Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Et quis unquam in monumentis christianis alterum legerit, tanta titulorum honorificorum copia adauctum fuisse, nisi illum, cui Jesus dixit: Tu es Petrus: pasce oves meas? Ceterum, nisi ita ab antiquis temporibus cunctis fidelibus persuasum esset de persona Petri, cur tam studiose Porphyrius (teste Hieronymo in Commentario Epistolae ad Galatas) hujus apostoli decus et splendorem obtenebrare conatus est? Quare tam sollicite iste christianis exprobrat, quod Petrus apostolorum princeps reprehensus sit a Paulo, maculam erroris inurere illi volens? Et quare idem Julianus (teste Cyrillo alexandrino in Libro IX. contra eumdem) cavillatur, et eximium inter ss. apostolos Petrum, et hypocritam esse dicit, et per Paulum reprehensum? Nisi enim Julianus, sicut antea Porphyrius, ex universali fidelium consensu didicissent, Petrum totius Ecclesiae tunc haberi doctorem, ceterisque apostolis, sicuti et Paulo, auctoritate excellere, frustra insultassent christianis, quod Paulus ipse Simonis corripuerit errorem et simulationem. Satis existimarunt ambo, Christi hostes, Petrum redarguere, ut ita infirmaretur ipsius divina ac suprema potestas in regimine Ecclesiae, quemadmodum hodie illorum fidelissimi discipuli satanico nisu contendunt.

[ocr errors]

Praeterea non solum Ecclesiae Patres tantis cumularunt elogiis Simonem Barjona, sed et successores suos in Pontificatu, tanquam intime conscii, eamdem Simonis sub Petri nomine auctoritatem transfusam esse in cunctos, qui postea hanc Cathedram ascenderunt, eosque una cum Romana universas orbis christiani ecclesias regere. Et si veterum documenta percurrerimus, limpide hoc patefiet: ac insuper constabit illos in appellationibus minus invocasse Ecclesiam Romanam quam ipsius Ecclesiae Caput, titulos hujusmodi praeferentes, quibus indicarent et a Petro eorum esse successionem, paremque in universa Ecclesia potestatem.

Ita quemvis Petri successorem appellantes, hunc modo vocarunt Christi Vicarium, Petri Cathedram, Sedem Romanam, Fundamentum Ecclesiae alias Primatem ecclesiarum, Episcopum episcoporum, Ecclesiam principalem, Pontificem maximum, Petrae apostolicae Arcem: modo πршτоxα0εdpíxv primam Cathedram, Thronum Ecclesiae Romanae: nunc Judicem supremum, Praesidem Ecclesiae, Radicem et Matricem Ecclesiae, Cathedram Principis apostolorum, Antistitem primae Sedis. Et saepius per antonomasiam modo Thronum apostolicum, nunc Solium apostolicum, alias Ecclesiam apostolicam, ejus fundatorem inspicientes, nuncuparunt. Quos titulos deinceps in prosecutione Operis praetulisse Ecclesiae Patres videbimus, haud ignaros, cunctos Petri successores eadem

praeclare scripsere praefatus Rampolla, De Authentico Romani Pontificis Magisterio ex monumentis liturgicis Ecclesiae universae: Romae 1870; alter Stephanus Azarian: Ecclesiae Armenae Traditio de Romani Pontificis primatu jurisdictionis et inerrabili magisterio: Romae 1870, aliique.

pollere auctoritate, qua Christus Petrum ipsum ab initio cumulavit super omnium christianorum coetum.

Profecto per haec vocabula, unde ex veterum mente et fide eminet indicium patens supremae praerogativae in Petri successoribus tam Romanae quam universalis Ecclesiae praesidibus, in primis praetextus tollitur heterodoxis; qui ob hunc absolutum Episcopi Romani titulum, istum coarctari putant in hac urbe vel ad summum in dioecesibus suburbicariis, seu italicis; et hinc immerito ajunt vocari Catholicum. Secundo illorum evanescet illusio, qui variis nationum ecclesiis concedunt auctoritatem Ecclesiae Romanae parem. Tertio patefiet, frustra a novatoribus aristocraticum, seu democraticum dici Ecclesiae gubernaculum; ne forte ob hujus vocabuli abusum, inconsutilis Christi vestis in partes laceretur; nec multo minus rerum ordo subvertatur, ita ut aedificium domi praecedat ejusdem architecto.

CAPUT VII.

