Sayfadaki görseller
PDF
ePub

TRACTATUS XII.

DE CONFIRMATIONE.

PRENOTANDA.

1. Secundum Sacramentum dicitur Confirmatio, quia eo roborantur fideles virtute et gratia Spiritus sancti, ut fidem firmiter teneant, et intrepide profiteantur, omnia pati parati potius quam Christo vel ejus doctrinæ renuntiare. Definiri solet Sacramentum novæ legis a Jesu Christo Domino nostro institutum, in quo impositione manuum Episcopi cum oratione, Spiritum sanctum accipimus, ut fortes perfectique Christi discipuli efficiamur. De illa manuum impositione imprimis agendum duximus, deinceps de chrismate inunctione, quæ fit in hujus Sacramenti administratione?, sermonem habituri. Nomen Confirmationis apud S. Ambrosium reperitur, et in Sacramentario quod Gregorii Magni vocatur. De aliis ejus nominibus ex dicendis sat innotescet.

2. Novatiani, sui ducis exemplum secuti, signari chrismate, scilicet confirmari, neglexerunt. Ex Arianis qui Apollinarium magistrum errorum habuerunt, Spiritus sancti impugnantes honorem, dona ejus in Sacramento haud agnoverunt. Albigenses errasse hac de re a nonnemine censentur ab ́aliis vindicati. Waldenses veteres pro

(1) In lib. de Mysteriis c. vii.

VOL. 111.

[ocr errors]

fessi sunt istud observatum fuisse temporibus Apostolorum : posteriores assensi sunt Protestantibus, foedere cum iis, anno 1532, inito. Wickleffus minus recte de eo sensit: Lutherus palam impugnavit. Calvinus ejus pressit vestigia: attamen ritus vetusti ut redderet rationem, nec enim diffitetur eum viguisse in Ecclesia, ait : « Qui baptizati erant infantes, quia fidei confessione apud Ecclesiam tunc defuncti non erant, sub finem pueritiæ, aut ineunte adolescentia repræsentabantur iterum a parentibus, ab Episcopo examinabantur secundum formulam Catechismi, quam tunc habebant certam ac communem. Quo autem hæc actio, quæ alioqui gravis sanctaque merito esse debebat, plus reverentiæ haberet ac dignitatis, cæremonia quoque adhibebatur manuum impositionis. Ita puer ille, fide sua approbata, cum solemni benedictione dimittebatur. >> Hæc præ oculis habuisse videntur Anglicani, dum ritum Confirmationis præscriberent. Pueros aliosve fidei præcipua mysteria edoctos Episcopo sistendos jubent, qui ei interroganti respondent se sua sponte renovare sponsiones suo nomine in Baptismo factas. Deinceps Episcopus orationem fundit, quæ ex Pontificali Romano,

(2) Inst. 1. iv. c. xix, n. 4.

2

aliquibus mutatis et adjectis, desumpta est. Manus singulis deinceps imponit, precans ut Dominus hunc puerum suum gratia cœlesti defendat, ut in perpetuum illius sit, et quotidie sancto Spiritu augeatur. Orationem Dominicam cum duabus aliis orationibus postea recitat, et illis benedicit. Attamen scriptores aliqui Anglicani et qui eos in hac regione sequuntur Episcopales, Catholicorum fere more, de hoc Sacramento loquuntur. Leibnitzius Catholicis hac in re assensus est: Daub et Fessler inter recentiores scriptores protestanticos illud agnoscunt. Rosenmüller post Eichhornium Apostolorum ges gestas explicat ratione quæ Catholicis favet. Baptistæ manuum impositionem inter Christi instituta recensent, eamque fieri docent ad gratiam Spiritus sancti communicandam. 2

3. Concilium Tridentinum Sacramentum hoc contra novatorum argutias ut defenderet, hunc edidit canonem: « Si quis dixerit Confirmationem baptizatorum otiosam cæremoniam esse, et non potius verum et proprium Sacra

