Sayfadaki görseller
PDF
ePub

506 TRACT. XVI. DE EXTR. UNCT. CAP. H. DE SACRAM. MINISTRAT.

sciplinam spectans, quæ ex consuetudine et lege pendet.

48. Forma Sacramenti, in Rituali Romano tradita, est : « Per istam sanclam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid per visum deliquisti ; » et sic per singulos sensus organa eorum inungendo. Græcorum forma aliquanto prolixior est. Apud Latinos variatum est; nam in Sacramentario Gregorii M. dicitur: « Ungo te de oleo sancto, etc.» et sic in Ecclesia Mediolanensi ætate S. Bonaventuræ. Liquet igitur verba specialia, quibus constat forma, ad disciplinam pertinere, quamvis adhibenda sint necessario quæ unctionem ad sacrum effectum determinent.

[ocr errors]

49. « Minister hujus Sacramenti est sacerdos,» prout declaratur in decreto Eugeniano toties citato. Id constat ex Jacobi verbis, tota suffragante traditione. Crucem aliquibus figunt Innocentii I. verba de olco unctionis : «< Quo ab Episcopo confecto, non solum sacerdotibus, sed omn bus uti Christianis licet, in sua aut suorum necessitate inungendo. »> De unctione suscipienda loqui censendus est Pontifex; nam adeo constabat sacerdotem esse ministrum Sacramenti, ut quæstio orla sit, utrum Episcopis id liceret conferre, cui satisfacit postea in eadem epistola. Fuit quidem ritus apud veteres quo oleum benedictum a fidelibus quibuscumque adhibebatur ad usus quosdam, sicut aqua benedicta adhuc usurpatur. De

hoc placuit quibusdam Innocentii verba interpretari. Quidquid sit, de sacerdote ministro adeo constat ex Scriptura et traditione, ut sententia illa ambigui sensus non possit officere. Porro unum sacerdotem sufficere declaravit Alexauder III.

50. Hoc Sacramentum nisi infirmo, de cujus morte timetur, dari non debet, » juxta decretum pro Armenis, quod nititur verbis Apostoli, quæ de infirmo in discrimine intelligenda esse ostendimus. Cæterum non est expectandus ipse mortis articulus; sed præstat illud ministrare, dum ægrotus valet animo se parare, uti beneficio ejus gaudeat. In eodem morbo ministrari iterum potest, si ægrotus evaserit mortis periculum, et deinceps in illud relabatur: qua in re saccrdotem non debere nimis angi monet Benedictus XIV, quum vetus Ecclesiæ consuetudo iterationi faveat, variato periculo. 5

51. Effectus Sacramenti sunt gratiæ augmentum, abstersio reliquiarum peccati, anime alleviatio, delictorum, si quæ adhuc sint expianda, ablatio, sanitatisque, si expedierit ad salutem, restitutio. Hæc tamen fit adjuvando remedia juxta ordinem constitutum a Deo, ideoque absque miraculo.

Breviter de hoc ultimo subsidio egimus. Jam vero Tractatui finis sit : ut de Ordinis Sacramento, quod tanti momenti est toti reipublicæ christianæ, agamus.

(1) In iv. Sent. Dist. 25. art. 1. qu. 4. (2) Ep. ad Decentium Eugubinum, Gerundium illud inungendo, posse intelligi de unctione suscipienda censent plurimi. Exemplum haud absimile ex Virgilio adducit Perrone : « Alitur

vitium, vivitque tegendo. Georgic. iii. v. 454.
(3) Vide apud Ruffinum 1. ii. hist. Eccl. c. iv.
Palladium hist. Lausianæ c. xx.

(4) Cap Quæsivit, Extra de Verb signif.
(5) De Synodo Diœces. 1. viii.

TRACTATUS XVII.

DE SACRIS ORDINIBUS.

CAPUT 1.

DE SACRAMENTI VERITATE.

