Sayfadaki görseller
PDF
ePub

candum esset in philisthaeos. Nec aliter (in Lib. II. c. 11. V.) David per Abiatarem indutum Ephod consuluit Deum; sicuti ex mandato Jojadas Sacerdos constituit Joas regem super Israel (2. Paralip. c. XXIII.) et sicuti in spiritu Dei Zacharias filius Jojadae, Sacerdos magnus stetit in conspectu populi et dixit eis etc. (2. Paralip. c. XXIV. 20). Et ubicumque legitur in priscis Scripturis haec formula consulere Dominum, aut similia, intelligitur, Dominum ineffabili ratione respondisse interroganti. Quo privilegio Sacerdotem magnum praesertim ac perpetuo ditatum fore in regimine judaicae gentis docuit Moyses; ita ut quodvis in populo ageretur difficile negotium praesertim publicum magnique momenti, illius judicium expectandum erat a summo Sacerdote tantum, quamvis aliquando non exprimatur Sacerdos consulens, sed rex; vel alius dicatur consuluisse Dominum.

Quare Flavius ita sentiens in Libro VII. Antiq. c. IV. praefata Libri II. Regum c. II. et V. verba interpretatus, addit magni Sacerdotis nomen mediatoris inter Deum et Davidem, etsi non expressum ibidem fuerit. Scribit enim: « Judaeorum vero rex, cum nihil sine vaticinio aut Dei jussu, vel ejus de futuris sponsione non fretus, sibi facere permittebat, praecepit Pontifici, ut quid Deo placeret, vel qualis foret praelii exitus, significaret. ». Et paulo post subjecit: « Rege vero iterum de eventu oraculum consulente, respondit Pontifex etc. » Nec aliter reapse exponenda sunt lecta in c. XXX. 7. Libri 1. Regum, ubi dicitur David consuluisse Dominum: «Et ait David ad Abiatar Sacerdotem filium » Achimelech: applica pro me Ephod: et applicavit Abiatar Ephod pro » David; et consuluit David Dominum. » Quasi diceret David: tu Abiatar indutus Ephod (cui impositum erat oraculum Urim et Tummim) consule Dominum pro me. Ita Menochius, Estius, et in his Grotius aliique.

Interim tamen animadversionem repetunt, quae scribit Auctor Paralipomenon (Libro II. c. XIX.) ubi Josaphat rex, sublata idololatria, mosaicam Legem renovat in populo; mandavitque levitis sacerdotibus et principibus familiarum, ut judicium in causam Domini judicarent in Hierusalem sicuti in urbibus Judae et Israel. « Omnem causam, quae » venerit ad vos, fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter » cognationem et cognationem, ubicumque quaestio est de Lege, de » mandato, de coeremoniis, de justificationibus, ostendite eis, ut non » peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres » vestros. Sic ergo agentes, non peccabitis. Amarias autem (alias Azarias) Sacerdos, harosc princeps super vos quoad omnia, quae perti» nent ad Deum, et Zabadias filius Ismahel, dux pro domo Judae in » omnibus, quae attinent ad regem: et praefecti levitae coram vobis. » Confortamini et facite; et erit Dominus vobiscum. »

In his porro, quae hic statuit Josaphat, perspicue referuntur ad

c. XVII. de appellatione ad summum Sacerdotem in quaestionibus dijudicandis. Ideoque cum ait Josaphat: Amarias Sacerdos caput sive princeps super vos erit, respicit levitas sacerdotes et primores Israel constitutos in Hierusalem: quibus mandat subjectionem principi sacerdotum, ita ut ipse solus in causis, quae sunt ad Dominum, judex habeatur. Scilicet, ipse caput, ipse princeps super vos, ipse doctor vester, cujus decretis obsequemini. Nemo cum eo socius in judicando, quae Domini sunt. Quamvis levitae sacerdotes secundi ordinis populum imbuant divina Lege; attamen vobis praestat Sacerdos magnus, a quo cuncta obscura et dubia explicantur, juxta quod ab initio mandavit Deus. Coram vobis est unus Amarias Sacerdos magnus Dei voluntatis interpres.

