Sayfadaki görseller
PDF
ePub

li toties repetita, toties inculcata, vera sunt, viva sunt, sana sunt, plana sunt. Nullius viri posterioris mulier uxor esse incipit, nisi prioris esse desierit. Esse autem desinet uxor prioris, si moriatur vir ejus; non si fornicetur. Licite igitur dimittitur conjux ob causam fornicationis, sed manet vinculum prioris; propter quod fit reus adulterii, qui dimissam duxerit etiam ob causam fornicationis >> 1

62. Probatur 3. Conciliorum auctoritate. Conc. Eliberitanum: Item fidelis foemina, quæ adulterum maritum reliquerit fidelem, et alterum ducit, prohibeatur ne ducat; si autem duxerit, non prius accipiat communionem, nisi quem reliquerit prius de sæculo exierit; nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit. » 2 Milevitanum II., seu potius Carthaginense: « Placuit, ut secundum Evangelicam et Apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur: sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad pœnitentiam redigantur. » 3 Forojuliense, anno 791: « Item placuit, ut resoluto fornicationis causa jugali vinculo, (consortio scilicet tori) non liceat viro, quamdiu adultera vivit,'aliam uxorem ducere. » Nannetense sæculo 10: << Si cujus uxor adulterium perpetravit, et hoc a viro deprehensum fuerit, et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit, propter fornicationem. . . . vir vero ejus, illa vivente, nullatenus accipiat aliam. » Decretum pro Armenis in Florentino Concilio editum : « Quamvis autem ex causa fornicationis liceat thori separationem facere: nou tamen aliud matrimonium contrahere fas est, cum matrimonii legitime contracti vinculum perpetuum sit. » Accedit ratio

...

theologica: quum enim matrimonium Christi et Ecclesiæ conjunctionem si. gnificet, oportet ut semel consummatum nunquam solvatur. Consonum etiam erat sapientiæ Christi ita statuere, ut sic conjuges perpetuo quodam ac firmo affectu se invicem prosequerentur, a crimine se abstinerent, et liberis educandis operam præstarent assiduam.

Objectiones solvuntur.

63. Obj. 1. Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur : et qui dimissam duxerit, mochatur. » 6

64. Resp. Christus fornicationis seu adulterii causam excipit, quia est legitima ratio uxorem a tori consortio perpetuo dimittendi quin tamen liceat idcirco marito, quamvis innocenti, aliam ducere: nam qui dimissam, etiam ob adulterium, duxerit, mœchatur; ea scilicet de causa,quod ipsa prioris matrimonii vinculo manet ligata. Si quis contendat dimissam ob adulterium solvi eo ligamine, potior erit ejus conditio quam innocentis ejectæ. «Quomodo est verum?» inquit S. Augustinus, « quomodo mochatur, nisi illa quam duxit, eo vivente a quo dimissa est, adhuc uxor aliena est?»7 Quamvis autem Christus de solutione vinculi matrimonialis divortio mosaico fuerat interrogatus, responsio ejus de adultera dimittenda ad divortium tori perpetuum merito restringitur : ipse enim mosaicam de divortio legem duritiei Judæorum, potius quam æquitati, vel primævæ matrimonii institutioni consonam declaravit, et inviolabile prorsus matrimonii consummati ligamen: « Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. >> 8 Dicit igitur omnem qui

(1) De conj. adult. I. II. c. iv. (2) Can. ix. (3) Can. xvii. (4) Cap. x. (3) Can. xii.

(6) Matt. xix. 9.

(7) L. I. de conj. adult. c. xi.

(8) Matt. xix. 6.

6

uxorem dimittit moechari, quatenus has leges judicaturus est Deus,
<< facit eam mochari,»1 seque adulte-
rii periculo temere se objicit, ni forsan
detecta jam uxoris pravitas eum habeat
excusatum. Tenetur tamen ipse se ca-
stum custodire, et novas nuptias fuge-
re, quamdiu vixerit uxor infida.

65. Obj. 2. S. Basilius : « Quæ reliquit est adultera, si ad alium virum accessit; relictus vero est dignus venia : et quæ cum eo habitat, non ideo condemnatur. » 2 Lactantius ait « esse adulterum, qui a marito dimissam duxerit, et eum qui, præter crimen adulterii, uxorem dimiserit, ut alteram ducat. » 3

