Sayfadaki görseller
PDF
ePub

TRACTATUS XV.

DE INDULGENTIIS.

PRENOTANDA.

1. Indulgentiarum occasione orta est Lutheri hæresis: quum enim Leo X. fidelium studium ad eleemosynas in templi S. Petri erectionem conferendas ut excitaret, obtulisset indulgentias, has promulgandi in Saxonia munus Tezelio ex Ordine S. Dominici, et fratribus suis, demandatum est ab Alberto, Archiepiscopo Moguntino; quæ res Luthero aliisque ex Eremitis S. Augustini offensioni fuit. Anno 1517 ad finem vergente, dum turbæ undique confluerent ad indulgentias comparandas, Lutherus Wittenbergi de iis habuit concionem, in qua de earum abusu questus est, et earum necessitatem impugnavit, nova proposita doctrina de fide qua justi efficiamur, nullo satisfaciendi onere gravati, nulla proinde pœnæ indigentes remissione. Credenti Christi justitiam imputari docuit, ad plenam peccatorum veniam. Calvinus ejus pressit vestigia, et æmulatus est calumniandi libidinem,omni prorsus contu

melia indulgentias infamans. Præiverant utrique Waldenses et Wickleffitæ: secuti sunt Janseniani, quibus merito accensetur Episcopus infelix Pistoriensis, Riccius cum sua synodo; hi scilicet vim indulgentiarum evacuantes, de sola canonicæ pœnitentiæ relaxatione eas explicant. Oxonienses, indulgentias, quales nunc obtinent, dicunt recentiori ævo esse adinventas.1 2. Vera indulgentiæ notio, prout in documentis ecclesiasticis usurpatur, est remissio pœnæ temporalis peccatis jam remissis debitæ, facta extra Sacramentum ab eo cui clavium potestas est, et jus thesaurum Ecclesiæ dispensandi. Peccati remissio nulla indulgentiis conceditur: nam hæc pendet ex clavium usu in tribunali Pœnitentiæ; sed pœnæ peccatorum, quas sæpe manere luendas demonstravimus, indulgentus remittuntur. Quod autem in nonnullis documentis veteribus tertia pars peccatorum indulgentia aliqua remissa dicatur, intelligendum est de pœnis temporalibus iis debita; qua ratione etiam

(1) Tract. 38, vol. i.

explicanda quæ de peccatis omnibus sublata. Exigitur etiam quædam Deo

remissis nonnunquam dicuntur. Non aliam indulgentiarum notionem præbuit ipse Tezelius, uti liquet ex libello quem in usum præconum indulgentiarum edidit. 2 Theologus, cujus opus Venetiis impressum est anno 1492, dicit : « Indulgentia non est donum collativum gratiæ, sed privativum pœ

næ. » 3

3. Plenaria ea dicitur indulgentia qua tota pœna peccatis debita remittitur : partialis ea est qua pœnarum pars tollitur. Notum est poenitentibus per annos plurimos in operibus durioribus ut se exercerent olim injunctum, peccatis haud adeo gravibus leviori, puta quadraginta dierum, luendis poenitentia. Indulgentia igitur quadraginta dierum solvit pœnam debitam peccato quod tot dies luere oportebat, juxta veterem canonum disciplinam. Sic indulgentia septem annorum tollit pœnam quam olim septem annos luere

necesse erat.

4. Dispositio animi ad indulgentias lucrandas omnino necessaria, est status gratiæ nemo enim potest remissionem pœnæ temporalis, quæ peccatis debetur, consequi, peccati labe haud

satisfaciendi voluntas, « bonis operibus inhærendo, commissos excessus plangendo, » uti rescripsit Gregorius VII. Remigio Episcopo, quam exquisiverat indulgentiam plenariam ei elargiens. Hinc [animadvertit scriptor protestanticus Reinhard in omní indulgentiarum Bulla exigi, ut contriti confiteantur peccata qui eas lucrari cupiunt.

5. Calumniantur qui dicunt indul6 vel gentiis dari licentiam peccandi, remissionem per anticipationem, quasi jam remittantur pœnæ quæ peccatis in posterum patrandis debebuntur. Nil autem vetat concedere indulgentias, quarum beneficio in mortis discrimine positi frui valeant: nam non actu recipiunt veluti per anticipationem indulgentias hujusmodi, sed fiunt idonei ut eis in illo discrimine fruantur. Sic proficiscentibus ad bellum sacrum Urbanus II. indulgentiam plenariam concessit, quæ in mortis articulo valeret, dummodo tamen vere pœnitentes obirent: « Qui autem in vera pœnitentia decesserint, et peccatorum indulgentiam et fructum æternæ mercedis se non dubitent habituros. »7

(1) Perrone tract. de Indulgentiis. n. 37. nota. (2) Instructions-Büchlein für die Prediger, zur Anpreisung des Ablasses,cit. a Audin Vie de Luther, p. 135.