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

(1) « Confirmation is the perfection of Baptism. The HOLY GHOST descends invisibly upon such as are rightly prepared to receive such a blessing, as at the first He came visibly upon those that had been baptized. » Bishop Wilson's Meditations on his sacred office; Oxford Tracts, vol. I. N. 62. Oxonienses insinuant fidem de gratia hujus ritus, sicut et de absolutione et ordinatione secta orali traditione servatam! « Some (doctrines) have been retained by oral tradition, and maintained by her uniform spirit of deference to the early Church, whose hallowed lamp she carries

on,

in sua

and whose handmaid she is. Such, for instance, is her view of the spiritual benefits of absolution and confirmation, or the spiritual gifts in ordination, which are assumed to be great and real where these ordinances are duly and worthily received; but what they are,is not dogmatically enunciated, being presupposed as already known, through the successive teaching of her Ministers. » Oxford Tracts, Vol. IV. N. 81.

(2) In fidei confessione quam adoptarunt Baptistæ in cœtu generali, Philadelphia, Sept. 25, 1742, cap. 31 hæc reperiuntur - We believe that

laying on of hands (with prayer,) upon baptised believers as such, is an Ordinance of Christ, and ought to be submitted unto by all such persons that are admitted to partake of the Lord's Supper, and that the end of this ordinance is not for the extraordinary gifts of the Spirit, but for a farther reception of the Holy Spirit of promise, or for the addition of the graces of the Spirit, and the influences thereof; to confirm, strengthen and comfort them in Christ Jesus; it being ratified and established by the extraordinary gifts of the Spirit in the primitive times, to abide in the Church as meeting together on the first day of the week was that being the day of worship, or Christian Sabbath, under the Gospel, and as preaching the word was, and as baptism was, and prayer was and singing psalms etc. was so this of laying on of hands was. For as the whole gospel was confirmed by signs and wonders, and divers miracles and gifts of the Holy Ghost in general, so was every ordinance in the like manner confirmed in particular. »

[ocr errors]

(3) Sess. vii. Can. i. de Confirm. (4) Act. viii. 14.

Apostolicum munus, quod Philippus peragere non valebat; quo tamen indigebant fideles, ut Spiritu sancto roborarentur, ejusque augerentur donis. Nulla alia fuit ratio cur Apostoli iter susciperent, ut illud obirent qui alias nec tanta cum fiducia manus imposuissent et orassent, veluti Spiritus sancti dona eo ritu certo impetraturi. Quod autem suo veluti arbitrio, nulla accepta a Christo Domino potestate, et jussione, id sibi proposuerint, ut manuum impositione cum prece conjuncta Spiritum sanctum fidelibus impetrarent, nemo poterit cogitare absque gravi ipsorum injuria. De gratia divini illius Spiritus, qua homines christiani justitiæ et sanctitatis majoribus donis augentur, eo loci agi constat; nam charitas imprimis in cordibus nostris diffunditur per Spiritum sanctum, cujus templum efficiuntur in quibus habitat. Renati quidem erant fideles illi Baptismo ex aqua et Spiritu sancto, sed nondum in quemquam illorum venerat, præsentiam suam muneribus amplioribus et donis manifestaturus. 5. Habentur eo loci omnia quæ ad Sacramenti essentiam requiruntur; est enim ritus externus, manuum scilicet impositio cum oratione : gratia Spiritus sancti eo confertur: qui effectus ritui illi non potuit sola Apostolorum voluntate alligari; alligatum tamen fuisse constat, tum ex certa fiducia qua eum peregerunt Apostoli, ut Spiritum sanctum fidelibus communicarent, tum ex itinere, eo consilio, suscepto, Apostolis omnibus, qui Hierosolymis tunc forte aderant, auctoribus. 1 Igitur res

erat omnibus explorata Spiritus sancti gratiam sic dari, eamque fidelibus omnibus, Baptismo renatis, esse communicandam. Christus igitur ita statuisse censendus est; nec enim alius quisquam potuit tantam virtutem ritui alicui indere.