Divinum Deuteronomii testimonium c. 1. 17: Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me et ego audiam, a Synagoga ad Ecclesiam Christi translatum: cujus depositarius Petrus, et post eum Linus, Anacletus, Clemens, Soterus. 1

In antiqua Synagoga Legis mosaicae oeconomia deposita fuit in manibus summi Sacerdotis: cujus munus erat ipsius statuta servandi, docendi eaque exponendi, quae obscura viderentur in ejusdem Legis applicatione: Quod si difficile, mandavit Moyses, vobis aliquid visum fue» rit, referte ad me et ego audiam. In quibus verbis rite intelligitur et >> explanatur consilium Jethri eidem Moysi praebitum (Exod. c. XVIII. » 19.) cum ait: Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut re» feras verba ad Deum ipsum. Seu juxta textum originalem: Esto tu » huic populo e regione Dei, seu coram Deo, vel interpres apud Deum. » Idest, consule tu Dominum. Et hinc praemissa: referte ad me et ego audiam, idem sonant ac diceret Moyses: divinitus edoctus respondebo interrogationibus vestris.

Hinc paulo post (Deuter. c. XVII.) sub eodem sensu statuit Deus, ut quodcumque difficile videretur in Lege aut ambiguum, et verba variarent judicum, qui fuerint in iis locis, deferendum esset ad locum a Domino electum, et ad Sacerdotem magnum, qui fuerit iis diebus: cujus judicio standum erat. Unde eruitur, non solum tunc ad se, sed et imposterum post obitum suum, omne negotium dubium sive arduum reportandum esse ad Pontificis Cathedram. Et hoc sane expletum vidimus perpetuo ab universa Israelis gente, quae undique ex cunctis terrae plagis, tanquam salutis portum, Hierosolymam frequentabat; in qua Templum Domini erectum fuit, et Pontificis magni Cathedra concordiae signum et fidei unitatis, sicuti superius dictum est.

Nunc autem pro argumento nostro jure dicenda est Roma metropolis nostra; cujus typus extitit Hierosolyma cum suo Templo et Pontificatu infallibili. Huc sane a Christianismi initio fideles confugerunt, et modo pariter confugiunt veluti ad salutis portum pro fidei stabilitate et concordia, ubi sedet, qui veteri Pontifici substitutus est novus Pontifex in plenitudine potestatis ad servandum novum aedificium a Christo fundatum. Moyses, hebraeorum Legislator, moriturus omnem auctoritatem in Legis custodia, executione et expositione (Aarone defuncto) uni

In hoc tractatu Pontifices tantum nominabo, quorum supersunt quaestioni congrua documenta, et aliorum scripta qui ad eosdem appellarunt usque ad s. Leonem I.

Eleazaro Pontifici tradidit. Jesus christianorum Legislator, ascensurus ad Patrem, cunctam auctoritatem in evangelica Lege servanda et exponenda, uni Simoni Barjona commisit; eique mandavit: pasce agnos meos: pasce oves meas.

Et hic est Petrus, supra quem Dominus fundavit Ecclesiam suam; et ad quem referenda sunt et erunt omnia christifidelium negotia, quaecumque obscura et dubia visa fuerint. Petra autem erat Christus. Et ad Simonem apostolum ait Jesus: tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Quasi diceret: ipse Petrus referte ad eum; ipse pro me respondebit vobis, vosque confirmabit, confirma fratres tuos. Ipse pastor agnorum et ovium. Ipse vos reget, pro quo rogavi, ut non deficeret fides sua.

Dixi vero, non tantum ad solum Petrum munus incubuisse fratres confirmandi, regendique Christi oves et agnos; sed et ad omnes successores suos a Deo vocatos in regimine universae Ecclesiae, quemadmodum Dominus non tantum Aaronem Pontificem magnum et magistrum totius Synagogae constituit: ast cunctos quoque posteros suos pari dignitate donavit, ut ex Moysi Cathedra docerent ac fratres confirmarent.

