Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Propositio.

rium; anathema sit » Hi canones Lu- pœnitentiæ. . . jam enim securis ad theri et aliorum illius sæculi novatorum radicem arborum posita est. Omnis errores feriunt, qui sectariis plerisque ergo arbor non faciens fructum bohodiernis adhuc arrident, sed præ cæ- num, excidetur, et in ignem mitteteris Jansenianis. 2 tur. » 8 Paulus ait : « Horrendum est incidere in manus Dei viventis. >> 9 Quum igitur sacri scriptores et ipse Christus Dominus timorem divinorum judiciorum tam sæpe incutere quærant, ut peccatores a peccato avertant, liquet verum et utilem esse dolorem de peccatis sic excitatum.

Contritio quæ paratur per discussionem, collectionem et detestationem peccatorum, ponderando eorum gravitatem, multitudinem, fœditatem, amissionem æternæ beatitudinis, et æternæ damnationis incursum, cum proposito melioris vitæ, est verus et utilis dolor, et præparat ad gratiam.

82. Probatur 1. ex Scripturis. Verus est et utilis dolor, qui in sacris Scripturis nobis exemplis et præceptis commendatur. Ezechias ait : « Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. » David passim plorat peccatorum suorum multitudinem et gravitatem : « Iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum et sicut onus grave gravatæ sunt super me.» Jeremias populum ad considerandum mala quæ ei evenerunt ob Deum derelictum hortatur: «Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito, et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. >> 5

83. Timor divinorum judiciorum passim in Scripturis inculcatur. David orat: « Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. » Christus nos monet : « Nolite timere cos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. »7 Joannes metu pœnarum peccatores ad pœnitentiam movit : « Facite ergo fructus dignos

84. Probatur 2. Patrum auctoritate. Tertullianus : « Si de exomologesi retractas, gehennam in corde considera, quam tibi exomologesis extinguit et pœnæ prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adoptione non dubites.»>10 S. Chrysostomus ait: « Quid gehenna gravius? Sed hujus metu nihil utilius; gehennæ namque timor regni nobis adfert coronam. . . . Nihil enim tantum peccata quidem consumit, virtutem vero crescere facit et germinare, quantum continui timoris natura. . . . Nisi bonus esset timor, non multos impendisset Christus sermones et longos, de illa poena et supplicio loquens. »11 S. Augustinus : « Ille timor nondum castus præsentiam Domini el pœnas timet. Timore facit quidquid boni facit: non timore amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor: utilis est. »12

85. Probatur 3. ratione theologica. Verus et utilis dolor ille habendus est qui concipitur ob rationes fide propositas, et qui voluntatem a peccato aver tit. Hujusmodi autem est dolor quem vindicamus.

(1) Sess. xiv. can. v.

(3) Vide Prop. lx. Ixi. lxvii. lxvii. Quesnelli, et Prop. xv. et xvi. ab Alexandro VIII. damnatas. (3) Isaiæ xxxviii. 15. (4) Ps. xxxvii, 5

(5) Jer. ii. 19. (6) Ps. cxviii. n.120.(7) Matth. x. 28. (8) Luc. iii. 9. (9) Heb. x. 31. (10) L. de pœnit. c ix. (14) Ilom. xv. ad pop. Antiocb. (12) In Ps. cxxvii. n. 8.

[blocks in formation]

87. Resp. Timor quo pœna tantummodo metuitur, voluntate peccandi manente, est charitati adversus; quem idcirco vocant Theologi serviliter servilem. Timor autem servilis, quo voluntas peccandi deponitur, nihil habet charitati contrarium, quum potius conveniat in eo quod peccato adversetur : quamvis non nitatur ratione adeo perfecta. Cæterum perfecta charitas abhorret a peccato, absque respectu ad pœnam, quin hunc prorsus excludat, quamvis ita Deum diligens, filialem potius metum habeat, filii instar, verens ne Deo, amantissimo Patri, displiceat. Id tradit Joannes loco objecto hominem charitate perfecta donatum Deo inservire amore magis quam metu: ille enim huic prævalet, adeo ut solus cor videatur occupare.

>>

88. Obj. 2. Timor servilis non est Christi discipulorum : « Non enim, inquit Apostolus, « accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum. »

89. Resp. Conditionem fidelium extollit Apostolus, quod Deus nos habeat veluti filios, quum Judæi instar mancipiorum haberentur. Vult igitur ut Spiritu Dei acti tamquam filios Dei nos geramus, quum gratiam acceperimus adoptionis; sed non ideo omnem metum divinorum judiciorum damnat. Profecto ipse sæpius monet peccatores eos a regno coelorum procul futuros, nisi pœnitendo sua luant delicta. « Ter. ra . . proferens spinas ac tribulos

...

reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.»>> 90. Obj. 3. Apostolus aperte profitetur nihil prodesse sine charitate.

