctissimæ Eucharistiæ esse remissionem peccatorum, vel ex ea non alios effectus provenire; anathema sit. »>« Si quis dixerit, solam fidem esse sufficientem præparationem ad sumendum sanctissimæ Eucharistiæ Sacramentum; anathema sit. >>

[ocr errors]

435. Equidem Apostoli monitum de conscientiæ indagine doxipaśtrw de är&poños kavrav ostendit magna animi puritate opus esse, ut quis ad tantum Sacramentum secure accedat. Id liquet ex Justini verbis etiam, quæ mox recitavimus; ex Cypriani gravissimis increpationibus, quibus temere accedentes,

<< ante actam pœnitentiam, ante exomologesim gravissimi atque extremi delicti factam, ante manum ab Episcopo et clero impositam, >> 6 exagitat; ex Chrysostomi

(1) Apologia i. n. 66.

(2) In concion. an. 1518 de præp. ad S. Euch. VOL. III.

(3) Sess. xiii. can. vii. (4) Ibid. can. v. (3) Ibid. can. xi. (6) Ep. x.

16

etiam documentis lucidissimis, quibus maximam exigit puritatem ut quis tanto beneficio fruatur.

436. Attamen in Liturgiis plura occurrunt quæ peccatorum remissionem veluti Sacramenti fructum indicant: « Hæc nos communio purget a crimine : » . . . . «sit ablutio scelerum; » sed hujusmodi dicta respiciunt plenam delictorum indulgentiam, quæ tamen planxerit peccator, et quorum pœnitens veniam in tribunali assecutus fuerit, antequam divinum cibum degustare auderet.

437. Jejuni accedere debent ad Eucharistiam fideles, adeo ut a media nocte nihil quantumvis minimum, vel cibi, vel potus, vel medicinæ sumere liceat. Vetustissima est hæc disciplina, in honorem tanti Sacramenti instituta, et occasione, uti verosimile est, excessuum qui Corinthi contigerunt. Eam memorat Tertullianus, uxorem a secundis nuptiis ut absterreret: «Non sciet maritus quid secreto ante omnem cibum gustes.» Augustinus non dubitavit dicere: « Placuit Spiritui sancto, ut in honorem tanti Sacramenti, in os Christiani prius Dominicum corpus intraret, quam exteri cibi. Nam ideo per universum orbem mos iste servatur. » Vita periclitantibus, tamen non jejunis, tamquam Viaticum datur. Quod autem instituta fuerit Eucharistia post coenam, non obstat oportebat enim agni paschalis typum in Christo mystice immolato implere, ideoque novum sacrificium veteri statim subjicere. Instituta autem Eucharistia, penes Apostolos erat ea statuere quæ ad quotidianam et perennem ejus celebrationem pertinebant; cos enim ministros suos, et dispensatores mysteriorum divinorum Christus constituit..

2

plinam, quæ ad sæculum usque deci. mum, aut undecimum apud Latinos obtinuit, et quæ apud Græcos adhuc retinetur, parvulis statim post Baptismum Eucharistia ministrabatur, pretiosi sanguinis gutta ori infusa. Id fiebat ut divino munere donati intimius conjungerentur Christo, ipso sanctitatis auctore et salutis, accepto. De arctissima conjunctione Patres aliqui ita locuti sunt, ut eam prorsus necessariam esse viderentur dicere; sed dicta hujusmodi benignius sunt exponenda, quum baptizatis infantulis nemo salutem denegaverit. Augustinus, cujus testimonia necessitatem illam adstruere maxime videntur, docet : « Si percepto Baptismate de hac re vita emigraverit, soluto reatu cui originaliter erat obnoxius. perficitur in illo lumine veritatis, quod incommutabiliter manens in æternum, justificatos præsentia Creatoris illuminat. >> 3 Lanfrancus, Cantuariensis, Domnaldo Hiberniæ Episcopo respondens ait : « Revera et procul pulsa omni ambiguitate, sciatis, neque transmarinas Ecclesias, neque nos Anglos, hanc de infantibus tenere sententiam, quam putatis. Credimus enim generaliter omnes, omnibus ætatibus plurimum expedire, tam viventes, quam morientes, Dominici corporis et sanguinis perceptione sese munire. Nec tamen si priusquam corpus Christi et sanguinem sumant, contingit baptizatos statim de hoc sæculo ire, ullatenus credimus eos, quod Deus avertat, propter hoc in æternum perire. » Jureigitur optimo Tridentina Synodus docet, « parvulos usu rationis carentes nulla obligari necessitate ad sacramentalem Eucharistiæ communionem; siquidem per Baptismi lavacrum regenerati et Christo incorporati adeptam

438. Juxta veterem Ecclesiæ disci- jam filiorum Dei gratiam in illa ætate

(1) L. ii. ad uxorem c. v.

