Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Christum non dicere se duntaxat in nobis futurum secundum relationem quamdam affectualem, sed et per participationem naturalem. Ut enim si quis ceram ceræ commixtam igne simul liquaverit, unum quid ex ambabus efficit, ita per corporis Christi et pretiosi sanguinis participationem, ipse quidem in nobis, nos autem rursus in eo simul unimur. Nec enim aliter vivificari potest quod natura sua est corruptibile, quam si corporaliter unitum sit corpori ejus, qui secundum naturam suam est vita, hoc est, Unigeniti. Quod si meis verbis persuaderi te non sinis, ipsi Christo clamanti fidem adhibe: « Amen, amen dico vobis: » nisi manducaveritis carnem Filii ho» minis, et biberitis ejus sanguinem, » non habebitis vitam in vobis. Qui » enim manducat meam carnem, et » bibit meum sanguinem, habet vitam >> æternam et ego resuscitabo eum in » novissimo die. » Audis eum aperte prædicantem, quod nisi carnem ejus manducaverimus, et biberimus ejus sanguinem, non habituri simus in nobis, hoc est, in propria carne., vitam æternam ? Æterna autem vita jure censebitur caro vitæ, hoc est, Unigeniti. »> Iterum ait : « Quomodo potest hic carnem suam nobis dare? De Deo non sine magna impietate conclamant, nec in mentem venit nihil esse impossibile apud Deum. Nam quum animales essent (ut ait Paulus) spiritalia intelligere non poterant. Sed fatuitas quædam tam magnum sibi videtur mysterium: sed 'nos magnum, quæso, a peccatis aliorum profectum faciamus, et firmam fidem mysteriis adhibentes, nunquam in tam sublimibus rebus, illud « quomodo » aut cogitemus, aut proferamus: judaicum enim hoc verbum est, et extremi supplicii causa. »

2

[blocks in formation]

40. Resp. Utique a pane, quem quærebant Judæi, sumpsit occasionem Christus eos de cibo animæ alloquendi, eosque hortatus est ut hunc præ illo quærerent. Quum illi deinceps interrogarent quid sibi foret faciendum, quod opus peragendum, ut Deo forent grati, respondit illud imprimis esse necessarium, ut sibi divinitus misso, et claris indiciis designato, plenam adhiberent fidem. Ausi sunt argumentum divinæ illius missionis postulare, non quale mox dederat, multiplicatis panibus, sed e cœlo veluti depromptum, pane inde deducendo: majoribus enim suis illud suæ missionis indicium a Moyse datum objiciebant. Tunc animadvertit manna e coelo vere non delapsum, nec eas habere proprietates quæ cœlestem cibum denotant eum enim panem vere cœlestem dicendum, qui a Patre cœlo demittitur, vitam daturus mundo. Hac ratione vehemeus in

38. S. Leo Magnus : « Dicente Domi- iis accendit desiderium cœlestem hunc

(1) L. x. in Joannem. c. xiii.

(2) In Joan. I. IV. c. xiii.

(3) Serm. lxxxix. de jejunio septimi mensis.

(4) Joan. vi. 27, 29

rum,

1

cibum gustandi. Petentibus ut semper illis panem hunc daret, respondit se esse panem vitæ, nec esuriem passunec sitim, quicumque ad eum accederet. Objurgavit eos deinceps co quod illi hæc tradenti non crederent, et ad excitandam eorum æmulationem, præ oculis proposuit præmia quæ fideles ejus discipulos manebant. « Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. » Murmur hoc cohibuit Christus, eosque ideo haud credere dixit, quia Patri docenti interius non obaudiebant. Iterum se panem vitæ esse affirmavit, et facta sui cum manna collatione, ostendit morti subjacuisse qui hoc olim vescebantur, se vcro e cœlo descendisse, ut qui ex eo manducaret, vita frueretur æterna. Suam ipsius carnem comedendam in animæ cibum tandem perspicuis verbis enuntiavit. Verissime igitur dicitur occasione panis, quo reficiuntur corpora, usus esse, ut de cibo animæ loqueretur; sed qualis sit ille cibus ipso docente discimus. Profecto si de doctrina fide excipienda voluerit loqui, absque ulla causa figuris, a quibus adeo abhorrebant auditores, usus fuisse videbitur. 2

41. Obj. 2. De fide prius locutus est Christus igitur transitus ad oralem manducationem non est admittendus, præsertim quum panis ipse dicatur eo loci, in quo de fide plane agitur, et e coelo descendisse, quum caro ejus ex utero Virginis sit derivata.