Ac revera post Christi ascensionem apostoli ac ceteri discipuli haud ignari Christi verborum ad Simonem Petrum, quem suum Vicarium in terra constituit totius mundi pastorem, et ducem ut solveret et ligaret in terris, quae solvenda et liganda erant in coelis, ad hunc Petrum, sicuti antea ad Jesum, se retulerunt tanquam veritatis centrum et unitatis. Cui itaque Dominus dixit: pasce agnos meos: pasce oves meas. Hunc quidem Petrum, hujusmodi a Christo accepto primatu, et cum primatu jurisdictione supra cunctos fideles, legimus in Actis apostolicis (c. I. 16. c. II. 14) exurgentem in medio fratrum ac dicentem absolute: Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Juda etc. Eademque ratione Petrus ille sane est, qui cum undecim stans, levavit vocem suam et locutus est judaeis de Jesu nazareno. Item Petrus ille est, qui repletus Spiritu Sancto, locutus est ad principes populi et seniores, asserens Jesum Nazarenum lapidem esse factum in caput anguli etc. Et ille quidem est Petrus, ad quem appellarunt seniores judaeorum et gracci, qui crediderant, ab Antiochia mittentes Hierosolymam, et ab eo quaerentes num graeci, qui crediderant subjiciendi forent circumcisioni. (Act. IV. 8. c. XV. 1. 2. etc.) In qua disceptatione surgens Petrus, statuit nullimode, qui ex gentibus crederent, circumcisioni subigendos. Petrus similiter ille est, qui in Epistola 2. c. III. 15. 16. de Pauli apostoli epistolis locutus ait, «< in eis quaedam « inveniri difficilia intellectu; quae indocti et instabiles depravant, sicuti << ceteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem. »

Et ille est, quem testatur Clemens alexandrinus in Libro VI. Institutionum, postquam Marcus discipulus ejus scripsisset Evangelium, aucto

ritate sua confirmasse, et ecclesiis legendum fuisse traditum; ac insuper ab eodem apostolo Alexandriam missum Marcum, ibique fundasse ecclesiam. Petrus ille est, quem Eusebius in Chronico, non unius dioecesis episcopum, aut cujusdam provinciae vel nationis metropolitam vocat; verum ex veteris Synagogae more, cujus unum caput Haccoen haggadol Sacerdos magnus a Deo constitutus est Pontifex, talem compellavit Simonem Petrum levitici et mystici Pontificatus finem et novi initium: Petrus apostolus, ait, natione galilaeus christianorum Pontifex primus. Demum Petrus ille est, qui cum Paulo apostolo, fundata ab his et aedifcata Ecclesia Romana, Lino τὴν τῆς ἐπισκοπῆς λειτουργίαν ἐνεχείρισαν episcopatus ministerium tradiderunt (Euseb. Hist. Eccles. Lib. V. c. VI.)

Et hîc interim quoad apostolorum missionem ab ipso Christo acceptam praedicandi Evangelium in omnes gentes, eorumque in diversas provincias orbis profectiones ut hoc munus explerent, notandum est, eosdem, quamvis ab initio ex speciali privilegio mundi regiones peragrantes, undequaque Evangelii semina spargerent absque ullo praedicationis confinio, nihilominus successive pro ordine servando, messe fidelium collecta, captivantes gentium mentem in obsequium fidei, quoscumque inter fideles aptos invenissent verbi Dei ministros, secum ducentes, eisque imponentes manus ut acciperent Spiritum Sanctum, episcopos constituisse, unicuique distribuentes peculiarem regionem pro ministerii sui exercitio.

Hoc autem perspicue eruitur tam e Scripturis apostolicis quam a priscis Ecclesiae monumentis. Et ad haec appellat Eusebius in Historia ecclesiastica, enarrans religionis christianae et apostolicae missionis primordia, sicuti et gesta episcoporum, qui apostolis successerunt in regimine ecclesiarum, unicuique antistitum definita jurisdictione juxta earum ecclesiarum terminos. Hinc Historicus in Lib. II. c. I. ait, post ascensum Salvatoris, Petrum, Jacobum et Joannem, alterum Jacobum nomine Justum Hierosolymorum episcopum elegisse. Item in Lib. III. c. IV. narrat Timotheum ecclesiae ephesinae obtinuisse episcopatum, sicuti et Cretae Titum; et ex traditione dicitur Dionysius areopagita fuisse atheniensis antistes. Nec secus in c. XI. ait post Jacobi martyrium, ut est fama, apostolos et ceteros discipulos convenientes, elegisse episcopum Hierosolymorum Symeonem filium Cleophe. In c. XXIII. inquit: Postquam Joannes apostolus reversus est ab insula Patmos Ephesum, ad finitimas provincias se contulit, partim ut episcopos constitueret, partim ut ecclesias integras ordinaret, partim ut alios in clerum disponeret. Quod ostendit ipse in Apocalypsi c. I. et II. scribens septem ecclesiis idest Asiae, Ephesi, Smyrnae, l'ergami, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, et Laodiciae; quarum unicuique constituti erant angeli sive episcopi. Deinde in c. XXXVI. subdit, Ignatium post Petrum episcopatum Antiochiae sortitum esse; sicuti Polycarpum apostolorum discipulum fun

« ÖncekiDevam »