1. De ritu illo nunc agendum quo homines ad sacra munera obeunda idonei fiunt. Persuasum fuit toti Ecclesiæ et orbi christiano, ad sæculum usque decimum sextum, esse quemdam sacrorum ministrorum Ordinem, potestate divinitus præditum sacra obeundi munia, eosque Ordinis Sacramento eam accipere. Lutherus tamen hoc vocavit «< commentum papisticæ synagogæ. » Calvinus manuum impositionem qua munus presbyteri tribuitur, inter Sacramenta fere recensuit : « Certe utile est » inquit, « ejusmodi symbolo cum ministerii dignitatem populo commendari, tum eum qui ordinatur admoneri, ipsum jam non esse sui juris, sed Deo et Ecclesiæ in servitutem addictum. Præterea non erit inane signum, si in germanam suam originem restitutum fuerit. Nam si nihil frustra Spiritus Dei in Ecclesia instituit, hanc

cæremoniam, quum ab eo profecta sit, sentiemus non esse inutilem, modo in superstitiosum abusum non vertatur. » De sacerdotio, quale tenet Ecclesia, agens, dicit : « Certe nimis improbi sunt, dum Sacramenti titulo insignire audent. Quantum ad verum presbyterii munus attinet, quod ore Christi nobis est commendatum, libenter eo loco habeo. Illic enim cæremonia est, primum ex Scripturis sumpta, deinde quam non esse inanem nec supervacuam, sed fidele spiritualis gratiæ symbolum testatur Paulus (1. Tim. iv. 14.). Quod autem tertium in numero non posui, eo factum est quod non ordinarium nec commune est apud omnes fideles, sed ad certam functionem specialis ritus. »>

3

2. A Calvini placitis, Ordinem, uti liquet, Sacramentum agnoscentis, quamvis ob futilem satis rationem tertium non appellaverit, discesserunt qui alias plerumque eum sequuntur ducem. Ordinationis quemdam ritum plerique retinent, in quo tamen nullam

(1) L. de captiv. Babylon.

(2) Inst. I. iv. c. iii. n. 16. (5) Ibid. c. xix. n. 28

4

2

vel

virtutem divinam agnoscunt. Oxonien- sanctum. » Unitarii ordinationis ritum ses tamen, antiquas repetentes semitas, oratione incipiunt; sequitur sermo, jam prædicant vim magnam huic ritui ordinationis oratio, mandatum quo inesse, eoque dari Spiritum sanctum, præco aliquis ordinato sua munera et divinæ esse originis. Presbyteriani explicat, datur dextera in consorti eos quos vocant Ruling Elders, seniores ministerii indicium, et oratione alia scilicet regimine fungentes, oratione terminatur Cæterum nullum certum ministri in id muneris delegant, quo ritum agnoscunt, sed Ecclesiis, cœtibus pacto etiam et diaconis dant auctori- scilicet singulis, tribuunt auctoritatem tatem; electos autem in munus pasto- formam statuendi et conditiones ordirale seu episcopale, (idem enim apud nationis. Quakeri omnem ordinationis eos habetur) impositione manuum a ritum respuunt; cuilibet, quem Spipresbyterio, cœtu nempe seniorum, ritus excitaverit, absque sexus 3 ordinaut. Baptistæ, electo aliquo in ministerium, eum ordinandum dicunt impositione manuum presbyterii illius Ecclesiæ cui præficiendus est, vel vicinæ Ecclesiæ, jejunio et oratione injunctis, et tota Ecclesia, (ita vocant quemlibet cœtum) adstante. Anglicani impositionem quoque manuum adhibent, Episcopo una cum presbyteris qui adsunt eas imponentibus. Hunc ritum imitantur Methodista episcopales, variata tamen verborum formula: Episcopus enim Anglicanus dicit : « Accipe Spiritum sanctum; » Methodista autem:<«< Dominus tibi infundat Spiritum

ætatis discrimine, jus prædicandi vindicantes. Dicunt quemquam ministrum, pastorem, et doctorem in Ecclesia Christi constitui interiori Spiritus Dei virtute munera autem illa non æstimant esse perpetua, sed a quibuslibet pro Spiritus instinctu exercenda; quamvis non negent aliquos aliquando vocari a Spiritu ad continuos ministerii labores. Irrident autem et damnant totam illam studiorum rationem, qua homines sacris muneribus suscipiendis idonei effici censentur, et ritus quibus sacra donantur potestate, in ordinem specialem cooptati. Plurimi ex sectis,

6

(1) « Ordination, or as it is called in the case of Bishops, consecration, though it does not precisely come within our definition of a sacrament, is nevertheless a rite partaking in a high degree, of the sacramental character. » Tract. N. 5. Vide etiam jam citata testimonia, n. 9. P. 3.

(2) Form of Government ch. xiii. et xiv.

(3) The presiding minister shall by prayer, and with the laying on of the hands of the pres bytery, according to the apostolic example solemnly ordain him to the holy office of the Gospel ministry. » lbidem ch. xv.