42. Resp. Totius concionis Christi materies fuit animæ cibus, occasione sumpta ex corporis nutrimento. De fide egit, tamquam conditione et sub

sidio ad illum percipiendum cibum. Quum primum se panem dixerit, intelligendus videtur de se in cibum animæ sumendo,quamvis qua ratione id fieret non statim aperuerit. Cæterum progrediendo illud manifesto declaravit. Constat igitur sibi tota oratio, quæ de cibo Eucharistico est, sub involucris primum, deinceps clare promisso. Vere dicitur panis cœlo delapsus ; quamvis enim caro Christi ex utero matris desumpta sit, divina dignitas personæ, cum qua conjungitur, facit, ut de ea prædicetur cœlestis illa origo : proprietates enim utriusque naturæ de persona rite prædicantur, et de naturis in concreto, juxta scholasticorum

sermonem.

43. Obj. 3. Tota illa de cibo cœlesti oratio figurata plane est, uti ex iis verbis patet, quibus promissionem contineri maxime jactant Catholici : << panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita : » 3 vel ut habet textus Græcus: ŵr iyà dŵow úxèp rũs roũ xóoμou was. His verbis, uti bene adnotat Rosenmüller, indigitat mortem suam ; «< fore, ut ex morte sua maxima generi humano orirentur beneficia. »

44. Resp. Figuratam illam orationem, quam Rationalista post Protestantes adeo manifestam censet, agnoscere non possumus, Christo tanta cum asseveratione carnem suam se daturum profitente. Si in sermone de pane constitisset, interpretatio figurata verosimilitudine non careret; sed quum carnem nominet, et, repugnantibus Judæis, interitum eam non manducanti minetur, ignoscant nobis Protestantes et Rationalistæ, credentibus nullo pacto contingere potuisse ut

(1) V. 41.

(2) It must be owned, that if our Saviour, by men's eating his flesh, and drinking his blood, meant nothing but so obvious a thing as receiving him and his doctrine by faith and obedience, he

clothed his thoughts in most unnatural language. Dr. Johnson cit. a Moore, Travels of an Irish Gentleman, c. xiii.

(3) V. 52.

(4) In locum.

auditoribus offensionis et perditionis causam ipse daret, figurata locutione adeo inusitata, et cujus nullum idoneum suppetebat indicium.

45. Obj. 4. Christus spiritualem suorum verborum sensum aperuit, et errorem Capharnaitarum corrigere studuit; nam se ascensurum in cœlum dixit, adeo ut non possent ultra sibi fingere se carnem ejus manducaturos: « Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Spiritus est qui vivificat caro non prodest quidquam. Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. »> 1

46. Resp. Quicumque sit horum verborum sensus, non possunt efficere ut Christus non videatur publica concione auditoribus gravissimi erroris præbuisse occasionem et causam, si figurata admittenda sit interpretatio: adnotat enim diligenter Evangelista hæc alia occasione prolata, coram discipulis, quum oratio in synagoga absoluta sit, plurimis coacervatis asseverationibus vehementioribus, et ne verbo quidem prolato, quo earum vis mitigaretur. Post concionem relatam dicit Joannes :« Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum. » Deinde refert quæ postea evenerunt, rumore illius concionis ad discipulos plerosque delato, et re eorum judicio perpensa : « Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? » Id fatetur Rosenmüller ipse, in priorem illum versiculum adnotans : « Palam, loco publico, ubi plurimi erant testes sermonis. Quæ proxime sequuntur, post discessum e synagoga dicta videntur. » Bloomfield etiam consentit.

47. Obj. 5. Illa Christi verba eo di

recta sunt, ut quæ dixerat in synagoga explicaret: solebat enim privatim discipulis explicare quæ in pœnam Judæis pleraque obscure proposuerat.