91. Resp. Loquitur Apostolus de merito apud Deum consequendo; et docet nec sacrarum rerum notitiam, nec eleemosynas, nec martyrium ipsum prodesse sine charitate: nemo enim beatitudinem æternam assequi, vel aliquid apud Deum promereri potest, quin ipsum diligat. Non inde sequitur dolorem ex pœnarum metu conceptum malum esse; nam et ille qui ex Apostolici judicii severitate ortus est, quum ad pœnitentiam duxerit Corinthium, probatus est : « Quæ enim secundum . Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur. >> 5

92. Obj. 4. Augustinus ait : «< Inaniter putat victorem se esse peccati, qui pœnæ timore non peccat; quia etsi non impletur foris negotium malæ cupiditatis, ipsa tamen mala cupiditas intus est hostis. "

93. Resp. Loquitur Augustinus de eo qui affectum peccandi retinet. Equidem quamdiu quis hunc non deponit, sibi frustra blanditur de peccati victoria.

94. Obj. 5. Attritio necessario includit affectum peccandi: quum enim ideo detestetur peccator quæ admiserit, quia poenas metuit, pœnas, non autem peccata, detestatur.

95. Resp. Fœnarum intuitu movetur peccator ad peccatum detestandum; novit enim illud gravissimum esse malum, quum a Deo optimo adeo puniatur. Poenas igitur metuit; peccatum vero utpote in se malum et justissime puniendum detestatur.

96. Obj. 6. Illa de attritione doctrina totam evertit fidei œconomiam et morum principia.

97. Resp. Sane intellecta nihil habe

(1) I Joan. iv. 18. (2) Rom. viii. 15.

(3) Heb. vi. 8. (4) I. Cor. xiii. 3.

(5) II. Cor. vii. 10.

(6) Ep. cxlv.

[ocr errors]

hæc doctrina quæ non sit maxime moribus et fidei consona : peccator scilicet quem Dei dilectio non tangit, metu judiciorum divinorum peccato retra hitur, ut postea ad altiora assurgat, et toto animi affectu Deum amplectatur.

98. Obj. 7. Peccator attritione motus seipsum magis quam Deum diligit, imo manifesto se Deo anteponit: abhorret enim a peccato, quia sibi.æternorum suppliciorum causa foret, non quia Deo irrogat injuriam. Igitur peccat ipso actu quo peccatum detestari dicitur.

99. Resp. Attritione taetus peccator abhorret a peccato, utpote contra Dei legem, et ideo æternis suppliciis luendo. Non se, nec creatam ullam rem Deo anteponit, sed legem Dei tamquam regulam agendi et sentiendi amplectitur, et omnia spectat prout ad Deum referuntur. Ipsa supplicia non tantum in se considerantur, sed quatenus a Deo justissime infliguntur. Nihil autem est vitii in eo quod quis a suppliciis abhorreat: est enim a Deo animæ nostræ insitus amor ille felicitatis, cui obsequi voluntatem necesse est.

Animadversiones.

100. Attritionem disponere ad Dei gratiam in Sacramento Pœnitentiæ impetrandam docuerunt Patres Tridentini, quin eam sufficere declararint. Fuerunt quidem e scholæ doctoribus qui perfectam contritionem requiri contenderent, ut quis absolutioni sacerdotis recipiendæ foret idoneus; quorum sententia, licet haud damnata, post Concilium Tridentinum obsolevit, Jansenianis tamen plerisque acceptissima. Orta est inter Theologos acris satis disceptatio, utrum aliquam Dei dilectionem attritio includere debeat, ut sufficiat justitiæ in Sacramento consequendæ. Plurimi affirmarunt, Scri

