Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Cæterum nostrum non interest: nam de sorore agit Apostolus, haud de uxore. Petrum habuisse uxorem ex Evangelio liquet, sed eam fuisse superstitem, vel conjugii juribus frui, probari nequit Scripturæ aliquo testimonio. Ita respondit S. Hieronymus Joviniano : « Possumus autem de Petro dicere, quod habuerit socrum eo tempore quo credidit, ut uxorem jam non habuerit: quamquam legatur in pois et uxor ejus et filia. Sed nunc nobis de canone omne certamen est. » Clemens Alexandrinus traditionem secutus est, et quidem incertam, seu potius fide indignam, quamvis nil dicat quod suadeat eam uxoris juribus usam. De omnibus e contra Apostolis affirmat : « Non ut uxores, sed ut sorores circumducebant mulieres, quæ una ministraturæ essent apud mulieres, quæ domos custodiebant per quas etiam in gynæceum, absque ulla reprehensione malave su-, spicione, ingredi posset doctrina Domini. » 2

218. Obj. 5. Si cœlibatum injungere voluisset Apostolus, verbis perspicuis usus fuisset, jussisselque ut a mulieris consortio abstineret se Episcopus.

219. Resp. Si quis ex Apostoli verbis id tantum inferat, eum iis qui conjugio ante Ordinum susceptionem conjuncti erant, continentiam ab uxoribus haud imperasse, id disciplinæ Catholicæ non obstabit: potuit enim fieri ut in Ecclesiæ primordiis tanta non foret severitas, ob sacrorum ministrorum inopiam, et rerum necessitatem. « In ecclesiastico ordine constituendo,» inquit Hieronymus, « quia rudis ex gentibus constituebatur Ecclesia, leviora nuper credentibus dat præcepta, nc territi ferre non possent. »3 Cæterum nobis certum omnino et exploratum est cœlibatum omnino fuisse injunctum ab initio om

3

nibus sacris ministris qui cœlibes Or-
dines susceperant : longe etiam vero-
similius nobis habetur eadem lege ad-
strictos fuisse qui conjugio fuerant
• satis
implicati. Id voce illa exparns
indicari putamus: notum enim est con-
tinentiæ notionem ei adeo adnexam
fuisse, ut Encratita dicerentur hæretici
qui nuptias et omnem voluptatem carnis
prorsus damnabant.

220.Obj. 6. Clemens Alexandrinus Apostoli mentem sic explicat : « Quin et unius quoque uxoris virum utique admittit, seu sit presbyter, seu diaconus, seu laicus utens matrimonio citra reprehensionem : servabitur autem per filiorum procreationem »>

[ocr errors]
[blocks in formation]

(1) L. i. in Jovin. (2) L. iii. Strom. (3) L. i. adv. Jovin. (4) Tit. i. 8.

(5) Strom. 1.xii. p. 476.

(6) Ep. xlix. ad Cornel. de Novati sceleribus.

spicimus. Pater etiam ejus in vico fame mortuus, et ab eo in morte postmodum nec sepultus. Uterus uxoris calce percussus, etc. » Cæterum si quis contendat eum sacerdotio initiatum hoc sceleris patrasse, schismatici et hæretici hominis exemplum nil facit contra Ecclesiæ universalis mores. 224. Obj. 8. Tertullianus uxoris consortio usus videtur, quam hortatus est ne post mortem alii nuberet, rationibus consilii libro expositis.

225. Resp. Doctissimi critici censent libros ad uxorem scriptos a Tertulliano adhuc laico.1 Cæterum nil iis continetur quo probetur eum consortio marito frui. Alias prædicat continentiam clericorum, quos vocat << viros virgines ac voluntarios spadones. »>«< Quanti in ecclesiasticis ordinibus de continentia censentur, qui Deo nubere maluerunt, qui carnis suæ honorem restituerunt, quique se jam illius ævi filios dicaverunt, occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud quod intra paradisum non potuit admitti. » 3

225. Obj. 9. S. Gregorius Nazianzenus, Theologus nuncupatus, a patre jam Episcopo genitus est, uti liquet ex verbis carminis, in quibus filium sic alloquitur :

Ούπω τοσέτον εκμεμέτρηκας βίον

Οσος διήλθε θυσίων εμοι χρονος. Nondum tantam emensus es vitam, Quantum præteriit mihi sacrificiorum tempus.