48. Resp. Videntur potius dicta causa inculcandi et urgendi quæ publice dixerat: nam nonnisi murmure inter discipulos orto de duritie doctrinæ, ea protulit. Nihil dicitur quod ad conciliandos eorum animos natum sit, sed objurgantur, co quod offensionis occasionem ex promissione facta sumpserint. Ascensio ejus futura, et cœlestis origo allegantur, ad eorum incredulitatem domandam. Effertur Spiritus divini effectus in anima fideli : Spiritus scilicet est qui vitam animæ impertitur, fidei lumen gratiamque qua justi efficimur concedendo. Caro, sensus humanus a Spiritu non illustratus nihil prodest; homo nempe, humano illo sensu innixus, de divinis mysteriis judicans, in errorem et interitum ruit; est enim hæc loquendi ratio melweis qua mitioribus verbis funesti effectus superbiæ humanæ enuntiantur. Verba quæ Christus dixerat, spiritus et vita erant, cœlestia a divino Spiritu profecta, et vitam animæ datura, quæ proinde ex Spiritus lumine fideles amplectuntur; «sed sunt quidam ex vobis,» pergit dicere, « qui non credurt. » Hæc obvia est verborum objectorum interpretatio, seriei totius orationis consona, et usui Scripturarum, in quibus caro passim pro humano et vitioso sensu et affectu sumitur. Ipse Rosenmüller ea sic reddit : « Sublimior sentiendi ratio salutem affert, humilis (infirma) sentiendi ratio nihil juvat; doctrinæ quas ego vobis propono, efficiunt illam sublimiorem sentiendi rationem, et salutem. »> « reμα in N. T. in genere dici

[ocr errors]

(1) V. 62. 63. 64. (2) V. 60. (3) V. 61. (4) In locum.

and if received with true faith, will lead to eternal life. Ita Hornius Introd. Vol. ii. Metonymy of

(5) « That is they are from the Spirit of God, the Cause, p. 590, 5th American edition.

TT

tur, quidquid est perfectum, subtile, sublime, divinum; ráp, quicquid est imperfectum, vile, humanum. >> 1 Ita Apostolus ad Galatas scribens, voces illas adhibet : « Sic stulti estis, ut cum spiritu cœperitis, nunc carne consummemini. »> 2 Ex eventu satis intelligitur Christum nihil mitigasse, sed ea quæ dixerat inculcasse credenda nam discipuli mulli, eo audito, discesserunt, numquam reversuri. Quod autem asseritur de obscura locutione in pœnam, impietatem sapit: quamvis enim Christus haud semper perspicuis verbis mysterium regni omnibus panderit, illud Apostolis privatim dans nosse, non ideo potuit, illæsa veritate et bonitate sua, ita loqui ut necessario inducerentur in errorem auditores, et e concione discedere, nullo dato sui sensus indicio.

49. Obj. 6. « Ipsi auditores Jesu facile intelligere poterant, eum improprio dicendi genere usum esse, ut hoc monere non fuerit opus. >> Ita Rosenmüller, fatens verbis quæ versiculo 63 continentur nullam dari publicæ concionis explicationem.

50. Resp. Minime poterant id intelligere, quum ipsis murmurantibus et quærentibus, quomodo Christus dare posset suam carnem manducandam, minatus sit iis mortem nisi eam manducarent, et perrexerit loqui de esus illius utilitatibus. Equidem si figuram aliquam adhiberi cogitassent, ex usu suæ gentis ejus vim definiissent, quum ex ejus sermone non pateret. Jam vero apud illos manducare alicujus carnem, et bibere ejus sanguinem translato sensu significabat petere calumniis, opprimere, persequi, interficere, prout ad rem animadvertit eruditissimus vir, Nicolaus Wiseman.

[ocr errors]

Psaltes de hostibus queritur: « appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. 3 Job de calumniatoribus ait : « Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? » De principibus populum opprimentibus dicit Deus : «< Qui comederunt carnem populi mei. »> 5 Semel apud Job pro affectu magno significando, quo famuli ejus eum amplectebantur, Vox usurpata videtur. A sanguinis autem potatione quantum abhorrerent Judæi notum est; et plura probant exempla eam pro re horrenda semper usurpari, quando sensu translato adhibetur. 7 Nunquam pro animæ nutrimento figura hæc a Judæis, vel Orientalibus aliis gentibus, quarum sermo vel mores judaicis adsimilantur, usurpata noscitur. Ergo contra omnes Hermeneuticæ regulas sensus translatus Christi concioni affigitur, quem ipse non indicavit, nec auditores ex usitata suæ gentis loquendi ratione, poterant detegere.

51. Obj. 7. Si obvio sensui inhæreamus, dicendum erit Capharnaitas non potuisse vitam assequi, nisi percepto Eucharistiæ Sacremento, quod adhuc non erat institutum. Idem sentiendum de omnibus qui eo caruerint beneficio, saltem per omnia inde decurrentia sæcula; quod tamen nemo sanus dixerit.