(2) Ep. liv. alias cxviii. ad Januarium.

(3) L. i. de pec. merit. et remiss. c. xix.

(4) Vol. vi. ed. 1184. Conc. col. reg.

amittere non possunt. Neque ideo tamen damnanda est antiquitas, si eum morem in quibusdam locis servavit; ut enim sanctissimi illi Patres sui facti probabilem causam pro illius temporis ratione habuerunt, ita certe eos nulla salutis necessitate id fecisse sine controversia credendum est. >> 1 Decrevit etiam: « Si quis dixerit, parvulis, antequam ad annos discretionis pervenerint, necessariam esse Eucharistiæ communionem anathema sit. » 2 Antiquum morem à superstitionis labe merito vindicant Oxonienses. 3

439. Adulti tenentur divino præcepto ad percipiendam Eucharistiam, juxta Christi verba: «Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus

sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Ut illud urgerent Lateranenses Patres, jusserunt fidelibus omnibus saltem semel in anno Eucharistiam suscipere quo nixi decreto Tridentini Patres censuerunt : « Si quis negaverit, omnes et singulos Christi fideles utriusque sexus, cum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis saltem in Paschate ad communicandum, juxta præceptum sanctæ matris Ecclesiæ; anathema sit. 5

Hæc de Sacramento Eucharistiæ disseruimus, fuse quidem si instituti nostri habeatur ratio, sed breviter pro rei gravitate. De ea prout Sacrificium est nunc agendum.

(1) Sess. xxi. cap. iv. (2) Ibidem, can iv.

(3) « Would not most men maintain, on the first view of the subject, that to administer the LORD'S supper to infants, or to the dying and insensible, however consistently pious and believing in their

past lives, was a superstition, and yet both practices have the sanction of primitive usage. » Oxford Tracts, vol. ii. Advertisement.

(4) Joan. vi. 54.

(5) Sess. xiii. can. ix.

PARS II.

DE MISSE SACRIFICIO.

PRENOTANDA.

1. Sacrificii nomen latius sæpe sumitur pro actu quocumque cultus, vel virtutis quolibet exercitio, quo Deo placere studemus, dono aliquo oblato in ejus honorem, vel cupiditatibus vi illata. Proprie autem sacrificium est actus supremi cultus quo Deus supremus rerum Dominus agnoscitur, re aliqua in illius honorem oblata. Sacrificium notionem animalis mactati in Dei honorem juxta communiorem acceptionem ingerit. Sic quæ immolabantur apud Judæos ex legis præscripto animantia, sacrificia vocantur. Horum tria fuerunt genera, quorum unum totum comburebatur, by idcirco dictum, ascendens scilicet, xoxo apud Græcos, ascendebat enim flamma victimæ ad supremum Dei dominium testandum. Un peccatum dicebatur victima ad delicti veniam assequendam oblata. duas victimarum species complectebatur, eas scilicet quæ ad impetrandum beneficium offerebantur, et eas quæ gratum animum ob beneficium acceptum testabantur. Præter sacrificia, oblationes quædam fiebant

T:

ex simila, oleo et thure; et libationes ex vino. Quo vocabulo designantur etiam Caini et Abelis oblationes, quarum hic e pecoribus, ille e fructibus terræ Deo dicabat via vero a Septuaginta redditur. Sacrificii nomen tribuitur oblationi ad Dei testandum supremum dominium factæ, licet nulla sit mactatio victimæ: Incruentum sacrificium est, quando sanguis non funditur, uti fructuum a Caino oblatio : cruentum e contra vocatur sacrificium in quo victima mactatur, sanguine ejus fuso.