[ocr errors]

(4) After having taken all due care to choose one for the work of the ministry, they are, by and with the unanimous consent or suffrage of the church to proceed to his ordination; which is a solemn setting apart of such a person for the sacred function in this wise, by setting apart a day of fasting and prayer, Acts 13. 2. 3. the whole church being present, he is to have the hands of the presbytery of that church, or of neighbouring elders called and authorized by that church,

whereof such a person is a member, solemnly laid upon him. Church discipline concerning Ministers, etc.

[ocr errors]

(5) Bishops and Ministers ought to be consecrated according to such form, and on such principles, as the Churches they are appointed to serve, judge most agreeable to Scripture and propriety. Unitarian Miscellany, vol. v. p. 221. (6) « When they assemble together to wait upon God, and to worship and adore him; then such as the Spirit sets apart for the Ministry, by its divine power and influence opening their mouths, and giving them to exhort, reprove, and instruct with virtue and power; these are thus ordained of God, and admitted into the Ministry, and their brethren cannot but hear them, receive them, and also honor them for their work's sake. And so this is not monopolized by a certain kind of men, as the Clergy, (who are to that purpose educated and brought up as other carnal artists), and the rest to be despised as laics: but it is left to the free gift of God to choose any whom he seeth meet thereunto, whether rich or poor

quæ ordinationis quemdam ritum retinent, præconum officium suscipiunt, ex sola Spiritus quam jactant vocatione: quod et haud raro deponunt, ut munera civilia suscipiant, quæ in quibusdam provinciis cum ministerio sacro conjungi nequeunt.

3. De sectariis universim verba Tertulliani dici possunt : « Ordinationes eorum temerariæ, leves, inconstantes : nunc neophytos conlocant, nunc sæculo obstrictos, nunc apostatas nostros, ut gloria eos obligent, quia veritate non possunt. Nusquam facilius proficitur quam in castris rebellium, ubi ipsum esse illic promereri est. Itaque alius hodie Episcopus, cras alius : hodie diaconus, qui cras lector: hodie presbyter, qui cras laicus nam et laicis sacerdotalia munia injungunt. »

[ocr errors]

M.

motheum scripsit Pau.us : « Noli negli
gere gratiam, quæ in te est, quæ data
est tibi per prophetiam cum impost-
tione manuum presbyterii. »
ἀμέλει τού ἐν σοι Χαρίσματος, ὅ ἔδοπη σοί διὰ
προφητείας μετὰ ἐπιθέσεως τῶν χειρῶν τοῦ πρεσ-
Burepov. Donum igitur datum est Ti-
motheo, quod in eo maneret, quando
manus a Paulo ei impositæ sunt ad
munus presbyteratus conferendum.
Prædicta erant de Timotheo egregia
facinora, quibus vaticiniis motus erat
Paulus ut eum in sacrum collegium
cooptaret; quapropter eum alias hor-
tatur ad se gerendum ratione quæ iis
respondeat : « Hoc præceptum com-
mendo tibi, fili Timothee, secundum
præcedentes in te prophetias, ut mi-
lites in illis bonam militiam. »
4 Per
ipsas Pauli manus donum illud com-
municatum fuit; quapropter ait : « Ad-
moneo te, ut resuscites gratiam Dei,
quæ est in te per impositionem manuum
mearum. »> διὰ της ἐπιθέσεως τῶν χειρῶν

[ocr errors]

est donum cœleste ad fungendum prcsbyterii muneribus. Hunc effectum huic ritui Paulus ipse dare non potuit: proinde habendus est divinitus insitus, ex Christi, Sacramentorum auctoris, institutione.

4. Ordinem, seu sacram ordinationem, Sacramentum esse definierunt Patres Tridentini : « Si quis dixerit, Ordinem,sive sacram ordinationem,non esse vere et proprie Sacramentum, a Christo. Manuum igitur impositione datum Domino institutum, vel esse figmentum quoddam humanum, excogitatum a viris rerum ecclesiasticarum imperitis, aut esse tantum ritum quemdam eligendi ministros verbi Dei et Sacramentorum; anathema sit.» « Si quis dixerit per sacram ordinationem non dari Spiritum sanctum, ac proinde frustra Episcopos dicere : « Accipe Spi> ritum sanctum; » aut per eam non imprimi characterem ; vel eum qui sacerdos semel fuit, laicum rursus fieri posse; anathema sit >>> 2

Propositio.

Ordo, sive sacra ordinatio, est vere et proprie Sacramentum a Christo Domino institutum.