Quae vero subdit Josaphat de Zabadia principe domus Judae constituto super negotia domus regis, non nisi istius comprehendit in aula regali praefecturam ex multis a Davide institutis, seorsim a regia potestate, super populum Israel. Non enim praesumitur Josaphat tam prudentem virum regimen populi tradidisse Zabadiae; quasi ipse iners aut consilii inops foret rex. Quod sane falsum probatur tam ex praecedentibus quam ex sequentibus ipsius factis, quibus ad Legis observantiam et ad Dominum patrum suorum revocare nisus est populum: nec amplius ea ignorans, quae Deus Moysi mandavit in electione Josue ducis. Israelis; ut is nempe per Eleazarum Sacerdotem magnum consuleret Dominum; ad cujus verbum egrediebatur et ingrediebatur Josue ipse et omnes filii Israel cum eo. (Num. c. XXVII. 21). Eo autem magis si Scripturae attendatur dicenti, in iis praefuisse Amariam, quae erant ad Dominum, cunctis comprehensis negotiis, ita ut quae incerta erant ac dubia, ad Deum referentur, ut judicium certum pronunciaretur.

Quapropter quavis aetate, seu in quacumque conditione consideretur populus Israelis, sivi ante regni .institutionem, vel eo mediante, aut post, nullimode desiit, nec imminuta fuit Sacerdotis magni auctoritas, sed perpetuo eadem mansit: cujus judicium seu in re sacra, sive civili, ut Dei oraculum, infallibile reputatum, a populo sicuti a magistratu accipiebatur reverenter. Et hoc successive, et quidem post captivitatem expletum fuisse, una cum Scripturis, persarum quoque et aliarum nationum edicta testantur in Libro Esdrae citata.

Is enim (Libro 1. c. VII. 10. 25.) Sacerdos magnus de genere Sadoc divinitus constituitur princeps et judex omnium israelitarum e captivitate reducum in Judaeam: « Esdras enim paravit cor suum, ut investi» garet Legem Domini, et faceret et doceret in Israel praeceptum et » judicium. Et paulo post, Artaxerses supremam ejusdem potestatem et » sapientiam ei ex divino favore collatam miratus, inquit: Tu autem > Esdra secundum sapientiam Dei, quae est in manu tua, constitue ju» dices et praesides, ut judicent omni populo, qui trans flumen, his » videlicet, qui noverunt Legem Dei tui, sed et imperitos doce libe

» re etc. » Et ob hoc iterum in Libro 11. c. VIII. dicuntur apud Esdram congregati principes familiarum, universi populi, sacerdotes et levitae ut interpretaretur verba legis, quippe ceteris cujusque tribus et gradus superna munitus auctoritate praestitit in exponendis ipsius Legis verbis. Et hoc est, quod Deus per Moysen mandavit Sacerdoti magno, qui constitutus est custos, doctor et interpres infallibilis Legis; e cujus ore pendebant omnes cujusque tribus, tum duces populi, cum levitae, cujusque classis forent in ordine sacerdotali. Unus ipse judex summus constitutus omnium; et ei omnia ab Artaxerse commissa sunt negotia sacra et civilia juxta mosaicam constitutionem.

Ceterum, cum Esdras constituit judices et praesides, qui populum regerent, nequaquam concluditur judicis vel praesidis sententiam esse Sacerdotis magni decretis praeferendam: ast illius praeferri judicium, qui missionem tradit et potestatem regendi, sicuti ab initio statuit Moyses in electione Josue ducis Israelis, quem Eleazari auctoritati subjecit. Hinc autem magis patefiunt statuta Moysis in c. XVII. Deuteronomii circa Sacerdotis et judicis munus in causis agendis populi.

Cum interim haec de Esdra Sacerdote scribo, non est praetereundum, quod de eo putant Flavius et Calmet. Primus in Libro XI. c. V. Antiq. asserit ea ipsa Esdrae aetate fungi Sacerdotio Joachimum, cui successit Eliasib; Esdram vero Sacerdotium inter judaeos tunc Babylone sitos exercentem, Hierosolymam venisse ab Artaxerse missum, ut regeret populum. Calmet vero in Dissertatione De successione summorum Pontificum, inquit, etsi nonnulli putent Esdram tunc Pontificatu munitum esse, attamen nunquam hoc munus explevisse.