6. Insigne etiam exemplum alio loco refertur. Paulus cum Ephesum venisset, quosdam invenit discipulos : « dixitque ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? » 2 Liquet igitur fidelibus omnibus illud muneris dari consuevisse, et Apostolum maxime solicitum fuisse, ne quis eo careret. Quomodo autem daretur, postea declaratur : postquam scilicet Baptismum Christi nomine susceperant, antea enim nonnisi Joannis baptismo abluti fuerant, « cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. >> Manuum igitur impositione dabatur Spiritus sanctus, nec forte fortuna, sed certo rei effectu: nam ideo eum peregit ritum Paulus, tamquam effectum indubitata fiducia exspectans. Quod autem linguarum dono et prophetia Spiritus sancti præsentia adstantibus facta sit manifesta, contigit benignissimo Dei consilio, ut ritus effectus interiores, in rei christianæ exordiis, innotescerent, externis illis donis comprobati. Spiritus sanctus datus est imprimis procul dubio ad animam Deo gratiorem reddendam et firmiorem contra dæmonis impetus, sed adstantibus innotuit, miris quæ omnibus patuerunt donis. Res illæ gestæ plane denotant munus, quod peregerunt

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Apostoli Christi nomine, quodque susceperunt fideles universi, gratia Spiritus sancti ea ratione aucti et roborati.

7. Dubitari non potest munus illud quod obierunt Apostoli erga fideles omnes absque discrimine, ad Apostolicum ministerium spectare, ideoque Christum habere auctorem, et esse in Ecclesia perpetuum; quæ enim ministerii sunt a Christo derivantur perpetuo servanda. Quum autem ea ratione Spiritus sanctus daretur certo et universe, eum adhuc dari eodem ritu necesse est; et proinde agnoscendum est novi Testamenti Sacramentum, quo, impositis manibus, et fusa prece ab Apostolorum successoribus, Spiritus sanctus fidelibus absque sexus vel conditionis discrimine datur, utique ut divinis donis perficiantur.

8. Apostolus Paulus profecto impositionem manuum cum Baptismo conjungit, veluti primarium ritum, de quo edocere jam non oportebat fideles sacris imbutos: « Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum; baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum. » Hæc manuum impositio Baptismum sequens inter fidei rudimenta ritusque quibus fideles initiabantur, recensetur, ideoque habenda est omnibus communis, utpote om

1

nium ergo a Præsulibus Ecclesiæ peragenda.

9. Probatur 2. ex Patribus. S. Cyprianus, loquens de Samaritis, dicit: «< quia legitimum et ecclesiasticum Baptismum consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat, sed tantummodo quod deerat, id a Petro et Joanne factum est, ut oratione pro eis habita, et manu imposita, invocaretur et infunderetur super eos Spiritus sanctus. Quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesia baptizantur, præpositis Ecclesiæ offerantur, et per nostram orationem ac manus impositionem Spiritum sanctum consequantur, et signaculo dominico consummentur. » Agnovit igitur Cyprianus illam manuum impositionem cum oratione baptizatis deesse, utpote rem quæ ad eorum perfectionem spectabat: ritumque esse post Apostolorum ætatem in Ecclesia adhuc vigentem, quo Spiritus sanctus conferebatur. Eum Sacramentum vocat una cum Baptismo: « Parum est eis manus imponere ad accipiendum Spiritum sanctum, nisi recipiant et Ecclesiæ Baptismum. Tunc enim plene sanctificari, et esse filii Dei possunt, si utroque Sacramento nascantur. »

2

3

10. S. Augustinus Christum esse Deum probat ex eo quod Apostolorum ministerio dederit Spiritum sanctum : << Neque enim,» inquit, « aliquis discipulorum ejus dedit Spiritum sanctum. Orabant quippe ut veniret in eos quibus

of the HOLY GHOST, and of his inward influence, was new to the world, it pleased God to confirm it, and to show that the influence was real, by permitting, in some cases, those on whom it descended to perform works which they could not have done, had not God been with them. Thus the real importance, even then, of these miraculous gifts consisted in their bearing witness to the inward and unseen ones which GoD still showers upon his Church. » Reponit Joannes : « And which we dare not suppose to have ceased, merely because the outward signs of them did, when God himself had promised that they should last for

ever. » Subjungit doctor, seu parochus Anglicanus: « Well, the promise of support to the Apostles, in the performance of their ministerial duties, was equally perpetual; CHRIST was to be with them, we have seen, as the teachers and baptizers of all nations, « alway, even unto the end of the world. » The reality of their powers and among others, of their power of conferring the HOLY GHOST on others, was attested at first by miracles. (Acts viii. 17, 18.) Oxford Tracts, Vol. I. N.° 30.