227. Resp. De mente scriptoris non salis constat : id vero exploratum est, Gregorium non ante annum 325 Baptismum suscepisse nam refert filius, Episcopis Nicæam contendentibus, pa

.

trem desiderium hujus Sacramenti Leontio manifestasse, quod paulo post recepit, sacerdotio nonnisi interjecto temporis spatio initiandus : « Non multum temporis interfluxerat, cum ad eam regenerationem, quæ per aquam et Spiritum efficitur, ipse accedit Sacerdotium autem suscipit non ea facilitate ac confusione, quæ nunc viget, sed nonnullo interjecto temporis spatio. » Arte annum 328 id contigisse vix existimandum est. Jam vero constat ex chronologorum consensione filium anno 355 vel 356 Athenis in patriam reducem fuisse, triginta annis vitæ vel studiorum fere elapsis:

Καὶ γὰρ πολὺς τέτριπτο τοῖς λογοις Χρονος Ηδη τριακοστον μοι σχεδὸν τοῦτ ̓ ἣν έτος. Β Jam et multum consumptum erat in studiis tempus,

Jam trigesimus mihi prope hic erat

annus.

[ocr errors]

6

Id auctor ejus vitæ confirmat : Τριακοστὶν ἤδη πληρώσας ἔτις ἐν τοῖς μαθήμασιν, ὄντω τῇ πατρίδι ἑαυτον ἀποδίδωσι. << Ita demum, trigesimo jam anno in artium studiis exacto, patriæ sese restituit. »' Igitur anno 328 jam duos vel tres saltem annos natus erat, si triginta annos a nativitate computemus; longe plures vero si totum illud tempus in studiis impensum intelligamus, quod verosimile est. Equidem senectutem ipse causabatur cur patri repugnaret episcopatum ci imponere volenti.

228. Obj. 10. Socrates narrat Paphautium Concilii Nicæni patribus dissua sisse legem de cœlibatu, quem cujusque arbitrio permittendum voluit. 8

229. Resp. Plurimi narrationem Socratis fide haud dignam contendunt, rationibus haud contemnendis addu

(4) Dom Cellier, Biblioth. des auteurs Ecclés. *. ii. p. 375.

(2) L. de velandis virgin. (3) L. de exhort. cast.

(4) Orat. xviii. n. 12. 13. 15.

(5) Carm. de vita sua v. 238.

(6) Greg. presb. in vita S. Gregorii.

(7) Vide Natalem Alex. hist. Eccl. t. vii. diss. xix. prop. iii. et opus dictum : Le Célibat Ecclésiastique, par M. l'Abbé Jager, Paris 1836. (8) Hist. Eccl. 1. i. c. viii.

ctis. Cæterum si fides ei tribuatur, licet subveniendum est et consulen

dum. Concilium Gangrense vetuit ne quis recusaret interesse Sacrificio presbyteri qui ante ordinationem uxorem duxerat — gegaμnxóros: agebatur enim de Eustathii seu Euctati asseclis, qui nuptias prorsus damnantes, a sacerdotibus qui matrimonium, dum laici essent, inierant, abhorrebant, et laicos conjugatos a communione repellebant. Uxores Episcoporum et presbyterorum titulos illos qui objiciuntur habuisse fatemur, eas scilicet quæ nupserant laicis, deinceps ad sacra munera evectis: sed inde non sequitur eas tori consortio frui consuevisse.

illud tantum sequetur uxorum ante Ordines susceptos ductarum usum non fuisse lege vetitum; de eo enim agit: « Visum erat Episcopis legem novam in Ecclesiam introducere, ut qui essent sacris initiati (sicut Episcopi, presbyteri, et diaconi) cum uxoribus, quas, cum erant laici, in matrimonium duxissent, minime dormirent. » Si, Paphnutio suadente, Patres ab ea lege ferenda abstinuerint, mirum est eos uxorem haud excepisse e numero earum quas in domo sacerdotis versari vetuerunt: « Interdixit per omnia magna synodus, no. Episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino qui in clero est, licere subintroductam pora cœlibatus lege injunctus non est: habere mulierem, nisi forte aut matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quæ suspicionem effugiunt. »2

230. Obj. 11. Vetant canones ipsis Episcopis et presbyteris ne uxorem dimittant Canon sextus inter apostolicos sic se habet: « Episcopus aut presbyter, uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abjiciat, si vero rejecerit, excommunicetur: sed si perseveraverit, dejiciatur. >> Concilium Gangrense statuit: «Si quis discernit presbyterum conjugatum, tamquam occasione nuptiarum, quod offerre non debeat, et ab ejus oblatione ideo se abstinet; anathema sit. » 3 Episcopæ et presbyteræ etiam, uxores scilicet Episcoporum et presbyterorum, passim in veteribus documentis nominantur.