(3) L. vi. c. 6. (4) L. i. ep. xxxiv.

(5) « Alle über den Ablass erschienen päpstlichen Bullen sezten als Bedingung fest. dass der Ablass-suchende seine Sünden beichten, unde bekennen, und eine Büssung übernehmen muss. >> Reinhard P. 277.

(6) Taxam Cancellariæ Romanæ ex libello famoso quem Lugduni edidit anno 1564 Pinetus, Calvinianus homo, protulit nuperrime, post tot alios,præco e Baptistarum secta,ut probaret cuilibet flagitio veniam olim in Curia Romana tribui, imo licentiam illud patrandi dari consuevisse, certo soluto pretio : sed calumniam dissipavit Episcopus Carolopolitanus, ostendens libellum illum nulla prorsus fide dignum, utpote ab adversario infenso in lucem primum editum, et rejectum prorsus et damnatum a Romanis tribuna

libus. Siluisse Lutherum et Calvinum de consuetudine adeo fœda, si unquam extitisset, ultra omnem fidem est. Vide Præsulis prælaudati egregias hac de re litteras.

(7) Conc. Claromont. De jure quo sacra illa bella gesta sunt, egit erudite satis et accurate Protestanticus præco B. M. Drake, e secta Methodistarum, districtui Natchetensi præfectus, in dissertatione quam habuit coram quodam Lyceo, Martii 12 die 1836. Inter cætera dicit : « It is our deliberative opinion that no aggressive war was ever undertaken from more just and christian motives. It was not a war to propagate their faith, but to relieve their suffering brethren from persecution. The Turks had no more just right to the dominion of Palestine than the French... We do not say that aggressive war is right, but in this case, it seemed to be the only way to prevent invasion. Had the European princes waited until they were attacked, the Turks could have easily conquered them all in detail. »

6. Colligi olim consuevisse eleemosynas occasione indulgentiarum promulgandarum in confesso est: unde orta est calumnia eas fuisse venales : sed quæ dabantur eleemosynæ in rei christianæ subsidium, non fuerunt pretium quo indulgentiæ comparabantur. Inter conditiones iis lucrandis necessarias eleemosynarum largitio locum habebat, quod virtutis exercitium in Scripturis admodum commendatur. Cedebant in communem utilitatem : dabantur enim ad Ecclesias ædificandas, ad impensas bellorum sacrorum faciendas, ad orphanotrophia erigenda, et ad alia plurima charitatis christianæ opera, necnon aliquando ad publicos usus pontium extructione, et viarum refectione. Qui eas colligebant Quæslores dicebantur, quorum excessus Pontifices et Concilia pluries reprobarunt, munusque tandem in Concilio Tridentino prorsus abrogatum est. Cæterum inter conditiones indulgentiæ, quæ dicitur Jubilæus, eleemosynarum largitio adhuc recensetur, quas tamen unusquisque pro suo arbitrio in opus quodcumque pietatis vel charitatis tribuit, nemine eas colligente. Concesserunt etiam plures Summi Pontifices indulgentias societati in Galliis cœptæ et florenti jam in pluribus Europæ regnis, cujus membra singulis hebdomadibus obolum in Missionum Sacrarum auxilium conferunt. Quis hoc improbet? Quæ Cruciatæ nomine in regno Hispaniarum dantur dispensationes et indulgentiæ,parva eleemosyna tributa in usus publicos, olim in subsidium missionariorum Palæstinæ, grave vulnus disciplinæ ecclesiasticæ intulerunt contra mentem Pontificum, qui ab abstinentia dispensandum, ex utriusque medici consilio, voluerunt.

CAPUT I.

DE POTESTATE INDULGENTIAS CONCEDENDI.

