Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Mora illa id habet commodi ut pueri fidei rudimenta edoceantur, et pio animi affectu ad divina suscipienda dona parentur. Edocendi sunt autem pro ratione ætatis, præsertim de præcipuis fidei mysteriis.

64. Ut quis Sacramentum hoc recipiat, debet animam habere a peccato gravi immunem: nam Spiritui sancto inferret injuriam, qui, peccato addictus, eum hospitem excipere se velle fingeret. Hinc pia obtinet consuetudo confessionis peragendæ antequam quis confirmandum se sistat, quam suadet Pontificale Romanum.

65. Optandum ut jejuni ad Confirmationem accedant, quod Pontificale commendat, et vetus per duodecim sæcula consuetudo habuit: sed lege non jubetur.

66. Utrum gravis sit culpa negligere Confirmationis susceptionem, quin spernatur Sacramentum, inter theologos quæritur. Affirmanti sententiæ favere videtur Constitutio Benedicti XIV., quæ declarat eos qui a presbyteris Græcis fuerant Chrismate liniti, in iis regionibus in quibus facultas confirmandi iis est denegata, « gravis peccati reatu teneri, si (cum possint) ad Confirmationem accedere renuunt ac negligunt. Sed pertinacia quædam videtur cum neglectu iis in rerum adjunctis connexa. In Instructione a Sacra Congregatione de Propaganda Fide edita dicitur : « Sine gravis peccati reatu respui non potest ac negligi, cum illud suscipiendi opportuna adest occasio. Porro hæc doctrina, si pro omnibus qui sunt undique Christifidelibus vera est, multo magis locum habet in illis qui in terris degunt hæretico

rum. »>

[ocr errors]

2

5

67. Qui animo rite parato confirmantur, augmentum gratiæ cum robore animi ad fidem profitendam recipiunt, et charactere quodam signantur, qui numquam deleri potest. Recte igitur illis dicitur verbis Apostoli: «<< Signati estis Spiritu promissionis sancto. » «Nolite contristare Spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. » De charactere Patres passim loquuntur. S. Cyprianus dicit quod impositionem manuum recipientes « signaculo Dominico consummentur. » 4 Theodoretus illud vocat << velut sigillum quoddam regium; S. Leo Magnus « signaculum vitæ æternæ; » S. Gregorius Nazianzenus dicit eos « sigillum suscipere quod sepulturam ipsam comitetur, et post mortem maneat; » 7 S. Ambrosius : « Accepisti signaculum spiritale, spiritum sapientiæ, et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis, atque pietatis, spiritum sancti timoris : et serva quod accepisti. Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus. » S. Augustini vetustus discipulus, tria indicans Sacramenta quæ simul conferebantur, dicit: « Baptizatus es, signatus es regio charactere, cœpisti consequi annonam de mensa regis tui. »> 9 Hæc testimonia satis probant traditionem de charactere hoc Sacramento impresso. Ideo decretum est ut : « si de facto Baptismi, Confirmationis, Consecrationis dubitetur, nec possit ulla probatio, inquisitione facta, succurrere, perinde agendum est ac si nihil horum factum fuisset. » 10 Ita Concilii Carthaginensis V. Patres. Quod autem ecclesiæ consecratio eodem comprehendatur decreto, non obstat: nam a Sacra

(1) Constit. Etsi pastoralis, § 3. n. 4. Bull. Tom. i.

(2) Eph. i. 13. (3) Ibid. iv. 30.
(4) Ep. lxxv. (5) L. iv. in Cantic.

(6) Serm. iv. de Nativ. (7) Exhort. ad s. lavac. (8) De mysteriis c. vii. n. 42.

(9) Serm. de Cataclysmo c. i. Inter Augustini sermones olim recensebatur. (10) Can. vi.

mentis ad eam regula traducta est, ob quamdam similitudinem, quum homo gratia templum sit Spiritus sancti. Semel dixit Augustinus manuum impositionem repeti posse : « manus autem impositio non sicut Baptismus repeti non potest quid est enim aliud nisi oratio super hominem ? >> Sed quamvis de Confirmatione mox egisset, quæ de manuum impositione hic dicit, necessario sunt latiori sensu explicanda nec enim sibi constaret si eam quæ cum Chrismate adhibetur meram orationem esse diceret, vel iterandam : nam eam sacrosanctam instar Baptismi esse alias tradidit.

68. De ritu confirmandi pauca dicemus. Oratio quam fundit Pontifex manibus extensis in confirmandos, reperitur in libro I. Sacramentorum Romanæ Ecclesiæ, qui ad Gelasii refertur tempora, plurimorum judicio. Ea recitata, Pontifex signabat eos in fronte de Chrismate, dicens : « Signum Christi in vitam æternam. Amen. Pax tecum. R. Et cum spiritu tuo. » In ve

tustissimo Ordine Romano,quem edidit Hittorpius, verba sunt : « Confirmo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Integra forma, totusque ritus, prout nunc fit, reperitur in codice undecimi, uti Mabillonius existimat, sæculi. 2 Excipere tamen oportet alapam, cujus in vetustis monumentis nulla fit mentio; ejus tamen meminit Durandus, Episcopus Mimatensis, qui sæculo decimo tertio floruit. Percutitur leviter maxilla, ut confirmatus ritum memoria teneat, et simul recordetur eorum quæ sui causa passus est Christus. Græci et Orientales plures corporis partes ungunt.

3

Breviter de Sacramento hoc egimus; quæ magis scitu sunt necessaria præ oculis lectorum ponentes. Studium autem sacerdotum Dei in eo erit, ut fideles divinis muneribus suscipiendis faciant idoneos, doctrina et virtutum exercitio, eosque virtute ex alto indutos fortes et invictos in fidei certamine præstent, duces quidem in acie, socii vero triumphi et gloriæ futuri.

(1) L. iii. de Baptismo contra Donat. c. xvi. (2) In admonit. in seq. lib. p. 95. Tom. ii. Musei Italici.

(3) Vide apud Trombellium diss. v. c. iii. qu. iii. de Confirm.

TRACTATUS XIII.

DE EUCHARISTIA.

[blocks in formation]

Dominica nonnumquam dictum est, quia occasione ultimæ cœnæ, quam cum Apostolis celebravit Christus, institutum est, quamvis nonnisi post cœnam, uti refert Lucas. Hoc nomen plerisque novatoribus mire placuit. Aliis nominibus aliquando designatum est, quæ singula explicare haud pretium operæ videtur. Duplici ratione spectari potest Eucharistia, tamquam Sacrificium quo Deus colitur, et tamquam Sacramentum, quo reficiuntur fideles, Sacrificii facti participes. Placet imprimis de ea tamquam Sacramento agere, quum de veritate præsentiæ Christi Domini maxima sit controversia, ex qua pendet tota Sacrificii tractatio.

[ocr errors]

(1) Oxonienses fatentur consecrationis ritum hac significari voce. Oxford Tracts, vol. 1. N. 54.

Præiverat Calvinus : « Benedicere ergo calicem significat in hunc usum consecrare etc. » In locam.

PARS I.

DE EUCHARISTIE SACRAMENTO.

CAPUT I.

DE RITU EUCHARISTICO.

2. Quakeri, sectariis cæteris longius progressi, ritum eucharisticum prorsus rejecerunt,asserentes Christum nullum instituisse hujusmodi ritum, sed pane et vino, pro Judæorum more, post agni esum usum esse, indeque sumpsisse occasionem Apostolorum mentes evehendi ad corpus suum verum et sanguinem, haud illud quod foris videbatur, sed cœleste prorsus et spiritale, quo animæ reficiuntur. Quod alias vocant semen, lumen, vitam, ipsum est quod corpus spirituale hoc loco designant. Apostolos, vel alios fideles quid simile aliquando egisse ei quod Christus coenando peregerat, haud gravantur fateri; sed ritum æstimant judaicum, ad tempus servatum, corum causa qui spiritualem illum cibum manducare haud didicerant. Sententia hæc adeo repugnat Scripturæ, antiquitatis consensui, et ipsi sensui christiano, ut vix sit qui cam serio refellendam censeat: attamen liceat nobis, nullo viæ duce, rem aggredi. Ne statim cum cæteris sectariis ineamus certamen, ritum eucharisticum Christo institutum, perpetuo in Ecclesia servandum, ostendemus; postea

a

ipsius naturam, et quod latet sub speciebus arcanum, contra reliquos novatores propugnaturi.

Propositio.

Christus Dominus ritum instituit eucharisticum sub panis et vini speciebus perpetuo in Ecclesia sua servandum.

3. Probatur 1. ex Scripturis. Præter Matthæum, Marcum, et Lucam, Paulus refert quid Christus pridie suæ mortis egerit, et præceptum datum Apostolis ut id ipsi in sui memoriam peragerent. « Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. >> Quod igitur Jesum facientem viderant, ipsi jussi sunt facere in ejus memoriam. Illud autem præceptum non eos tantum spectare, sed alios sui muneris consortes, liquet ex eo quod, Apostolo auctore, ritus ille apud Corinthios inductus esset, quem et retinendum innuit, docens qua animi munditie esse

1

(4) I. Cor. xi. 23.

« ÖncekiDevam »