Sayfadaki görseller
PDF
ePub

TRACTATUS XVI.

DE EXTREMA UNCTIONE.

[ocr errors]

CAPUT I.

DE SACRAMENTI VERITATE.

[ocr errors]

1. Extrema vocatur Unctio illa quæ fieri consuevit ægrotis in mortis discrimine constitutis. Eam Sacramentum esse negavit audacter Lutherus, Jacobi epistolam, in qua commendatur, stramineam esse, et Apostolo prorsus indignam, affirmans. « Omitto enim, inquit, quod hanc epistolam non esse Apostoli Jacobi, nec apostolico spiritu dignam multi valde probabiliter asserant, licet consuetudine authoritatem, cujuscumque sit, obtinuerit. Tamen si etiam esset Apostoli, dicerem non licere Apostolis sua authoritate Sacramentum instituere: hoc enim ad Christum solum pertinebat. »1 Calvinus dicit

Tertium fictitium Sacramentum est Extrema Unctio. . . . Ejusdem ra tionis est ista unctio, cujus esse manuum impositionem supra demonstravimus: nempe histrionica hypocrisis, qua citra rationem et sine fructu Apostolos referre volunt. » 2 Errores hos

confixit Concilium Tridentinum : « Si quis dixerit, Extremam Unctionem non esse vere et proprie Sacramentum a Christo Domino nostro institutum, et a beato Jacobo Apostolo promulgatum, sed ritum tantum acceptum a Patribus, aut figmentum humanum; anathema sit.» «Si quis dixerit, sacram infirmorum unctionem non conferre gratiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmos; sed jam cessasse, quasi olim tantum fuerit gratia curationum ; anathema sit. »> « Si quis dixerit, Extremæ Unctionis ritum et usum, quem observat sancta Romana Ecclesia, repugnare sententiæ beati Jacobi Apostoli, ideoque eum mutandum, posseque a Christianis absque peccato contemni; anathema sit. » « Si quis dixerit, presbyteros Ecclesiæ, quos beatus Jacobus adducendos esse ad infirmum ungendum hortatur, non esse sacerdotes ab Episcopo ordinatos, sed ætate seniores in quavis communitate, ob idque proprium Extrema Unctionis ministrum non esse solum sacerdotem; anathema sit. »>

3

(1, L. de captiv. Babylon. (2) Inst. I. iv. c. xix. n. 18.

(3) Sess. xiv. can. i. ii. iii. iv. de Extrema Unctione.

2. Leibnitius a suorum errore hac in re, sicut in aliis fere omnibus, tandem aliquando recessit; scripsit enim «De unctione infirmorum non est cur multa disputemus. Verba habet Scripturæ sacræ, interpretationem Ecclesiæ, cui pii et catholici homines tuto fidunt, nec video quid in eo more quem recipit Ecclesia, reprehendi a quoquam possit. » Barclaius autem cœnam Protestantium rejiciens, argumento quod ex usu veteris Ecclesiæ desumunt, occurrit, objiciendo eos ritum unctionis, qui speciali mandato injungitur, negligere. 2 Neglectus hic omnibus sectis hodiernis inter quas versamur communis est.

Propositio.

Extrema Unctio est vere et proprie Sacramentum a Christo Domino nostro institutum, et a beato Jacobo Apostolo promulgatum.

sim ad fideles scribantur, liquet agi de ritu qui ad omnes spectat, et qui perpetuo servandus foret; nil enim dicitur, quo ad tempus restringatur. In graviori infirmitate quæ mortis periculo haud vacat, jubet arcessi presbyteros Ecclesiæ, sacerdotes scilicet qui hoc nomine in novo Testamento passim designantur, quorum munus est pro periclitante orare, eumque sacro oleo perlinire, Deo invocato. Ritus externus plane designatur, unctio scilicet peragenda a sacro ministro, oratione comite. Effectus orationi huic adnexus refertur, scilicet salus periclitantis, animi levamen, et peccatorum, quæ admiserit, remissio. Est igitur signum visibile invisibilis gratiæ. Porro quum Apostolus ipse non potuerit hos effectus huic adnectere ritui, manifestum est eum tantummodo promulgasse ritum cujus Christus ipse auctor est, cujus est vim gratiam impertiendi ritui adnectere.