52. Resp. Capharnaitis dictum est: «Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. » Sed quum Christus se daturum carnem suam promisisset, minæ illæ necessario respiciebant tempus quo reipsa daretur manducanda. Nisi manducarent quum institutum fuerit Sacramentum, iisque manducandum oblatum, nulla illis

(1) Rosenmüller in locum. (2) Gal. iii. 3. (3) Ps. xxvi. (Heb. xxvii.) 2. (4) Job xix. 22. (5) Michææ iii. 3.

(6) Job. xxxi, 31.

(7) Vide Lectures on the Eucharist, Lecture ii. and iii. by Nicholas Wiseman.

speranda erat salus. Idem dicendum de omnibus quibus divinum hoc donum innotuerit, ejusque recipiendi facta fuerit copia. Hoc christianis documentis omnino congruit.

53. Obj. 8. Omnibus fatentibus, Capharnaitæ Christi mentem non sunt assecuti putarunt enim eum de carnis manducatione, naturali modo, agere. Igitur non licet inferre eum de orali aliqua manducatione locutum, ex eo quod Capharnaitas, ita intelligentes ejus verba, haud correxerit.

54. Resp. Si de figurata tantum manducatione egisset Christus, debuit omnino Capharnaitas corrigere, quum eos pernicioso errore laborare videret, cui occasionem et causam ipse dederat. Cæterum de vera et substantiali manducatione agens, errorem de modo quo fieret opus non erat ut emendaret, quum ejus non esset auctor: Capharnaitæ enim sibi tribuere debuerunt, quod suum sensum secuti de modo cogitantes erraverint, quum oportuerit promissionem plena fide excipere, et modi quo adimpleretur revelationem expectare. S. Cyrillus Alexandrinus ad rem ait : « Non aspere ad crudelitatem eorum respondit, nec ullo modo contendit, sed vivificantem hujus mysterii cognitionem iterum atque iterum in mentibus eorum imprimere studet: et quomodo quidem carnem suam dabit ad manducandum, non docet, quia intelligere illi non potuerunt quam magna vero bona, si cum fide manducabunt, adispiscentur, id iterum atque iterum aperit, ut æternæ desiderio vitæ ad fidem compellantur.

55. Obj. 9. Christus sæpius neglexit corrigere errores eorum qui sua verba perperam intellexerunt. Sic petentibus Pharisæis signum ejus auctoritatis, dixit : « Solvite templum hoc, et in tri

2

3

bus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in diebus tribus excitabis illud? Ille autem dicebat de templo corporis sui. »> Sic etiam quum dixisset: « Non quod intrat in os, coinquinat hominem; » et Pharisæi, dicto illo male intellecto, scandalum paterentur, nullam rationem eorum erroris haberi voluit, sed discipulis cupientibus ut offensionis tolleretur occasio, respondit : « Sinite illos cæci sunt, et duces cæcorum; » nec nisi precibus specialibus Petri indulsit, ut mentem suam explicaret.

56. Resp. Necesse non erat ut Christus auditorum corrigeret errores qui ex perversa suorum verborum interpretatione oriebantur, quando ex adjunctis mens ejus facile colligebatur, nec verba nata sunt ad errorem ingerendum. Loquens de suo corpore, vocavit illud templum, haud inusitata figura anima scilicet in corpore veluti templo habitat, et Deus animam justi intime replens, corpus etiam suum templum facit; et quod ad Christum ipsum attinet, Deus ipse, secunda Trinitatis persona, in corpore, veluti templo sibi electo, hypostatica tamen unione, habitabat. Quod Judæi verba ejus ad templum in quo prolata sunt retulerint, eorum errore contigit, quum non satis animum ad eum attenderint: nec oportebat eos corrigere, quum resurrectionem ejus e mortuis indicare, potius quam perspicuo prædicere præstaret. Cæterum non omnino eos latuit ejus mens nam ex hujusmodi dictis sumpserunt occasionem a Pilato postulandi custodiam, ne tertia die resurgere crederetur. Discipuli autem post resurrectionem horum verborum recordati, in fide firmati sunt; quod ostendit eos saltem vel vim verborum, quum dicerentur, animadvertisse, vel iis

(4) In Joan. l. iv. c. xiv.

(2) Joan. ii. 20. (3) Matth. xv. 11.

« ÖncekiDevam »