4

66. Resp. Basilii canon videtur indicare maritum ab uxore desertum, si aliam consortem sui tori faciat, veniam Ecclesiæ facilius impetrare, absque solemni pœnitentia; quamvis enim graviter peccet consuetudine illicita, culpa quadammodo extenuatur, habita ratione periculi cui ob uxoris crimen objicitur. Lactantius verbis citatis morem legibus Imperii sancitum indicat : « Sed divina lex » subjungit ipse, «< ita duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari jure conjungit, ut adulter habeatur quisquis compagem corporis in diversa distraxerit. >> Porro leges illæ, licet Imperatorum christianorum auctoritate firmatæ, tolerasse potius quam probasse divortia ob adulterium, et nuptias inde secutas merito censentur. « Aliæ, » inquit S. Hieronymus, « sunt leges Cæsarum, aliæ Christi aliud Papinianus, aliud Paulus noster præcipit. » S. Chrysostomus : « Nec mihi recites leges externas, atque profanas, quæ libellum repudii dare, ac divortium facere præcipiunt; non enim profecto secundum

sed

juxta eas quas ipse posuit » S. Ambrosius : « Dimittis ergo uxorem, quasi jure sine crimine, et putas id tibi licere, quia lex humana non prohibet : sed divina prohibet. Qui hominibus obsequeris, Deum verere. Audi legem Domini, cui obsequuntur etiam qui leges ferunt : « Quæ Deus conjunxit, >> homo non separet. >> 7

67. Obj. 3. S. Zacharias Papa sæculo octavo sic loquitur: « Concubuisti cum sorore uxoris tuæ? si fecisti, neutram habeas. et si illa, quæ uxor tua fucrit, conscia sceleris non fuit, si se continere non vult, nubat in Domino cui velit. Tu autem et adultera sine spe conjugii permaneatis. »

8

68. Resp. In decreto illo uxoris vocabulum lato sensu usurpatur pro sponsa de futuro, uti ex illis verbis: «< neutram habeas » colligitur. Vetat igitur Pontifex ne matrimonium ineatur vel cum sponsa, vel ejus sorore vitiata, quam adulteram vocat ob violatam fidem viro sponsalia contrahendo præstitam. Perstat etiamnum hoc impedimentum.

69. Obj. 4. Durum est et iniquum, innocentem cogi vel ad secum retinendam adulteram, vel ad continentiam integram servandam.

70. Resp. Plurima oriuntur incommoda ex indissolubili matrimonii nexu, quæ tamen efficere nequeunt, ut vinculum a Deo impositum humano judicio solvatur. Profecto ex absentia aut rixis conjugis sæpe oritur necessitas se continendi diutissime; quin idcirco cum Luthero dicere oporteat has esse divortii legitimas causas. Oritur etiam eadem continentiæ necessitas ex conjugis morbo, aliisque capitibus. Quis tamen inde concludet solvi ob hujus

(1) Matt. v. 32. (2) Ep. 1 ad Amphiloch. can. ix.
(3) Inst. I. vi. c. xxiii. (4) Vide Can. xxi.
(3) Ep. xxx. ad Ocean.

(6) In c. vii. ep. I ad or.

(7) In Luc. 1. vii. 5.

(8) Causa xxxii. qu. vii. cap. Concubuisti. (9) Comm. in c. vii. I. ep. ad Cor. an. 1625. script.

3

modi rationes vinculum matrimonii conjuges perfectionis studio, ut præmia posse? Qui igitur infidelem consortem a Christo promissa relinquenti uxorem nactus est, debet aut ei poenitenti sui causa comparentur. Si alter, eo ignoscere, aut in delicto perseverantem casu, ingredi velit Religionem, utrique domo ejicere, seque oratione, aliisque id injungitur: « nam dum unum utropietatis exercitiis contra dæmonis car- rumque corpus conjugii copulatione nisque impetum munire: « Fidelis Deus sit factum, incongruum est partem est, qui non patietur vos tentari supra converti, et partem in sæculo remaid quod potestis, sed faciet etiam cum nere. » Cæterum exceptio admittitur tentatione proventum, ut possitis sus- quando uxor est grandæva, et votum tinere. » 1 castitatis in sæculo emittit, publice tamen in conspectu Ecclesiæ. * Ut Ordines sacros suscipiat vir, uxor debet etiam solemnem emittere professionem: « Nullus conjugatorum est ad sacros Ordines assumendus, nisi ab uxore continentiam profitente fuerit absolutus. » Si dispensatio concessa fuerit ut maneat in sæculo, exigitur ut nuncupet castitatis perpetuæ votum; nec potest alteri nubere, etiam post viri mortem : 6 sacri canones enim conjugium ulterius ei vetant, et irritum declarant. Si uxor fregerit fidem conjugii, potest maritus Ordines sacros suscipere absque ejus consensu : nam jus omne ipsa amisit.

71. Obj. 5. Ex vinculo illo perpetuo nulla auctoritate solvendo plurima in societatem derivantur mala: nam rixæ jurgiaque perpetua vigent inter conjuges, qui et cæde se e servitute illa durissima aliquando liberant.