4. Probatur 2. ex Patrum interpretatione. Origenes remissionem peccatorum, quæ impetratur poenitentia, sacerdoti Domini indicando peccatum suum, referens, ait : « In quo imple

3. Probatur ipsius Jacobi celeberrimo testimonio. Scribit Jacobus Apostolus: ἀσθενεῖ τὶς ἐν ὑμῖν ; προσκαλεσάσθω τοὺς πρεσβυτέρους της εκκλησίας καὶ προσευξάσωσαν, ἀλείψαντες αὐτον ἐλαίῳ ἐν τῷ ὀνόματι τοῦ Κυρίου Και ἡ εὐχὴ τῆς πίστεως σώσει τον κάμνοντα, καὶ ἐγ εμεῖ ἀυτὸν ὁ Κύριος κἀν άμαρτίας η πεποιηκὼς, ἀφεθήσεται αὐτῷ. A vulgatur et illud quod Apostolus dicit: «Si to interprete sic redditur: « Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus et si in peccatis sit, remittentur ei. » Quum hæc univer

>> quis autem infirmatur, vocet presby» teros Ecclesiæ, et imponant ei ma»> nus, ungentes eum oleo in nomine » Domini, etc. » In exemplum hanc pœnitentiam , quæ fit in extremis, adducit, satisque indicat ritum illum ungendi adhuc suo tempore servari,

[blocks in formation]

et secum ferre peccatorum remissio- sub ipsum vitæ exitum, quum aliis in gravi quocumque vitæ discrimine daretur.

nem.

5. S. Chrysostomus, sacerdotum erga laborantem et morti jamjam propinquam animam officia extollit : « Neque enim solum cum nos regenerant, sed postea etiam condonandorum nobis peccatorum facultatem obtinent: « Infirmatur,» inquit, « inter vos aliquis accersat presbyteros Ecclesiæ, » et orent super eum, ungentes eum » oleo. >>> 1 Igitur Chrysostomi quoque ætate ritus peragebatur veluti munus sacerdotii christiani peccatorum veniam afferens.

7. Auctor antiquus, qui S. Cæsarius Arelatensis a plerisque censetur, dicit: « Quoties aliqua infirmitas supervenerit, corpus et sanguinem Christi ille, qui ægrotat, accipiat et inde corpusculum suum ungat, ut illud quod scriptum est impleatur in eo: << Infirmatur aliquis? inducat presbyte>> ros, etc. » Videte, fratres, quia, qui in infirmitate ad Ecclesiam concurrerit, et corporis sanitatem recipere, et peccatorum indulgentiam merebitur obtinere. >> 3 Hæc corporis sanitas haud adeo certa est, quum pendeat omnino ex Dei voluntate, nec Sacramenti sit effectus præcipuus, sed prout ad Dei gloriam et animæ salutem prosit.

8. Venerabilis Beda in Jacobi testimonium scribit : « Hoc et Apostolos fecisse, in Evangelio legimus, et nunc Ecclesiæ consuetudo tenet, ut infirmi oleo consecrato ungantur a presbyteris, et oratione comitante sanentur.»>

6. S. Innocentius I. consultus ab Eugubino Episcopo, Decentio, utrum Episcopo Extremam Unctionem ministrare conveniret, plerumque enim a sacerdotibus dabatur, respondit : «Non est dubium (verba Jacobi) de fidelibus ægrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt » . . . « Cæterum illud superfluum videmus adjectum, ut de Episcopo ambigatur, quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco de presbyteris dictum est, quia Episcopi, occupationibus aliis impediti, ad 9. Probatur 3. ex libris ritualibus. omnes languidos ire non possunt. Cæ- Sacramentarium S. Gregorii M. præterum si Episcopus aut potest, aut di- scribit olei benedictionem ab Episcognum ducit aliquem a se visitandum, po, et preces recitandas ungendo inet benedicere, et tangere chrismate firmum. Inter cætera dicitur: « Concesine cunctatione potest, cujus est ipsum » de ut medelam tuam non solum in chrisma conficere. Nam pœnitentibus >>> corpore, sed etiam in anima sentiat.»> istud infundi non potest, quia genus 10. Liber pœnitentialis Theodori, est sacramenti. Nam quibus reliqua Sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi?» 2 Liquet rem indubiam habitam esse Jacobi verba de ægrotantibus fidelibus intelligenda esse, et ritum totam vim suam retinere. Pœnitentiam publicam agentibus non dabatur: a Sacramentorum enim perceptione prohibebantur, nisi

Cantuariensis Archiepiscopi, qui nono sæculo exeunte floruit, injungit : « Ab infirmis in periculo mortis positis pura est inquirenda confessio peccatorum. .

et secundum auctoritatem canonicam, ne illis janua pietatis clausa videatur, orationibus et consolationibus ecclesiasticis sacra unctione olei inuncti, secundum statuta sanctorum Pa

(1) L. iii. de Sacerdotic c. vi. (2) Ep. ad Decentium.