6. Equidem constat manuum impositione sacram potestatem tribui: nam Saulus et Barnabas, a Spiritu sancto electi in opus ministerii, hac ratione auctoritatem acceperunt : « Ministrantibus autem illis (prophetis et doctoribus, quos mox recensuerat sacer scriptor) Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. Tunc jejunantes et oran

3. Probatur 1. ex Scripturis. Ad Ti- tes, imponentesque eis manus, dimi

servant or master, young or old, yea, male or female.» Barclay's Apology, proposition x. § xxiv.

p. 275.

(1) L. de præscript. c. xli.

(2) Sess. xxii. can. iii. iv.

(3) I. Tim. iv. 14.

(4) Ibidem i. 18.

(5) II. Tim. i. 6.

serunt eos. » De Paulo et Barnaba sti instituto, gratiam cum potestate refertur, quod manuum extensione, seu sacra conferens. impositione, presbyteros singulis præfecerint Ecclesiis. Xesperováσarres de aurois πρεσβυτέρους κατ' ἐκκλησίαν, προσευξάμενοι μετὰ νηστειῶν, παρέθεντο αυτοὺς τῷ κυρίῳ, ἐἰς ὃν πεπιστεύκεισαν. « Cum constituissent il

is per singulas Ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino in quem crediderunt. » 2 Presbyteri igitur constituti sunt manuum extensione, seu impositione: nam voci eam inesse vim ex Græcorum usu palet; Xporería enim apud eos ordinationem designat.

7. Potestatem sacram et donum quo quis ea rite fungi queat, manuum impositione dari liquet ex adductis testimoniis. Jam vero ritum hunc perpetuum fore in Ecclesia ex munere cui adnectitur colligitur. Equidem Paulus ministerium ex Christi instituto mansurum in finem usque seculi tradit : « Ipse dedit quosdam quidem Apostolos quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei. »3 Munus igitur pastorum et doctorum, quod ultimo loco ponitur, perpetuum est, donec consummentur sancti, perficiatur opus ministerii, et ædificetur corpus Christi, omnibus in fidei unitatem convenientibus. Apostoli, Prophetæ, Evangelistæ divinitus dati sunt, ut fundamenta sacri ædificii jacerentur, quæ pastores et doctores pergent novis vivisque lapidibus cumulare, donec perficiatur. Omnia igitur habentur quæ ad Sacramentum novæ legis constituendum requiruntur; est enim ritus externus, perpetuo servandus, ex Chri

8. Probatur 2. Patrum testimoniis. S. Augustinus sic urget Donatistas : « Illud quod quidam corum veritate convicti dicere coeperunt: « Baptismum » quidem nor amittit qui recedit ab Ec»> clesia, sed jus tamen dandi amittit : » multis modis apparet frustra et inaniter dici. Primo quia nulla ostenditur causa, cur ille qui ipsum Baptismum amittere non potest, jus dandi potest amittere. Utrumque enim Sacramentum est; et quadam consecratione utrumque homini datur, istud cum baptizatur, istud cum ordinatur : ideoque in Catholica utrumque non licet iterari. »' « Sed si nos male facimus, ipsi explicent, quomodo Sacramentum baptizati non possit amitti, et Sacramentum ordinati possit amitti: quoniam dicunt, « Rece» dens ab Ecclesia Baptismum quidem

non amittit, jus dandi tamen amittit. Si enim utrumque Sacramentum est, quod nemo dubitat; cur illud non amittitur, et istud amittitur? Neutri Sacral mento injuria facienda est. » Augustinus manifesto agnoscit Ordinem esse Sacramentum, idque apud neminem dubium esse dicit.

9. S. Leo Magnus, scribens ad Dioscorum Alexandrinum, docet jejunium quod Ordinum conferendorum occasione servatur, tum a conferente, tum a suscipientibus, ex traditione Apostolica derivari : « ut intelligamus quanta et dantium et accipientium devotione curandum sit, ne tantæ benedictionis Sacramentum negligenter videatur impletum >>

6

10. S. Anastasius II. Pontifex, ad Anastasium Augustum scribens, eum certiorem fecit de valore Ordinum ab Acacio collatorum : « Sacratissimum

(1) Act. xiii. 2. (2) Ibidem xiv. 22. (3) Eph. iv. 11.

(4) Contra ep. Parmen. I ii. c xiii. 28. (5 Ibidem n. 50.

(6 Ep. xi. alias lxxxi. ad Dioscorum Alex c.a.

« ÖncekiDevam »