2. Christo adveniente, et in cruce mortuo, omnia vetera cessasse sacrificia res est explorata. Unica illius oblatione pretium pro nobis solutum constat, adeo ut nulla alia opus sit qua luantur peccata, nonnisi ipsius sanguine delenda. Monumentum quoddam suæ mortis in Eucharistia ab ipso relictum apud plerosque in confesso est; sed disputatur Catholicos inter et Protestantes, utrum veri sacrificii habeat rationem. Protestantes fere omnes negant; exceptis Anglicanis, quorum plurimi illud fatentur, quamvis gravissimo errore sacrificii rationem in pane et vino, tamquam symbolis corporis et sanguinis Christi, consti

TRACT. XIII. P. II. DE MISSE SACRIF. PRÆNOTANDA.

tuant. Dicunt igitur Eucharistiam sacrificium esse commemorativum et mysticum nonnulli illud verum, reale, impetratorium, et propitiatorium prædicant, aliis latiori sensu vocem usurpantibus, paucis omnino victimam vere præsentem sisti, et manu sacerdotis offerri agnoscentibus. Ipsi Oxonienses non satis suam mentem produnt, forsan quod principium ab ipsis traditum sequi velint, caute parceque de religionis arcanis disserentes. 1

3. Sectarii omnes in his regionibus prorsus denegant Eucharistiam esse sacrificium veri nominis, si exceperis quosdam ex Episcopalibus, qui nomine delectantur, rem abjiciunt. White, tamquam errorem notat quorumdam Protestantium doctrinam, in Eucharistia agnoscentium sacrificium: quapropter ab altaris et sacerdotis vocibus se prodidit alienum.2 Seabury, alter ejusdem sectæ præsul, aliter sensit; adeo inter se de vocibus dissident, rem, prout in Christi Ecclesia se habet, minime agnoscentes.

185

4. Ne verborum ambiguitate nos ludificentur Anglicani, id præ omnibus exigendum est, ut victimam vere præsentem, non mystice tantum, spiritaliter, et sacramentaliter, quo sensu voces hæ plerumque ab eis usurpantur, sed vere, realiter, et substantialiter. Hic cardo est controversiæ: nam si vera, realis, et substantialis agnoscatur præsentia, quæ nonnisi panis et vini in ipsam substantiam corporis et sanguinis Christi conversione contingit, victima aderit, manu sacerdotis vere Deo oblata; ideoque verum et proprium erit sacrificium, quod commemorativum tamen, incruentum, et mysticum sit. Verum et proprium sacrificium alio sensu prædicantes verbis ludunt. 3

5. Apud Syros i, sanctum, vocatur sacrificium Eucharisticum, seu ritus integer illud celebrandi : Atırspyía apud Græcos; Missa apud Latinos. Hujus vocis origo ad formulam qua dimittebantur catechumeni ante mysteriorum celebrationem, fideles, cele

(1) << The doctrine of the early Church was this: that << in the Eucharist, an oblation or sacrifice » was made by the Church to God, under the >> form of his creatures of bread and wine, ac>> cording to our Blessed Lord's holy institution, >> in memory of His Cross and Passion; » and this they believed to be the « pure offering >> or sacrifice which the Prophet Malachi foretold that the Gentiles should offer; and that it was enjoined by OUR LORD in the words « Do this for a memorial of Me; » that it was alluded to when our Lord or St. Paul spake of a Christian « altar >> (St. Matt. v. 23. Heb. xiii. 10.), and was typified by the Passover which was both a sacrifice, and a feast upon a sacrifice It is, then, to use our technical phraseology, « a commemorative, which is all one with impetratory sacrifice » saying that it is well-pleasing to God; for what is well-pleasing to Him, how should it not bring down blessings upon us! They preferred to speak of it in language, which, while it guarded against the errors of their days, the confusion with the sacrifices of Jew or Pagan, expressed their reverence for the memorials of their SAVIOUR'S Body and Blood, and named it « the awful and un

....

bloody sacrifice, » or the like, as men would, with a sense of the unfathomable mystery of GOD'S goodness connected therewith. This pleading of our SAVIOUR's merits, by a sacrifice instituted by Himself, was (they doubted not) regarded graciously by GoD for the remission of sins; as indeed our Lord had said : « This is My Blood which is shed for you and for many for the remission of Sins. » Vol. iii. Tract. 81. p. 5. London edition.

(2) << The error referred to, is that the doctrine of the Eucharist involves the being therein a real or material sacrifice; an altar; and a priest, in the sense of an offerer of sacrifice. » White. Dissertation on the Eucharist, Sect. iii. p. 389. (3) << If we deny the Eucharist to be a REAL AND PROPER SACRIFICE we give the Papists a great advantage over us. Because they may easily prove from the institution of this Sacrament by CHRIST from this and divers other texts of Scripture, and from the primitive Fathers of the Church that it is a Sacrifice. » Brett, presbyter Anglicanus: The Christian Altar and Sacrifice. A Sermon. On Heb. xiii. 10. apud Oxonienses tract. 81. p. 586.

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »