Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Honorio papa anno 638 mortuo successit Severinus, vir plane adversarius concordiae restitutioni, cumque is paulo post mortuus esset, successor ejus, Ioannes IV. viam initam severe persecutus est. Is imprimis ad imperatorem Constantinum, qui mense Februario anni 641 Heraclium patrem in imperio exceperat, literas dedit, in quibus doctrina Monotheletarum oppugnata et sua de quaestione sententia exposita Honorium decessorem criminis consensus cum Sergio patriarcha de una voluntate in Christo obsolvit et ita pergit: »Comperimus autem, quod charta quaedam [intellige illam ex90] mandata sit, in qua sacerdotes subscribere coacti sunt contra tomum beatae memoriae papae Leonis et Chalcedonensium synodum; in qua charta quaedam sint per novitatem composita, quae dogma ecclesiasticum refutare omnino dignoscitur. Inspiret ergo divina clementia Christianissimae pietati vestrae et cum sitis custodes immaculatae fidei nostrae, vos ad compunctionem incitet, quo eos, qui novis sunt adinventibus corrumpendi, imperatoris sanctionibus arceatis, et praedictam chartam, quae in scandalum properat fidei et locis publicis est suspensa, praccipiatis depositam scindi.... Erit enim per auctoritatem vestram et apostolicam perfectionem praedicta charta, quae contra Chalcedonensem synodum est composita, nunc et in omni tempore otiosa et cunctis virtutibus irrita« etc.

Non minus vehementer Romano clero Africanus, qui semper decretorum concilii Chalcedonensis studiosissimus fuerat, contra x9ɛo pugnavit. Exinde enim Maximus monachus, qui jam Alexandriae contra conjunctionem una cum Sophronio publice disseruerat, severas litteras contra Orientis monachos haereticos edidit. Tum Pyrrhus patriarcha, qui Sergio successerat, propter contentiones aulicas Constantinopoli pulsus, in Africam venerat et ex eo Gregorius, praefectus imperatorius, petiit, ut coram frequenti coetu disputationem de religione institueret (645); in qua cum Pyrrhus succubuisset, palam fassus se ipsum, decessores suos et ecclesiam Constantinopolitanam eo, quod unam in Christo voluntatem statuissent, errasse, haeresim Monotheleticam retractavit.

Insequenti anno tres illae synodi Africanae, decretis contra Monotheletas editis, literisque ad Paulum patriarcham missis ostenderunt, se eum non amplius fratrem agnituras esse, nisi sententiam suam retractasset et x9ow a foribus sanctae ecclesiae dempsisset. Praeterea tres synodi Africanae communi epistola ad Theodorum papam data demonstrarunt: »Magnum et indeficientem omnibus Christianis fluenta redundantem, apud Apostolicam sedem consistere fontem nullus ambigere possit, de quo rivuli prodeunt affluenter, universum largissime irrigantes orbem Christianorum, cui etiam in honore beatissimi Petri patrum decreta peculiarem omnem decrevere reverentiam in requirendis Dei rebus, maxime vero justeque ab ipso praesulum examinari vertice apostolico, cujus vetusta solicitudo est tam mala damnare, quam probare laudanda. Antiquis enim regulis sancitum est, ut quidquid quamvis in remotis vel in longinquo positis ageretur provinciis, non prius tractandum vel accipiendum sit, nisi ad notitiam almae sedis vestrae fuisset deductum, ut hujus auctoritate, juxta quae fuisset praenuntiatio firmaretur, indeque sumerent ceterae ecclesiae velut de natali suo fonte praedicationis exordium et per diversas totius mundi regiones puritatis incorruptae maneant fidei sacramenta salutis. Quocirca humillimum vestro apostolico culmini persolventes obsequium, cum lacrimis suggerimus, quod sine cordis gemitu reticere non valemus, ante hoc temporis spatium exosum apud Constantinopolitanam civitatem novitatis commentam (i. e. x90) ad nos usque opinanter fuisse delatum etc.

