Sayfadaki görseller
PDF
ePub

2

18. Sacramenti nomen apud novatores plerumque accipitur pro ritu a Christo instituto, quin aliqua virtus ei inesse dicatur. Sociniani illud censent nudum ac simplex signum quo Christianus ab infideli distinguitur. Lutherus dixit esse « proprie ea Sacramenta quæ annexis signis promissa sunt. » Calvinus dicit : « Videtur autem mihi hæc simplex et propria fore definitio, si dixerimus externum esse symbolum, quo suæ erga nos benevolentiæ promissiones conscientiis nostris Dominus obsignat, ad sustinendam fidei nostræ imbecillitatem et nos vicissim pietatem erga eum nostram tam coram eo et Angelis quam apud homines testamur. » Rationalistæ Sacramentorum Christianorum præstantiam in significatione symbolica et fine morali positam esse docent. Oxonienses ad veram Sacramenti notionem accedere videntur queruntur enim de suis, qui plerique negant Dei dona in ritibus quibusdam contineri, vel Deum virtutem quamdam invisibilem his adnexuisse. 5 Quæ Episcopales in suis articulis proferunt de Sacramentis, videntur his con

[blocks in formation]

himself entitled to dispense with this ceremony, that person was undoubtedly St. Paul; yet we find that, favoured as he had been, when it was seen meet to send him as an Apostle to the Gentiles, the Holy Ghost deigned to give express directions that he should be separated for the purpose; ordained, that is to say, to such ministry.» Oxford Tracts, vol. i. No. 5.

(1) « Sacraments are holy signs and seals of the convenant of grace, immediately instituted by God, to represent Christ and his benefits, and to confirm our interest in him. » Presbyt. Conf. ch. xxvii. (2) Lib. de captiv. Babylon. (5) Inst. 1. iv. c. xiv.

(4) Wegscheider § 165. cit. a Perroneo.

(5) « As if there were some antecedent improbability in God's gifts being lodged in particular observances, and distributed in a particular way; and as if the strong wish, or moral worth, of the individual could create in the outward ceremony a virtue which it had not received from above. Rationalistic, or (as they may be more properly called) carnal notions concerning the Sacraments,

and, on the other hand, a superstitious apprehension of resting in them, and a slowness to believe the possibility of God's having literally blessed ordinances with invisible power, have, alas! infected a large mass of men in our communion. >> Advertisement to Volume II. Oxford Tracts, London,

1856.

(6) << Sacraments ordained of Christ be not only badges or tokens of christian men's profession, but rather they be certain sure witnesses, and effectual signs of grace, and God's good will towards us, by the which he doth work invisibly in

us,

and doth not only quicken, but also strengthen and confirm our faith in him. >> Art. xxv.

(7) << Indeed, this may even be set down as the essence of sectarian doctrine (however its mischief may be restrained or compensated, in the case of individuals), to consider faith, and not the Sacraments, as the instrument of justification and other Gospel gifts. >> Pusey on Baptism, cited in Oxford Tracts, Vol. IV. Letter to a Magazine.

(8, Unitarian Miscellany, Vol. V. p. 216. (9) Article xxv. p. 411.

1

ptismum rejicerent, Cajani scilicet ex Valentinianis, et Quintilliani, fœminæ Quintillæ sectatores, uti refert Tertullianus. Manichæi, etiam testante Augustino, Seleuciani et Hermiani, qui, uli idem sanctus Doctor narrat, ignem adhibebant, uti adʼlitteram implerent quod de Baptismo Spiritus sancti et ignis prædicaverat Joannes Bogomili sæculo duodecimo Spiritu se baptizari jactantes, Catholicorum Baptismum Joannis esse, non Christi, dicebant, utpote aqua collatum. Quakeri, Georgio Fox duce, Roberto Barclaio vindice, prorsus repudiant aqua Baptismum, quem ritum dicunt Judaicum, licet eum ab Apostolis, ex œconomia quadam, ad tempus adhibitum fateantur, quin Christi sanctionem et auctoritatem habeat. Christi Baptisma Spiritu sancto interius perfici, quin ulla aquæ habenda sit ratio, docent.

4

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

tes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti : docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. »> 6 Baptizare Battisti, juxta vim vocis, et communem Scripturarum usum, immersionem in aquam, vel aqua ablutionem significat, nec ad alium traduci potest sensum, nisi ex contextu a propria et obvia significatione vocem translatam esse constet. Ergo ex Christi mandato aqua baptizare debuerunt Apostoli. Forro perpetuum fore hunc ritum ostendit Christus, se illis ad consummationem mundi adfuturum pollicendo; quum enim id post mandatum baptizandi dictum sit, liquet baptizantibus semper per sæcula omnia Christum adfuturum. Apostolorum igitur successores, illud muneris perpetuo exercentes, Christi mandato comprehenduntur. Sacrum vero esse baptizandi ritum, ad animæ munditiem et salutem directum, ex solemni trium personarum divinarum invocatione colligitur, et ex promissione Christi, se illud peragentibus semper fore præsentem, auctoritate scilicet et gratia; et ex præfatione, qua se omnem potestatem in cœlo et in terris habere professus est, ut coelestis potestatis exercitium Apostolis demandare plane intelligeretur. Ex loco parallelo Marci constat insuper salutis assecutionem Baptismi susceptioni alligasse Christum : « Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. »7

23. Joannes Evangelista refert Christi

(1) Lib. de Bapt. c. i. et ii. (2) Lib. de hær. c. xlvi. (5) Matt. iii. 11.

"

(4) « As there is one Lord, and one faith, so there is one Baptism; which is not the putting away the filth of the flesh, but the answer of a good conscience before God, by the resurrection of Jesus Christ. And this Baptism is a pure and spiritual thing, to wit: the Baptism of the Spirit and

Fire, by which we are buried with him, that being washed and purged from our sins, we may walk in newness of life; of which the Baptism of John was a figure, which was commanded for a time, and not to continue for ever. » Prop. xii. concerning Baptism, Barclay's Apology. (5) Sess. vii. can. ii. de Bapt. (6) Matt. xxviii. 18. (7) Marc. xvi. 16.

colloquium cum Nicodemo, Judæorum principe, cui, quum ex prodigiis Christum divinitus missum magistrum agnosceret, «< respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ? Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum. Dei. »> Novæ nativitatis necessitatem inculcat Christus, eamque ex aqua et Spiritu sancto esse declarat, dum explicaret quomodo quis iterum nasci posset. Erat igitur occasio clarius suam explicandi mentem, et verba obvio sensu usurpandi. Hanc ad regnum cœlorum assequendum conditionem necessariam esse ipsum aqua Baptismum liquet, quum apud Marcum eam ad salutem requiri dicat. Fræterea Paulus dicit : «< Secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti. » 2 De Baptismo hic agi satis patet, quum lavacrum dicatur, quo regeneramur et renovamur, Spiritu sancto in nos copiose effuso. De eo igitur intelligendus est Christus Dominus, dum docet nasci nos oportere denuo ex aqua et Spiritu sancto. Baptismus idcirco agnoscendus est ritus cui nativitatem nostram spiritalem Christus alligavit, ut aqua abluti, Spiritus sancti opera, filii Dei habeamur et simus.

24. Probatur 2. ex Apostolorum rebus gestis. Christi Domini mentem de salutis subsidiis ex Apostolorum rebus gestis colligere est ; nec enim eam ignorasse, vel violasse, censeri possunt,

(1) Joan. iii. 3. (2) Tit. iii. 5.

(3) Non veretur Barclaius scribere: Prop. xii. obj.« Although it should be granted, that for a season they did so far mistake it, as to judge that

Spiritu sancto eis dato ut eos in omnem veritatem induceret. » 3 Petrus, a Cornelio centurione accersitus, quum Spiritus sancti indicia in ipso, et suis miraretur, exclamavit : « Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos?» Aqua igitur necessaria erat Baptismo, qui ministrandus erat etiam illis qui Spiritum sanctum jam acceperant adeo urgebat lex Christi. Tantæ erat necessitatis Baptismus, ut Deus dignatus sit cœlestia et divina præbere argumenta Gentes ei suscipiendo esse idoneas, ne Judæorum præconceptis opinionibus tanto bono fraudarentur.

25. Totam Ecclesiam, universos scilicet fideles, aqua et verbo mundatam dicit Faulus : « Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ. » Lavacrum igitur de quo Paulus alias loquitur, fiebat aqua, qua mundati sunt et sanctificati quotquot ea sunt abluti.

26. Probatur 3. ex Baptismo quem Philippus diaconus ministravit. Dubitari non potest Philippum, Apostolorum exemplum et auctoritatem secutum, Baptismum quem Christus instituit ministrasse. Post colloquium cum Eunucho reginæ Candacis, de Christo a Vate Isaia prædicto, et de salute per ipsum assequenda, « Dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait Eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari? Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. Et jussit stare currum: et descenderent uterque in aquam, Philippus et Eunuchus, et baptizavit

water belonged to that Baptism (which, however, I find no necessity of granting,) yet I see not any great absurdity would thence follow. » (4) Act. x. 47.

(5) Ephes. v. 25.

1

eum. Aqua igitur baptizatus est Eunuchus, post fidei in Christum professionem, et postquam Baptismum exquisierat, veluti ritum quem ex Christi mandato, Philippo docente, necessarium esse intellexerat.

27. Probatur 4. ex constanti omnium sæculorum a Christo usu. Epistola quæ dicitur Barnabæ figuras Baptismi quæ in veteri Testamento præcesserunt, explicat: « Et quidem de aqua scriptum est in Israelitas, quo modo Baptismum qui affert peccatorum remissionem, non sunt recepturi. » — « Hoc ait; quod nos descendimus quidem in aquam pleni peccatis ac sordibus, inde autem emergimus fructum afferentes in corde, timorem et spem in Jesum habentes ex spiritu >> 2

28. S. Irenæus post mandatum Christi de Baptismo relatum, Spiritus sancti opera enarrare pergit; deinde addit: « Sicut enim de arido tritico massa una fieri non potest sine humore, neque unus panis ita nec nos multi unum fieri in Christo Jesu poteramus, sine aqua quæ de cœlo est. Et sicut arida terra, si non percipiat humorem, non fructificat sic et nos, lignum aridum existentes primum, numquam fructificaremus ad vitam, sine superna voluntaria pluvia. Corpora enim nostra per lavacrum illud quod est ad incorruptionem, unitatem acceperunt; animæ autem per Spiritum. Unde et utraque necessaria, cum utraque proficiant in vitam Dei, miserante Domino nostro Jesu Christo. >> Liquet ex Irenæi sententia, et fide tunc vigente, lavacrum quo corpora abluuntur necessarium esse ad vitam et incorruptionem.

3

29. S Justinus M. in Apologia quam ad ethnicos Imperatores pro Christia

nis misit, refert qua ratione fideles Baptismo initientur : « Quicumque persuasum habuerint et crediderint vera esse, quæ a nobis docentur et dicuntur, seque ita vivere posse promiserint, ii precari et jejunantes priorum peccatorum veniam a Deo petere docentur, nobis una precantibus et jejunantibus. Deinde eo ducuntur a nobis, ubi aqua est, et eodem regenerationis modo regenerantur, quo et ipsi sumus regenerati. Nam in nomine Parentis universorum, ac Domini Dei ac Salvatoris nostri Jesu Christi, et Spiritus sancti, lavacrum in aqua tunc suscipiunt. Dixit enim Christus : «< Nisi regenerati >> fueritis, non intrabitis in regnum >> cœlorum. >> 4

30. Tertullianus tractatum de Baptismo sic exorditur: « Felix Sacramentum aquæ nostræ, qua abluti delictis pristine cœcitatis, in vitam æternam liberamur. » Cajanos rejicientes Baptismum veluti hæresim nefandam insectatur, quibus Christianos opponit « pisciculos » ob nativitatem in aqua designatos : « sed nos pisciculi secundum ix nostrum Jesum Christum in aqua nascimur. » 5 Hanc nascendi rationem ad Christi legem refert : « Lex enim tinguendi imposita est, et forma præscripta : « Ite,» inquit,<< docete natio»> nes, tinguentes eas in nomen Patris, » et Filii, et Spiritus sancti. » Huic legi collata definitio illa : « Nisi quis renatus >> fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit >> in regnum cœlorum, » obstrinxit fidem ad Baptismi necessitatem. Itaque omnes exinde credentes tinguebantur. Tunc et Paulus ubi credidit, tinctus est. » 6

31. S. Ambrosius animæ munditiem a Spiritu sancto effici animadvertit, nec

(1) Act. viii. 36.