(1) Heb. vi. 1. (2) Ep. ad Jubajan. (3) Ep. Ixxii. ad Stephanum.

[ocr errors]

manus imponebant, non ipsi eum dabant; quem morem in suis præpositis etiam nunc servat Ecclesia. >> 1 Quod fiebat igitur ab Apostolis, in Ecclesia servari perrexit, quod scilicet eorum successoribus sit commune. Gratiam autem Spiritus sancti eo ritu conferri, etiam parvulis, testatur Augustinus, miraculorum indicia haud necessaria esse affirmans, quæ in exordiis Ecclesiæ signa erant tempori opportuna. »> Numquid, inquit, «< modo quibus imponitur manus ut accipiant Spiritum sanctum, hoc expectatur ut linguis loquantur? aut quando imposuimus manum istis infantibus, attendit unusquisque vestrum utrum linguis loquerentur? Et cum videret eos linguis non loqui, ita perverso corde aliquis fuit, ut diceret : Non acceperunt isti Spiritum sanctum? Nam si accepissent, linguis loquerentur, quemadmodum tunc factum est. Si ergo per hæc miracula modo testimonium præsentiæ Spiritus sancti non sit, unde cognoscit quisque accepisse se Spiritum sanclum? Interroget cor suum. Si diligit fratrem, manet Spiritus Dei in illo. »>2 11. S. Hieronymus inducit heterodoxum interlocutorem sic loquentem: «An nescis Ecclesiarum hunc esse morem, ut baptizatis postea manus imponantur, et ita invocetur Spiritus sanctus? Exigis ubi scriptum sit? In Actibus Apostolorum. Etiamsi Scripturæ auctoritas non subesset, totius orbis in hanc partem consensus instar præcepti obtineret. » Hæc confirmat Hieronymus : << Non quidem abnuo, hanc esse Ecclesiarum consuetudinem, ut ad eos qui longe in minoribus urbibus, per presbyteros et diaconos baptizati sunt, Episcopus ad invoca

[blocks in formation]

12. S. Isidorus Hispalensis ait : « Sed quoniam post Baptismum per Episcopos datur Spiritus sanctus cum manuum impositione, hoc in Actibus Apostolorum fecisse meminimus Apostolos.

13. Constat Patres, quibus cæteri concinunt, Scripturam ita intellexisse, ut munus, quo Spiritus sanctus detur, in Actis Apostolorum tradi crederent, eosque testari eumdem suis temporibus servari morem, quo eadem gratia conferatur.

14. Probatur 3. Conciliorum auctoritate. Concilium Eliberitanum de baptizato in infirmitate statuit: « Si supervixerit, ad Episcopum eum perducat, ut per manus impositionem proficere

6 queat. » Hispalense Concilium, an. 619, censuit non licere presbyteris << Ecclesiam vel altaria consecrare, nec per impositionem manuum fidelibus baptizatis, vel conversis ex hæresi Paracletum Spiritum tradere, nec chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontem signare. » 7 Sarumense in Anglia (Salisbury) anno 1230 celebratum, testante Ricardo Poore, ejus Ecclesiæ Episcopo, tradidit : << Secundum Sacramentum est impositio manus, quæ fit ab Episcopo, quæ Confirmatio dicitur, et quæ ingressos jam in mundum, sanctificatos per Baptismum armat, et roborat contra diabolum, et est sacramentum pugnantium. »>

8

15. Probatur 4. perpetuo Ecclesiæ totius usu. Res fuit frequentioris et solemnioris observantiæ, quæ in Liturgiis seu Euchologiis, universe reperitur. In quotidiano fere usu fuit posita, quum Episcopi ubique ritum illum

(1) L. xv. de Trinitate c. xxvi. (2), Tract. vi. in Joan. 43) Dial. adv. Lucifer.

(4) L. de officiis Eccl. c. [xxvi.
(5) Alias perficere. (6) Can. xxxviii.

(7) Can. vii. (8) Tom. xiii. Concil. col. 1402.

« ÖncekiDevam »