pturæ afferentes testimonia : « Qui non diligit, manet in morte; » et alia hujusmodi: Concilii etiam Tridentini allegantes authoritatem; nam modum quo præparantur peccatores ad justitiam in Baptismo assequendam describens, dicit : « Illum (Deum) tamquam omnis justitiæ fontem diligere incipiunt. »> Plerique attritionem formidolosam, omnis charitatis expertem, sufficere censebant, accedente sacerdotis absolutione; nam deposita voluntate peccandi, et converso animo ad Deum, licet gehennæ metu, obex omnis potestatis remittendi peccata exercitio sublatus illis videbatur. Ne cum charitatis dispendio lis ageretur, vetuit Alexander VII. anno 1667, utriusque sententiæ patronis adversariorum placitis aliquam inurere notam. De hac sententiarum varietate nulla nos tenet sollicitudo, quum apud omnes in confesso sit, neminem posse absolutionis frui beneficio, qui affectum peccandi non deposuerit; et a confessario omnem adhibendam diligentiam ut pœnitens ad contritionem excitetur, prout monet Benedictus XIV.'post Rituale Romanum. Hoc animadvertendum duximus ut obstruatur os calumniantibus Theologos catholicos et Ecclesiam ipsam ; sunt enim inter novissimos scriptores Anglicanos qui doctrinam de attritione veluti portentum quoddam et monstrum notant, contra aliorum concessionem.

101. Apud Baptistas, aliosque sectarios, qui, in occidentalibus præsertim provinciis, omni arte student sectatores augere, hominum mulierumque imprimis excitatis phantasiis, præsertim in illis conventibus per plures dies continuatis, in sylvis, (Campmeetings vulgo dictis) totum reconciliationis negotium peragi censetur, terrore prius incusso, et peccatore ad desperationem fere redacto, qui quum

(1) De Synodo, diœces. 1. vii. c. xiii. n. 10.

statim conceperit certam fiduciam peccata sua sibi remissa esse, hac sibi blanditur. Hanc persuasionem Lutheri principiis admodum congruam fanatismi fœcundam parentem novit quicumque eos inviserit conventus. Quanto melius Tridentini Patres dolorem animi de peccato admisso cum proposito non peccandi de cætero, ad peccatorum remissionem exigi docuerunt, anathemate dicto ci qui « duas tantum esse pœnitentiæ partes, terrores scilicet incussos conscientiæ, agnito peccato, et fidem conceptam ex Evangelio, vel absolutione, qua credit quis sibi per Christum remissa peccata! »1

CAPUT IV.

DE CONFESSIONE.

102. Judiciariæ quam sacerdotibus vindicavimus potestatis exercitium causæ postulat cognitionem, quæ haberi nequit nisi reo confitente; pleraque enim delicta latent. Confessio idcirco est sui accusatio sacerdoti facta, tamquam Dei ministro, a peccatore, veniam quærente. E'μroyois a Græcis dicta est, qua tamen voce totam pœnitentiæ disciplinam, cujus pars est præcipua, nonnunquam veteres scriptores complectebantur. Publica confessio aliquando fiebat coram fidelium cœtu, ut sui coram omnibus humiliatione peccator tolleret quod delinquendo pravum præbuerat exemplum, et Dei iram averteret. Secreta autem confessio auricularis dicitur, quia auribus insusurratur sacerdotis.

mus impugnavit Wickleff, cujus error a Concilio Constantiensi damnatus est:2, Petrus de Osma, sæculo decimo quinto, confessionem peccatorum specialem ad Ecclesiæ legem, potius quam ad jus divinum referens, ab Archiepiscopo Toletano, et deinde a Sixto IV. damnatus est. Lutherus aliquando confessionis prædicavit utilitates :<«< Occulta confessio, quo modo celebratur, miro modo mihi placet, et utilis, imo necessaria est, nec vellem eam non esse, cum sit afflictis conscientiæ remedium: » sed pro more mutavit sententiam, et confessionem deinceps designavit cruentissimam carnificinam. Ejus sectatores in Confessione Augustana privatæ confessionis utilitatem agnoverunt, et eam retinendam optarunt, quam Walchius suo tempore adhuc apud suos vigere testatus est.

6

104. Calvinus negavit juris esse divini confessionem, cam vero antiquissimam esse agnovit : « cujus equidem vetustissimum esse usum fatemur. » Consuluit quidem afflicto « non negligere quod illi a Domino offertur remedium: nempe ut ad se sublevandum privata confessione apud suum pastorem utatur. »7 Carnificinam tamen appellavit, quæ apud Catholicos fit, specialem omnium peccatorum confessionem. 8

105. Convocatio cleri Anglicani anno 1536 docuit pœnitentiam perfectam constare contritione, confessione, et vitæ emendatione, cum legum et voluntatis Dei acceptatione. Anglicanum Rituale injungit presbyteris, ut periclitantem vita ad specialem peccato

9

103. Confessionis necessitatem pri- rum confessionem, si qua forte tenea

(1) Sess. xiv. can. iv. de Pœnit.

(2) Sess. vii. prop. vii.

(3) L. de captiv. Babyl. cap. de Pœnit.

(4) Serm. de Pœnit.

(5) Art. xi. apud Walchium introd. I. i. c. iii. §. xxxiv. p. 295.