(2) Barnabæ ep. §. xi. n. 2. 12.

(3) L. iii. adv. hær. c. xix.

(4) Apologia I. n. 61. alias Apol. ii.

(5) De Baptismo.Christiani utebantur voce its

quæ piscem significat symboli et tesseræ instar, uἱ Ιησούν Χριστον θεου ύιον Σωτήρα, initialibus litteris designarent.

(6) Tertullian. lib. de Bapt.

10

enim qui balneo utitur mundatur : <«< Hine cognosce quod aqua non mundat sine Spiritu. Ideoque legisti quod tres testes in Baptismate unum sint, aqua, sanguis, et Spiritus. Quia si unum horum detrahas, non stat Baptismatis Sacramentum. Quid est enim aqua sine cruce Christi? Elementum commune, sine ullo Sacramenti effectu. Nec iterum sine aqua regenerationis mysterium est: « Nisi enim quis renatus fuerit ex » aqua et Spiritu, non potest introire in >> regnum Dei.» Credit autem etiam catechumenus in cruce Domini Jesu, quia et ipse signatur: sed nisi baptizatus fuerit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum, nec spiritalis gratiæ

munus haurire. » 1

2

32. De sæculorum posteriorum usu adeo constat ut testimonia referre superfluum videatur. 2 Omnium vox ha<< Tolle beri potest illa Augustini : 5 Baraquam, non est Baptismus. » claius nonnisi paucos, sæculo undecimo, recenset qui Baptismum rejecerint, Manicheismi, uti fatetur, incusati et damnati.

Objectiones solvuntur.

33. Obj. 1. Probatio ex Christi mandato nititur usu recepto vocis baptizandi: sed si quid valeat, immersio habenda erit prorsus necessaria; nam ita accipiebatur, juxta vim ipsius vocis.

34. Resp. Vox illa plerumque pro immersione accipiebatur: attamen ablutio aqua quocumque modo facta, etiam ea designabatur; quapropter qui lustrali aqua, pro legis præscripto, aspersus fuerat ut mundaretur, baptizaBaxtigμeves ab auctore Ecclesia

tus

stici dicitur 5

: constat autem usum

(1) L. de his qui initiantur, c. iv.

(2) « I know there are divers of those called the Fathers, that speak much of waterbaptism, calling it, «< characterem Christianitatis. » Prop. xii. Obj. 6.

auctorum judaicorum, magis quam profanorum in vocum vi, prout in novo Testamento usurpantur, definienda esse respiciendum. Cæterum non agitur impræsentiarum de modo baptizandi, utrum scilicet aspersio vel infusio Baptismi habere possit rationem ; ideoque satis erit monstrasse vocem qua Christus usus est, vi sua nativa, et usu communi, aqua ablutionem designare.

35. Obj. 2. Christus alio in loco baptizandi voce sensu translato usus est : << Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur? »

6

36. Resp. Translatus ille sensus satis colligitur ex adjunctis : quum enim Christus aqua jam a Joanne ablutus fuisset, deinceps non amplius abluendus, loqui intelligebatur de ærumnis quæ eum manebant, quæ, pelagi instar, eum veluti obruturæ erant. In mandato autem Apostolis dato dum in universum mundum mitterentur, ipso in cœlos jam ascensuro, nullus est metaphoræ locus, sed verba sensu usitato et noto sumenda omnino sunt.

37. Obj. 3. Christus suum Baptismum designavit Spiritus sancti, eumque distinguendum docuit a Baptismo aqua quem Joannes administravit : « Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. »7 Ita Apostolos ante ascensionem suam allocutus est, qui ipsi non alium Baptismum suscepisse noscuntur.

38. Resp. Eo loci Christus de Spiritu sancto post paucos dies in Apostolos illapsuro locutus est. Illapsum illum «< Baptismum » vocavit translato sensu, ut significaret copiam donorum cœlestium quibus affluerent. Eum a Joannis

(3) Tract. xv. in Joan. (4) Barclay prop. xii. § x. (5) Eccli. xxxiv. 30. (6) Luc. xii. 50. (7) Act. i. 5.

« ÖncekiDevam »