231. Resp. Canones dicti apostolici noscuntur plura continere quæ improbanda sunt, et ab hæreticis sanctionibus veteribus fraudulenter admixta. Cæterum licet objectum decretum intelligere de non deserenda uxore, cui sci

232. Obj. 12. Ante Gregorii VII. tem

nam

sacerdotes passim inibant nuptias; quibus semel initis uti, veterum moribus est concessum.

233. Resp. Quæ adduximus Conciliorum et Pontificum decrcta legem probant quarto sæculo vigentem, quæ ad ipsa Ecclesiæ primordia referebatur. Sic et Concilium Augustanum anno 940 severissime vetuit, ne subdiaconus aut clerici majores nuptias inirent, vel matrimonio prius inito uterentur. Quod plurimi decimo vel undecimo sæculo illicitas contraxerint nuptias, contra legem, et totius antiquitatis exempla factum est: nec enim sacerdos aliquis noscitur in tantum flagitium incidisse ante finem noni sæculi. Fuerunt quidem prioribus sæculis qui utebantur matrimonio ante Ordines susceptos inito, sed animadvertit S. Epiphanius, & non illud ex canonis auctoritate fieri. » Continentiam a canonibus exigi juxta Apostoli verba quæ interpretatur, docet : « Quin eum insuper, qui adhuc in matrimonio degit ac liberis dat operam, tametsi unius sit uxoris vir, ne

(1) Vide opus jam laudatum Le Célibat Ecclési astique §. ix. p. 98.

(2) Conc. Nic. apud Labb. t. ii. p. 40. (3) Can.iv.

(4) Vide Fleurium hist. Eccl. I. liv. No. 20. et 3. Discours sur l'hist. Eccl. No. 13. (5) Hær. lix.

[ocr errors]

quaquam tamen ad diaconi, presby- in lucem iterum producere, quos idcirco percussit anathemate Tridentinum Concilium : « Si quis dixerit statum conjugalem anteponendum esse statui virginitatis, vel cœlibatus; et non esse melius ac beatius manere in virginitate, aut coelibatu, quam jungi matrimonio; anathema sit. >>

teri, Episcopi, aut hypodiaconi Ordinem admittit, sed cum duntaxat qui ab unius uxoris consuetudine sese continuerit, aut ea sit orbatus: quod in illis locis præcipue fit, ubi ecclesiastici canones accurate servantur. » De Episcopis legem vigere fassus est ipse Jovinianus « Certe confiteris non posse esse Episcopum, qui in episcopatu filios faciat alioquin si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur. » Ita Hieronymus.

2

§. II. De cælibatus excellentia. 234. Antiquissimam esse cœlibatus disciplinam, etiam ea ex parte qua usus conjugii prius initi sacris ministris vetatur, ex disceptatis constat. Apud occidentales, et ubicumque Apostolicæ Sedis potestas sese directe explicuerit, eam semper viguisse exploratum est: quam Orientalibus, plerisque saltem, communem fuisse plurima probant documenta. Si quæ igitur occurrant in contrarium exempla, prout Perronius post Lupum affirmat, ea videntur veteris disciplinæ laxamenta, hominum infirmitate et conniventia inducta. Caterum si cui videatur matrimonia post Ordines susceptos tantum vetita fuisse initio apud Orientales, usu conjugii prius initi cujusquam permisso arbitrio, per nos licet, ad legis qualis nunc viget in Ecclesia Latina sanctitatem et æquitatem vindicandam festinantes.

235. Ut disciplinæ sanctitas intelligatur, virginitatis præ matrimonio præstantiam probare oportet. Eam olim negavit Jovinianus, quem ob hunc aliosque errores tamquam hæreticum damnavit Ecclesia sæculo quinto. Novatores non puduit fœda ejus placita

Propositio.

3

Melius est ac beatius manere in virginitate, quam jungi matrimonio.