Maximus et Pyrrhus Romam ipsi pervenerunt, quumque hic retractationem monotheleticae haeresis coram papa repetivisset, denuo legitimus Constantinopolitanus patriarcha declaratus

est atque revera postea, cum retractationem iterum retractasset eaque de re pontificali fulmine percussus esset, exarcho Ravennate auctore sedem patriarchalem Constantinopolitanam Pauli morte vacuam occupavit (654).

Constans II. imperator (642-668) quum duplex periculum ex turbis ecclesiasticis et Saracenorum rebus crescentibus imminere imperio cognovisset, primum partes ecclesiasticas inter se reconciliare studuit, ut quietem publicam restitueret; quare exéos invisa sublata aliam fidei legem, quae UTOS vocatur, anno 648 edidit, quod edictum neutram de Christi voluntate opinionem praeferens silentium hac de re imposuit.

Composuerat illud, ut verisimile est, Paulus patriarcha, quamobrem Theodorus papa fulmen anathematis contra eum jecit.

Ulterius etiam Martinus I. papa progressus anno 649 primum concilium Lateranense coëgit, in quo tota monotheletica controversia denuo in unum comprehensa gravissimis his verbis pergit: »>Quibus paene omnibus omnem mundum conturbantibus atque solicitantibus [Graecis] necessitate compulsi ex diversis locis querelas contra eos seu accusationes ad apostolicam nostram sedem plurimi orthodoxi detulisse monstrantur, et tam in scripto deprecantes et conjurantes, quamque in cominus positi postulantes ut totius mali tantaeque eversionis per apostolicam auctoritatem abscindatur commentum, quatenus minime totum corpus catholicae ecclesiae nocibilis eorum ectheseos languor disrumpere valeat. Ideoque in scripto vel sine scripto orthodoxorum preces minime despicientes apostolicae memoriae nostri praedecessores non destiterunt dictis viris diversis temporibus consultissime scribentes et tam rogantes, quamque regulariter increpantes, nec non per opocrisiarios suos, ut dictum est, per hoc maxime destinatos praesentialiter admonentes et contestantes, quatenus proprium emendarent novitatis commentum, atque orthodoxam fidem catholicae ecclesiae remearent; et neque rogantes neque increpantes potuerunt eos a suo conamine quoquo modo revocare, sed sicut dicit dominus incorrectis: Cantavimus vobis tibiis, et non saltaverunt: lamentavimus et non planxerunt. Obduratum est cor eorum, sicut scriptum est, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando videant oculis suis et auribus audiant, et corde intelligant et revertantur et sanentur per susceptionem salutiferae praedicationis. Unde et ego tam propter irrevocabile eorum cor et propter animas, quae per eorum fallacem deceptionem depereunt, nec non propter precationes, sicut dictum est, ad apostolicam sedem super tali capitulo in scripto delatas, pertimescens quippe imminentem iram super eos, qui negligenter opus Dei faciunt, necessarium fore praevidi omnes vos, qui secundum gratiam ejus sacerdotale officium geritis, invitare, et propter hanc quaestionem in nomine Domini congregare in unum, quatenus communiter omnes, ipso utique Deo respiciente et judicante nos ipsos, sed et nostra omnia de praedictis viris sive novitate in dogmatibus eorum exposita, tractare debeamus« etc. etc.

Multis decretis hoc concilium veram fidem definivit et Monotheletarum sententiam praecipue autem ἔκθεσιν et τύπον proscripsit.

XI.

Acta concilii Lateranensis primi Martinus I. papa ad imperatorem misit simulque eum rogavit, ut patriarcham metropolis munere removeret et auctoritate sua veram fidem restitueret. At imperator Constans II. vehementissime obstitit et Olympio, exarcho Ravennati, praecepit, ut papam in custodiam daret; sed hi ambo inter se convenerunt et demum, quum Olympius