Adversus hanc opinionem stat, quod legitur in Praefatione Jad chazachà Maimonidis. Ibi enim dicitur Simeon Justus fuisse Pontifex post Esdram, per haec indicans Esdrae munus supremi Pontificis. Ast quod validius urget, sumitur primum ex ipsius Esdrae Libro 1. c. VII. de ejusdem genealogica ex Aaronis et Eleazari familia: «Post haec autem » verba in regno persarum, Esdras filius Sarajae, filius Azariae, filii » Elciae, filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob, filii Amariae, filii Aza» riae, filii Marajoth, filii Zarahiae, filii Ozi, filii Bocci, filii Abisuae, » filii Phinees, filii Eleazari, filii Aaron Sacerdotis ab initio.

Insuper ex Libro 11. c. VIII. intelligitur, eumdem Esdram super gradum ligneum ascendentem, legisse Legem Moysis, eamque interpretatum esse, circa se stantibus sacerdotibus et levitis. Quare non videtur dubitandum quin is summi Sacerdotis tunc expleverit officium Hierosolymis prae aliis, qui hoc munere indigni reputati sunt. Reapse, si accurate expendantur dicta c. X. Libri 1. Esdrae, eruitur ipsum constitutum esse judicem illorum, qui praevaricati sunt Legem Moysi, et duxerunt uxores alienigenas, in quibus numerantur nonnulli ex Jesu Pontificis posteris. Unde videretur, idem Esdra ex Aaronis et Eleazari genere

successisse in Pontificis maximi locum post reditum suum a Babylonia (sicuti aliquando Sadoc, Abiatare amoto, successit) ut scandala tolleret et errores emendaret.

Quanto vero honore afficeretur successivo tempore post Moysem Sacerdos magnus, docet Auctor Ecclesiastici in c. XLV. de Aarone locutus: « Excelsum fecit Moyses Aaronem fratrem suum, et similem sibi de » tribu sua. Statuit ei testamentum aeternum, et dedit illi Sacerdotium > gentis; et beatificavit illum in gloria.... Complevit Moyses manus illius. » Factum est illi in testamentum aeternum, et semini ejus sicut dies » coeli, fungi Sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum > in nomine ejus.... Et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testa» mentis judiciorum, docere Jacob testimonia; et in Lege sua lucem » dare Israel. »

Badvellus et Grotius etsi heterodoxi ex praefatis Ecclesiastici dictis tantam in Pontifice maximo auctoritatem mirati sunt, ut non solum jus illi collatum esse asseruerint judicandi et decernendi, quae ad Religionem spectarent; sed et quaevis secularia negotia ejus judicio commissa fuisse, cum constitutus esset a Deo doctor et lux populi, ut Legem intelligeret doceretque. Nec aliter revera sonant elogia, quibus Simeonem Oniae filium prosequitur divinus Scriptor, illum nuncupans stellam matutinam in medio nebulae, solem lucentem supra Templum Dei: circa quem, quasi plantam Cedri in monte Libani, stabant omnes sacerdotes. filii Aaron, divinae majestatis typum in eo reveriti. Quam quidem dignitatem non tantum Aaroni sed et filiis ejus jure quodam haereditario datam esse ait Scriptura, perpetua successione possidendam.

Quod vero egit Esdras magnus in Hierusalem post Babylonis captivitatem, hoc idem Judithae aetate c. IV. perfecit Eliachim, cui uni regimen reipublicae creditum erat; et cujus ceteri sacerdotes extra Hierusalem siti, parebant imperio.