7. Tridentinum Concilium, plurimas quæ de indulgentiis agitabantur quæstiones consulto prætermittens, satis habuit definire Ecclesiam a Christo accepisse potestatem eas concedendi, et eas esse utiles : « Cum potestas conferendi indulgentias a Christo Ecclesiæ concessa sit, atque hujusmodi potestate, divinitus sibi tradita, antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit, sacrosancta Synodus indulgentiarum usum christiano populo maxime salutarem, et sacrorum Conciliorum auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet et præcipit, eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi* in Ecclesia potestatem esse negant. »2 Fidei igitur dogma est potestatem indulgentias concedendi a Christo Ecclesiæ concessam esse, easque esse utiles. Propositio.

2

Est in Ecclesia potestas indulgentias concedendi, quæ et utiles sunt.

8. Probatur 1. ex Scripturis. Petro dictum est : « Tibi dabo claves regni cœlorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis. >> 3 Cæteris quoque Apostolis ligandi et solvendi potestas amplissimis verbis est data. Illa solvendi potestas, clavium metaphora significata, auctoritatem denotat omnia tollendi quæ cœli ingressum impediunt. Ergo vi illorum verborum possunt Ecclesiæ Præsules pœnas temporales remittere: hæ enim obstant ne anima cœlum ingrediatur. 9. Hujus potestatis exercitium erga Corinthium pœnitentem videmus.

(4) Dos reales Y medio.

(2) Sess. xxv. in decreto de indulgentiis.

(3) Mat. xvi. 19. (4) Mat. xviii. 18.

Quum Paulus eum incestus reum communione Ecclesiæ privasset, et satanæ tradidisset in interitum carnis, humiliatum jam et pœnitentem venia amplissima donavit, orans fideles ut benignius eum haberent. « Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc quæ fit a pluribus ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. . . . Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi.»> καὶ γὰρ ἐγὼ ὅ κεχάρισε μαι, ′ τι κεχάρισμαι δί ὑμᾶς, ἐν προσωπω Xporu. Plenam delicti veniam Christi auctoritate donare se significat: quod culpam jam pœnitentia sublatam indicat, et pœnas temporales cum censura canonica remissas ostendit. Datam ab Apostolo non tantum Ecclesiæ communionem externam, sed etiam, plenissimam quamdam indulgentiam Christi nomine inde colligere est.

1

10. Palres damus interpretes. S. Joannes Chrysostomus agnovit Apostolum veniam largitum esse quam ipsa pœnitentiæ vehementis ardua opera haud merebantur : << Quamvis peccatum confessus fuerit, ipsiusque pœnituerit, ostendit tamem eum non tam pœnitentiæ opera, quam gratia et beneficio veniam consequi. Unde subdit: << ob idque donetis et consolemini; » et quod sequitur idem declarat: non enim, inquit, quod id promereatur, nec quod eam quam par sit pœnitentiam præstiterit; sed quia infirmus est, idcirco hoc peto : « ne forte abundan» tiori tristitia absorbeatur, qui est >> ejusmodi: » quæ verba sunt hominis magnæ pœnitentiæ testimonium ipsi tribuentis, nec eum in desperationem

ruere sinentis hincque docemur, quod non solum ad peccatorum naturam, verum etiam ad mentem habitumque peccantium oporteat moderari pœnitentiam. » 2 Liquet Chrysostomum censere Apostolum de pœnitentiæ severitate aliquid remisisse, ideoque de pœna ob quam luendam pœnitentia erat peragenda.

11. Item Theophylactus : « Pulchre autem dixit Apostolus donare: attendit enim quod non tantum ex pœnitentia sua, quantum ex gratia et donatione dimissionem recipiat. »

3

12. S. Pacianus hoc objecit exemplum Novatiano homini : « Vides Apostoli indulgentiam, proprias etiam sententias temperantem? vides mitissimam lenitatem, longe a vestro supercilio separatam? longe a Novatiani fronte dissimilem, communi vero vitæ ac saluti omnium consulentem. »

13. Probautr 2. ex perpetua Ecclesiæ consuetudine. Sæculis secundo et tertio sæpissime martyrum rogatu, precibus scilicet eorum qui fidei causa supplicium tulerant, relaxabant Episcopi leges pœnitentiæ, reos ampliori venia donantes. Tertullianus dicit : « Pacem quidam in Ecclesia non habentes, a martyribus in carcere exorare consueverunt. » 5 S. Cyprianus pluribus in locis testatur hanc esse consuetudinem, et modum adhibendum orat, ne temere quid fiat. Nicænum Concilium de pœnitentibus statuit : « Licebit Episcopo de his aliquid humanius statuere. >> Sic et Ancyranum, et Laodicenum II.,' et Carthaginense IV. 10 Patres quarti et quinti sæculi hanc potestatem passim in Episcopis agnoscunt, ut canonum, qui pœnitentiæ opera præscribebant, severitatem relaxent. Sæculo XI, Urba

8

7

(4) II. Cor. ii. 6.