(3) Serm. ccxv. de Tempore inter Augustinianos. (4) Comm. in locum.

trum communione Viatici reficiantur. >> Hæc ex Synodo Moguntina, anno 847 habita, descripta videntur. 1

11. Græcorum Euchologium ritum ungendi infirmos septem sacerdotibus adstantibus peragendum præscribit. Sacerdos qui ungit eos, dicit : « Pater sancte, animarum et corporum medice, qui Filium tuum unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum, omnem morbum curantem, et ex morte nos liberantem misisti: sana quoque servum tuum N. a detinente illum corporis infirmitate, et vivifica illum per Christi tui gratiam. »

12. Probatur 4. Conciliorum aucto. ritate. Concilium Cabilonense, anno 813, decrevit : « Secundum beati Apostoli Jacobi documentum, cui etiam documenta Patrum consentiunt, infirmi oleo quod ab Episcopis benedicitur, a presbyteris ungi debent. Sic enim ait : << Infirmatur quis in vobis? » inducat presbyteros, etc. » Non est itaque parvi pendenda hujuscemodi medicina, quæ animæ corporisque medetur languoribus. » 2

13. Concilium Aquisgranense anno 836: «Si quis autem infirmitate depressus fuerit, ne confessione atque oratione sacerdotali, nec non unctione sacrati olei, per presbyteri negligentiam careat. >> 3

14. Concilium Ticinense, anno 850, dicit: « Illud quoque salutare Sacramentum, quod commendat Jacobus Apostolus dicens : << Infirmatur quis >> in vobis ? etc. » solerti prædicatione populis innotescendum est, magnum sane ac valde appetendum mysterium, per quod, si fideliter poscitur, et remittuntur peccata, et consequenter corporalis salus restituitur.

15. Probatur 5. exemplis. Paschasius

Radbertus, sæculo nono, in vita Adelardi, Abbatis Corbejensis, narrat Hildmanum Episcopum, audito morbo Adelardi, advenisse illico : « Interea cum cœpisset idem sanctus Episcopus a nobis percontari, utrum benedictionis oleo, sicut a beato Apostolo sancitum est, deberet perungi interro. gavimus utrumne vellet? . . . quod ille audiens, erectis oculis in cœlum, obsecrabat ut fieret. » De S. Oswaldo, Eboracensi Episcopo, sæculo decimo, narratur, quod mortem imminere sentiens, «convocatis fratribus, hortatur eos impendere sibi ministerium sacræ Unctionis, cum Viatico Dominici corporis. » In vita Leonis IX. refertur, « cum intelligeret, non diutius retinendum se carnis ergastulo, decrevisse, ut quoniam plures Episcoporum, Abbatum, cæterorumque fidelium effluxerant turbæ, eis præsentibus inungeretur sacri olei liquore. » De S. Malachia refert S. Bernardus <<< Jubet se sacro oleo ungi. »>

[ocr errors]

16. Probatur 6. Græcorum et Orientalium sectarum consensione. Græci vocant hoc Sacramentum iuxixator, oleum cum prece. In confessione orthodoxa dicunt: « Septimum Sacramentum est Extrema Unctio a Christo præscripta. Cum enim cœpisset discipulos suos binos mittere, (Mar. 6. v. 7. et 13.) ungebant oleo multos et sanabant: quam deinceps unctionem religiosa consuetudine Ecclesia observavit, prout ex epistola sancti Jacobi compertum est : « Infirmatur quis in vobis ?>> etc. " Fructus hujus Sacramenti sunt, quos velut ei proprios sanctus Jacobus Apostolus explicat, videlicet remissio peccatorum, animæ salus, corporis denique sanitas; quam etsi non semper importet, semper tamen animam per

(1) Synod. Mog. cap. xxvi.

(2) Can. xlviii.

(3) Can. v.

(4) Cap. viii.

(3) In vita S. Malachiæ c. xxxi. (6) Quæst. 117.

« ÖncekiDevam »