(6) Inst. I. iii. c. iv. n. 7. (7) Ibidem n. 12.

(8) Ibidem n. 47.

(9) « Convocation 1536.-« That perfect penance which Christ requireth, consists of contrition » confession, and amendment of former life, and >> an obedient reconciliation to the laws and will of » GOD. » See also the Homilies.» Apud Oxonienses tract No. 62.

tur culpa graviori, hortentur; quod
tamen omittit Rituale Americanum,
uti pluries monuimus. Hortatur etiam
presbyter ante communionem, ut si
quis conscientiam suis conatibus pa-
care nequeat, ad ministrum accedat, et
quo angitur dolorem ei pandat ministe-
rio verbi divini absolutionis beneficium
una cum consiliis salutaribus acceptu-
rus. 2 Id etiam in Rituali Americano re-
peritur, omissa absolutionis mentione.
106. Methodistæ, in regulis quas
præscripserunt societatibus quas vo-
cant Band-Societies quæ duobus,
tribus, aut quatuor vere fidelibus con-
stant, seu viris, seu mulieribus, nu-
ptis vel innuptis, dummodo quælibet
ejusdem generis personis constet,quam-
dam commendant confessionem, ut Dei
maudato, quod scilicet a Jacobo pro-
mulgatum intelligunt, obtemperent:
<«< Confitemini ergo alterutrum peccata
vestra. Ex illis quilibet conscientiæ
suæ statum exponit, et cæteros dein-
ceps interrogat, qua majori possit di-
ligentia, de suo statu, de peccatis
etiam et tentationibus; præsertim quæ-
nam patrarint peccata ex quo tempore
ultima vice convenerint, vel quid cogi-
tatione, verbo, vel opere admiserint de
quo dubitant utrum peccatum sit.5

107. Shakers peccatorum omnium confessionem sanctis faciendam esse contendunt ad veniam consequendam, sacerdotum autem ministerium nihili faciunt.

108. Concilium Tridentinum hos edidit canones : « Si quis negaverit, confessionem sacramentalem vel institutam, vel ad salutem necessariam esse jure divino, aut dixerit modum secrete confitendi soli sacerdoti, quem Ecclesia ab initio semper observavit et observat, alienum esse ab institutione et mandato Christi, et inventum esse humanum; anathema sit. » — «< «Si quis dixerit in Sacramento Pœnitentiæ ad remissionem peccatorum necessarium non esse jure divino confiteri omnia et singula peccata mortalia, quorum memoria cum debita et diligenti præmeditatione habeatur, etiam occulta, et quæ sunt contra duo ultima Decalogi præcepta, et circumstantias quæ peccati speciem mutant; sed eam confessionem tantum esse utilem ad erudiendum, et consolandum pœnitentem, et olim observatam fuisse tantum ad satisfactionem canonicam imponendam; aut dixerit, eos qui omnia peccata confiteri student, nihil relinquere velle divinæ misericordiæ ignoscendum; aut demum

(1) « Ilere shall the sick person be moved to make a special confession of his sins (if he feel his conscience troubled with any weighty matter). The visitation of the Sick. Episcopus Anglicanus nomine Patrick hac de re monet : « The penitent therefore should be reminded that his confession be as minute and particular as it can ; since the more particular the confession is, to be sure, the more sincere and safe the repentance.»> In Paley's works: The Clergyman's Companion, § iii. Jeremias Taylor examen prolixum conscientiæ suis scriptis inseruit.

(2) << Let him come to me, or to some other discreet and learned minister of God's holy Word, and open his grief. » The Communion.

(3) « Rules of the Band Societies, drawn up Dec. 25, 1738. The design of our meeting is to obey that command of God, « Confess your faults, one >> to another,and pray one for another, that ye may

« be healed. » James v. 16. To this end we agree..
To desire some person among us to speak
his own state first, and then to ask the rest in or-
der, as many and as searching questions as may
be, concerning their state, sins, and tempta-
tions. . . . . What known sins have you com-
mitted since our last meeting?
What parti-
cular temptations have you met with? What have
you thought, said or done, of which
you doubt
whether it be a sin or not?»The doctrines and disci-
pline of the Methodist Episcopal Church,published
for the Methodist Episcopal Church at the Conferen-
ee office, New York, 1856. Ch. ii. section iii. p. 82.

...

(4) « In order to obtain a final forgiveness, an honest and full confession of every sin, in the order of God, will for ever be indispensably neces sary, while one sin remains concealed in the earth. The testimony of Christ's second appearing, p. viii. ch. iv.

« ÖncekiDevam »