In Historia porro Machabaeorum plura continentur argumenta ad statuendam supremam Pontificis hebraeorum auctoritatem: cujus non tantum probatur genealogia ex tribu Levi et de genere Aaronis: sed fulget quoque zelus pro patriis legibus, et quod maximum est, inde mirifica perhibentur exempla divinae providentiae in jure pontificio servando juxta statutum Moysi. In quibus notandum est impium Heliodori facinus (Libro 2. c. III.) adversus Oniam summum Sacerdotem; quare divinitus flagellatus, sensit omnipotentis Dei manum: cessavitque ab incepto; et ejusdem Oniae precibus consecutus est salutem.

In his Libris interim notatur Mathathiam Sacerdotem fuisse ex familia Joarib ex genere Phinees ortum; cui successere Judas, Jonathas, Simon pater Joannis. Qui unus post alium Pontificatum maximum obtinuere, sacra et civili potestate adaucti, sicuti narratur in utroque Libro.

Post quam vero unius summi Sacerdotis ex tribu Levi et stirpe

Aaronis in totius Israelis gentis regimine praestantiam et auctoritatem patefecimus, diluendum manet quod saepe legitur in Scripturis de principibus sacerdotum vel pontificibus, eodem tempore ministerio functis.

Pro hujus rei intelligentia recurrendum est ad id, quod ait Scriptura in Num. c. III. de variis levitarum officiis in Tabernaculo, et deinde in Templo juxta familias suas earumque duces; cum cujusque familiae unus ceteris praeferebatur in ministerio sacro. Et isti vocabantur modo nesihim nunc neghidim, alias sarim vel rhascim, latinis respondentes vocabulis principes, duces et similibus. Ex. g. in citato capite Eliasaph, Elisapham, Suriel, Eleazar nesihim titulo principes appellabantur cujusque familiae Levi, cui praeerant. Item in Libro I. Esdrae c. X. 5. legitur: << Et surrexit, Esdras, et adjuravit rascè principes sacerdotum levita» rum, et omnem Israelem etc. In Libro II. c. XII. 5. Isti rascè prin»cipes sacerdotum et fratres eorum in diebus Jesuh. Similiter in Li» bro 1. Paralipomenon c. XXIV. 4. legitur: Inventique sunt filii Elea» zari plures rascè principes virorum quam filii Ithamari. Divisit autem » eis, hoc est filiis Eleazari, rascim principes per familias sexdecim: » et filiis Ithamari per familias et domos suas octo. »

Horum autem unusquisque specialem praefecturam obtinebat in Sanctuario, sive in genere sacerdotum, sive levitarum. Quorum quidem, prout numero crescebant familiae, ita et numero augebantur illarum praefecti; sic tamen ut distinguerentur ab uno Sacerdote haggadol magno. Cui et successoribus suis perpetuus in ordine sacerdotali primatus a Deo per Moysen traditus est supra omnem Israelem sicuti supra cunctos praefatos principes sacerdotum et levitarum, jugiter permansurus usque ad Sacerdotis veri, idest Christi, apparitionem in mundo. Quapropter licet Eleazarus in Num. c. III. dicatur nesi nesiim princeps principum levitarum, non hinc tamen indicatur, ipsum per hunc titulum Sacerdotio magno functum esse in Israele. Tunc enim vivebat pater ejus Aaron. Posteaquam vero obiit pater, tunc obtinuit Sacerdotium magnum. Idcirco in c. XX. 28. legitur, Moysen vestibus sacris exuisse Aaronem jam moriturum, ac induisse filium ejus Eleazarum.

Et quidem non plures summi Sacerdotes ex Aaronis stirpe eodem tempore populum regebant, sed unus tantummodo ceteris sacerdotibus praecellens. Quod perspicuum est in historia Regum et in Libris Esdrae, ita ut sive ex Eleazari vel ex Ithamari familia eligeretur Sacerdos magnus (quod ob varias circumstantias, aliquando factum esse Scriptura testatur) nihilominus uno cessante e munere Sacerdotis magni, alter eligeretur: nec unquam duos simul eodem tempore, parique auctoritate legitur hoc munere functos secundum mosaicam constitutionem; quamvis innumeri secundi ordinis sacerdotes invenirentur de tribu Levi, altari ministrantes, vel alibi docentes populum.

Nec insuper obstat, quod legitur in Libro II. c. VIII. de duobus

« ÖncekiDevam »