(2) Ilom. iv. in ii. Ep. ad Corinth.

(3) In locum. (4) Ep. iii. ad Sympronianum. (5) L. ad Martyr. c. i.

(6) Ep. xiii. ad Presbyteros et Diaconos Carthagin. Ep. x. ad Martyres. L. de Lapsis.

(7) Can. xii. (8) Can. v.

(9) Can. ii. (10) Cap. lxxv.

[ocr errors]

nus II., in Concilio Claromontano omnem pœnam remisit illis qui, devotionis et fidei studio, laboribus et periculis pro Terra Sancla recuperanda sese objicerent. Idem indulserunt plures alii Pontifices. S. Bernardus indulgentias ab Eugenio III. concessas promulgavit tanto cum fidelium studio ad eas lucrandas, quod urbes et castella vastarentur, plerisque ad bellum sacrum se conferentibus. Sæculo XII. indulgentiæ quasdam Ecclesiás visitantibus concessæ sunt. Jam vero constat pœnas a canonibus eo consilio impositas fuisse ut Dco satisfieret pœnitentium operibus: ergo relaxatis hac in re canonibus indulgentiarum concessione, remissa est Fræsulum auctoritate poena quæ alias luenda erat.

14. Indulgentiarum usum maxime salutarem esse liquet ex eo quod pia foveant opera, quæ ad eas consequendas injunguntur, et contritionem cordis omnino exigant, et virtutum uberes fructus pariant, uti ex Jubilæi celebratione, qui solemnior est indulgentia, ubique innotuit.

Objectiones solvuntur.

15. Obj. 1. Paulus Corinthium ab excommunicatione absolvit, quin pœnam aliquam remiserit, eique dicit donasse se, si vere aliquid donaverit, Christi nomine, cæterorum fidelium causa, quos secum donare innuit.

16. Resp. Apostolus Corinthium tradiderat satanæ in pœnam delicti, eumque pœnitentem plenissima donavit venia. Merito igitur censendus est omnem remisisse poenam temporalem, quum Christi nomine egerit. Dubitare se haud significat iis vocibus: « Si quid donavi; » sed utitur græca loquendi ratione, cujus vis est : « quidquid tandem donaverim; » modeste de potestatis suæ exercitio, et largitione veniæ loquens. Motus est utilitatis omnium

studio ad veniam illam concedendam ; novit enim indulgentiam pœnitenti præstitam in aliorum cessuram commodum et profectum. Eos ad donandum hortatus est, quia omnibus facta erat injuria, crimine quod omnibus probro erat, et omnes sibi mente jam adsciverat, plexurus gladio spiritali prævaricatorem, omnibus veluti probantibus. Jam igitur cupit ut injuriæ obliviscantur, et jura communionis et consortii fraterni, quæ ex ipsius mandato subtraxerant, restituant. Cæterum aliter donat veniam, Christi personam gerens.

17. Obj. 2. Christus ligandi et solvendi potestatem pollicens, retinendi quoque et remittendi peccata, illam distinctionem inter culpam et pœnam non statuit, nec inter absolutionem sacramentalem a culpa, et remissionem pœnæ extra Sacramentum.

18. Resp. Christus amplissimis verbis auctoritatem tradidit quæ variis rationibus exercenda est. Distinctionem culpam inter et poenam necesse non erat statuere: innotuerat enim ex divina œconomia erga peccatores in Scripturis veteribus relata Cæterum verbis specialibus tradidit potestatem remittendi peccata, quæ culpæ reatum directe respicit, pœnas nonnisi indirecte. Quum autem culpæ remissio gratiam et justitiam secum ferat, Sacramentum habetur ritus quo ea contingit: relaxatio vero pœnæ potest extra Sacramentum fieri, quia fit absque nova gratiæ collatione. Igitur ex verbis Christi recte inferimus pastores Ecclesiæ posse culpas et pœnas remittere, præsertim quum præcepto ligent ad pœnas satisfactionis instar luendas.

19. Obj. 3. Martyres pacem lapsis tribuentes, vel impetrantes, communionem Ecclesiæ, non vero pœnæ alicujus coram Deo remissionem iis

(4) Bernard. Ep. ccxlvi. L. ii. de Consid. c. i.

« ÖncekiDevam »