72. Resp. Quæ oriuntur mala vitio conjugum tribuenda sunt, non vinculo sacro, quod pacis, concordiæ et prolis educandæ optimum est præsidium. E contra divortii facta facultate, felicitatis domestica tollitur fundamentum : affectus enim qui perpetuus non est, sed quodam rerum eventu suspenditur, non est qualis decet eos qui se totos sibi invicem tradidisse censentur. Hinc plurima gravissimaque in societatem mala veluti ex fonte manantia; adulteria enim fiunt aliquando divortio ut detur locus, cædes etiam patrantur, proles deseritur, et adeo multiplicantur divortia, ut matrimonium videri possit contractus ad beneplacitum, qui magnam morum fert corruptelam.

Animadversio.

73. Non solvitur vinculum matrimonii dum ex mutuo consensu separantur

7

§. II. De solutione vinculi.

74. Matrimonium ratum fidelium, quod initum est, sed haud consummatum, solemni professione, votorum scilicet emissione in Ordine probato, dirimitur: « Si quis dixerit,» ita Tridentini patres, « matrimonium ratum, non consummatum, per solemnem religionis professionem alterius conjugum non dirimi; anathema sit. » 8 Ita ex

(1) I. Cor. x. 13.

(2) It is very questionable whether the facility with which divorces can be procured in some of the states, be not productive of more evil than good. It is doubtful whether even divorces for adultery do not lead to much fraud and corruption. I have ad occasion to believe, in the exercise of a judicial cognizance over numerous cases of divorce, that the sin of adultery was sometimes committed on the part of the husband,

for the very purpose of the divorce. » Kent's Comm. vol. ii. p. iv. lect. xxvii. n. 106.

(3) Can. Quia Agatho, 27. quæst. 2.
(4) Cap. Cum sis, de convers. conjug.; et cap.
Uxoratus, ibid..

(5) Cap. Conjugatus, ibidem.
(6) Can. Seriatim, distinct. 32.

(7) Benedict. XIV. de Syn. 1. xiii. c. xii. n. xvi.
(8) Sess. xxiv. can. vi.

veteri Ecclesiæ traditione decretum est: religiosa quippe professio instar mortis habetur, et alter conjux, qui adhuc commercium nullum cum eo habuit, liber relinquitur, ut, si velit, novas ineat nuptias. Alexander III. id explicat <<< Verum post consensum legitimum de præsenti, licitum est alteri, altero etiam repugnante, eligere monasterium, sicut Sancti quidam de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum est ad secunda vota transire. Quia cum non fuissent una caro effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in sæculo remanere. » 1 Exempla Sanctorum plurima referuntur qui conjugio uti propter Christum noluerunt. De S. Thecla id testantur S. Epiphanius, et S. Ambrosius; de S. Cæcilia, Alexio, et Euphrasia Simeon Metaphrastes; de duobus militibus S. Augustinus; de S. Leobardo S. Gregorius Turonensis; de virgine Gregoria S. Gregorius M.; de Edilrida Angliæ regina Venerabilis Beda. Pontifices Romani sæpius matrimonii haud consummati vinculum diremerunt, ob gravissimas causas, præter Religionis solemnem professionem. Nonnulli theologi tamen negant aliam ob causam præter ipsam professionem religiosam vinculum dirimi posse. Cæterum quum solo præstito consensu, ante conjugii usum, non videatur adeo perfecta Sacramenti ratio ut solvi nequeat absque injuria ipsius vel contrahentium, iis assentimur qui censent summos Ecclesiæ rectores suæ potestatis limites ea in re haud excessisse. Quo jure dirimatur Religionis professione emissa, quæritur a theologis, quorum aliqui ad jus naturale, alii ad jus ecclesiasticum, alii ad jus

divinum illud referunt.« Ex canone Tridentino, » ait Benedictus XIV., «< clarissime ostenditur hanc solubilitatem originem habere a jure divino si etenim, post hunc Tridentini canonem, de fide est matrimonium ratum solvi per professionem, solubilitas debuit esse imposita a solo Deo, qui eam potuit facere sempiterne veram, uti subtiliter argumentatur Card. de Lauræa. » 3 Hæc eruditissimi Pontificis sententia gravi profecto nititur ratione. Quod autem aperta non proferantur documenta illius divinitus datæ facultatis, non debet nos morari, quum traditione orali et usu Ecclesiæ satis innotescat: quod catholico homini satis esse debet.