236. Probatur 1. ex Scripturis. Christus loquitur de eunuchis « propter regnum cœlorum.. Qui potest capere capiat. >> Vocibus illis indicantur qui pietatis studio a carnis abstinent voluptatibus, quos manet merces æterna; Christo hortante, ut illud vitæ genus eligat quicumque facultatem viresque sibi divinitus datas noverit. Ergo illa vitæ conditio beatior est, utpote speciales habens promissiones.

[ocr errors]

237. Alias dicit : « Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem " aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. Relinquit autem uxorem qui manet in virginitate, quatenus cam haud ducit eam reipsa relinquit qui matrimonio jam junctus, ipsa consentiente cœlibem amplectitur vitam Hæc voluptatis abdicatio Christi causa centuplam mercedem secum trahit et vitam æternam.

238. Apostolus Corinthiis his de rebus respondens dicit : « Bonum cst homini mulierem non tangere; >> 6 bona scilicet vocare solent Hebræi quæ me liora vel optima sunt. Sic dicit : « Volo enim omnes vos esse sicut meipsum sed unusquisque proprium donum habet ex Deo alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis, et vi

(1) Hær. lix. (2) In Jovin. I. i. e. xix. (3) Sess. xxiv. Can. x. (4) Mat. xix. 12.

(5) Ibidem. 29.

(6) I Cor. vii. 1. « That is by a common idiom better. » Bloomfield in loc.

duis bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. »> Verbis perspicuis sui exemplum non nuptis, et viduis proponit, ut eis suadeat in ea conditione permanere quam bonam esse prædicat, potiorem utique, et beatam. De virginibus postea dat consilium : <«<Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem διὰ την ἐνεστῶσαν ἀναγκην quoniam bonum est homini sic esse : » rò durâs inva‹,2 manere scilicet in ea qua est virginea conditione. Necessitas quæ inest instatque, intelligi potest carnis tribulatio quam conjuges patiuntur, libidini repugnantes vel moderantes, et quæ sequuntur incommoda tolerantes. Vitæ quoque brevis eos vult esse memores Paulus: necesse quippe est a terrenis voluptatibus animum abducere, ut saluti consulamus. Pergit igitur virginitatem commendare ex eo quod animum præstet a nimia hujus vitæ solicitudine immunem, ut Deo liberius vacet. « Volo autem vos sine solicitudine esse. Qui sine uxore est, solicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, solicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt; ut sit sancta corpore et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. » Has eximias virginitatis utilitates ex contrariis conjugum solicitudinibus merito elevat Apostolus, ostendens spiritus sanctitatem et animæ munditiem ex ea derivari. Virginitatem et conjugium tandem confert, eamque hoc facit potiorem : « Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit et qui non jungit, melius

6

facit. » De vidua tandem dicit. « Beatior autem erit si sic permanserit, secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.»> Liquet Apostolum viduarum et virginum cœlibatum conjugio anteferre ob rationes ex ipsa conjugii natura desumptas, ideoque omni tempore suam vim retinentes.

239. Virginum merces potior et sublimior conditio ex Apocalypsi habctur: vidit enim Joannes «< centum quadraginta quatuor millia habentes nomen ejus (Agni), et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. . . . . Et cantabant quasi canticum novum, ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno. »7 Quæ munera illis tribuuntur ostendunt conditionem virgineam magni fieri, et amplissimam consequi mercedem.

240. Probatur 2. ex Patribus. S. Cyprianus virgines sic alloquitur : « Nunc nobis ad virgines sermo est, quarum quo sublimior gloria est, major et cura est. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiæ spiritualis, læta indoles, laudis et honoris opus integrum atque incorruptum; Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. » 8

241. S. Hieronymus ex professo vindicavit virginitatis præstantiam contra Jovinianum. Inter cætera dicit : « Tan

(4) I. Cor. vii. 7. (2) Ibidem, 26.

(3) « I. e. sicut virgines, sine conjugio scilicet. » Rosenmüller.

(4) Bloomfield in v. 28 scribit : « Render : « Ho

»wever such will have trouble in the flesh, » namely, that of the arάy×» mentioned at v. 26. » (5) I. Cor. vii. 38. (6) Ibidem, 40. (7) Apoc. xiv. 4.

(8) L. de disciplina et habitu virginum.

« ÖncekiDevam »