75. Matrimonium infidelium, seu non baptizatorum, legitimum dicitur, haud tamen ratum, quum Sacramenti vi careat. Illud solvi posse, alterutro ad fidem converso, si conjux nolit absque contumelia Creatoris consortio conjugii frui, tradit Innocentius III, Apostoli testimonio et Ecclesiæ consuetudine innixus. « Si alter infidelium conjugum ad fidem Catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente, qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit. Et in hoc casu intelligimus, quod ait Apostolus: « Si infidelis discedit, discedat: » frater enim vel soror non est servituti » subjectus in hujusmodi. » ✦ Integrum Apostoli testimonium referre juvat: « Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum

(1) Extra, de convers. conjug. cap. Verum. (2) Hist. Eccl. 1. iv. c. xix.

(3) Quæst. 546. n. 35.

(4) Extra. Cap. quanto de Divortiis.

fidelem alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater aut soror in hujusmodi in pace autem vocavit nos Deus. » In hæc verba scribit S. Ambrosius: In quo et mirabiliter noluit apud Christianos causam residere divortii, et ostendit non a Deo omne conjugium: neque enim Christianæ Gentilibus Dei judicio copulantur, cum lex prohibeat. » 2 Deinceps de Apostolo ait : « Culpam abstulit destituto. » Si infidelis consentiat habitare cum converso absque injuria Creatoris, ut aiunt, scilicet nullum obicem fideli in via salutis statuendo, vinculum matrimonii non solvendum declaravit S. Congregatio Concilii, prout refert Benedictus XIV. Matrimonii autem solutio tantum fit, quando jam aliud a converso initur. 5 Ante novas nuptias monendus est conjux infidelis, eique optio datur vel habitandi pacifice cum fideli, vel juribus matrimonii prorsus renuntiandi.

§. III. De divortio tori.

76. Quamvis nullo unquam in rerum eventu solvi possit vinculum matrimonii fidelium semel validi et consummati, etiam suprema Ecclesiæ auctoritate, conceditur tamen divortium tori et habitationis graves ob causas. Et quidem imprimis ob adulterium: licet enim innocenti sese a consortio adulteri separare, præsertim interveniente judicis ecclesiastici sententia. Id ex Christi verbis, permittentis ut dimittatur mulier ob fornicationem, constat. Idem jus competit uxori : nam ea est contractus natura, ut pares sint in eo

quod pertinet ad conjugii fidem. Ita docuerunt summi viri, Ecclesiæ illustres doctores. S. Basilius : « Domini autem sententia æque viris ac mulieribus convenit, quod non liceat a matrimonio discedere, præterquam propter fornicationem. »6 S. Chrysostomus « In aliis quidem plus habeat, inquit, vir. ubi vero ratio habenda est pudicitiæ, minime superior sit. Vir sui corporis potestatem non habet, neque uxor. Magna hic paritas, et prærogativa nulla. » 7 Hæc illi, pro Sacramenti sanctitate, et dignitate; longe alias ac recentiores quidam, qui censent leges non debere adulterium viri plectere paribus pœnis, eo quod non idem societati civili proveniat damnum. 8 Eadem tamen fit injuria Sacramento et fides contrahendo præstita violatur, cum gravi alterius contrahentis injuria.

77. Divortium ob adulterium concessum perpetuum est, adeo ut inno

cens

nunquam teneatur condonare culpam alteri, licet pœnitenti, ad consortium maritum eum excipiendo. Ad tempus conceditur divortium graves ob causas, quas non indicavit Christus, quia de perpetuo divortio erat interrogatus. Ecclesiæ potestatem hac in re vindicavit Concilium Tridentinum canone edito : « Si quis dixerit Ecclesiam errare, cum ob multas causas separationem inter conjuges quoad thorum, seu quoad habitationem ad certum incertumve tempus fieri posse decernit ; anathema sit. » Causæ præcipuæ recensentur immoderata sævitia, 10 morbus contagiosus, amentia et furor conjugis, vis adhibita ut conjux a necessariis religionis muniis absterreatur, vel ad crimina patranda inducatur. Pleræque

(1) I. Cor. vii. 12.

(2) In Luc. 1. viii. 2.

(3) Ibid. n. 8.

(4) De Syn. Diœc. I. xiii. c. xxi. §. 1.

(5) Ibid. 1. vi. c. iv. n. 4.

(6) Ep. 1. ad Amphilochium.

(7) Hom. xix. in c. vii. ep. i. ad Cor.

(8) Montesquieu, Pothier, et Taylor apud Kent Comm. vol. ii. p. iv. Lec. xxvii. n. 106. (9) Sess. xxiv. can. 8.

(10) Cap. Litteras, Extra de rest. spol. (11) Cap. ii. de divortiis.

« ÖncekiDevam »