contra Saracenos pugnans in proelio cecidisset, Martinus papa in vincula conjectus et propter foedus cum Olympio initum perduellionis damnatus est atque in Chersonesum expulsus ibi anno 655 misere periit. Graviora etiam passus est Maximus, Confessor honorifice nominatus, qui simul cum Martino Constantinopolim deportatus quum rúrov agnoscere constanter recusaret, saevissimis cruciatibus affectus (lingua ei excisa et manus dextra amputata est) et cum duobus discipulis in terram Laziorum (ad Pontum Euxinum) ejectus est ibique decessit. Crudelis haec agendi ratio omnes de dogmatis rixarum voces inclusit et inter Petrum, patriarcham Constantinopolitanum, et Eugenium I. papam foedus initum nomenque Vitaliani papae (657—669) etiam in diptychas Constantinopolitanas relatum est, quamquam TÚT non subscripserat. At paullo post concordia, quae inter Constantem et Vitalianum intercedebat, turbata est, quum imperator in lite Vitaliani et Mauri, archiepiscopi Ravennatis, secundum hunc judicavisset. Quae contumelia papae illata animum addidit Theodoro, patriarchae Constantinopolitano, ut simul cum Macario, patriarcha Antiocheno, qui quod Syria a Saracenis occupata erat, Constantinopoli commorabatur, vehementer ab imperatore Constantino Pogonato (668-685) peteret, ut Vitaliani nomen e diptychis tolleret; imperator diu reluctatus tandem ob periculum a Saracenis minitans ei morem gessit. Simulatque autem Constantinus cum hostibus bella composuit, etiam domi pacem restituere studebat. Quum vero id optime, si papae Romano postulata concessisset, se efficere posse confideret, Theodorum patriarcham a munere removit et archiepiscopum Ravennatem sedi Romanae subjecit.

Quo facto imperator concilium oecumenicum sextum sive Trullanum primum indixit (680). Ad deliberandum de rebus in concilio agendis Agatho papa Romam CXXV episcopos convocaverat, qui litteras ad imperatorem composuerunt, quibus se severe decreta Lateranensis concilii primi observaturos esse profitebantur. Actum est in concilio primum de querelis legatorum Romanorum qui dicebant haeresim de una in Christo voluntate et operatione adhuc persistere; cui doctrinae deinde Macarius Monotheleta, patriarcha Antiochenus, patrocinatus est. In octavo consessu Georgius, patriarcha Constantinopolitanus, ostendit doctrinam, qua duae in Christo statuerentur voluntates, sanam et justam esse seque illam amplecti; in cujus sententiam longe plurimi episcopi abierunt; Macarius damnatus urbe expulsus est. Actio XIII. proscribit auctores Monotheleticae haeresis, Sergium, Cyrum, Pyrrhum, Petrum, Paulum, Theodorum, Pharanensem episcopum, Honorium papam; actio XVIII praesente imperatore dogma de duabus in Christo voluntatibus pronuntiat. Litteris ad papam Leonem II., qui Agathoni successerat, datis synodus negotiorum actorum rationem reddidit eumque rogavit, ut decreta edita confirmaret. Ubique in imperio Romano unitas ecclesiae restituta est, dyophysitismus et dyothelitismus ubique e pugna discesserunt superiores.

Constantinopolitani autem ob cladem acceptam ultionem meditati effecerunt, ut Theodorus, princeps Monotheletarum, ex dignitate expulsus Georgio mortuo iterum in sedem patriarchalem Constantinopolitanam eveheretur. Magis etiam hae inimicitiae exarserunt, quum imperante Justiniano II. (685-711), Constantini imperatoris successore, a Byzantinis identidem rixae de papa creando moverentur.

Odium diu dissimulatum, quod ecclesia Romana falsi dogmatis argui non poterat, denique plane exarsit, quum Byzantini in disciplinae ecclesiasticae et ceremoniarum sacrarum diversitate quae inter Graecos et Romanos intercedebat, locum reperissent, unde in eam impetum facere possent. Egerunt Graeci maxima cum prudentia, ut quantum fieri posset, minimam offensionem excitarent; usi igitur sunt hac astutia: Quum in duobus postremis conciliis oecumenicis ad

constitutionem ecclesiae respectum non esset, synodum, qua ad consequenda sua consilia egebant Byzantini, novam existimari volentes Concilium quinisextum (oúvodov revGé×тyv) nominaverunt. Habitum est hoc concilium a. 692 Constantinopoli in trullo palatii imperatorii, unde secundum Trullanum quoque vocatur; statuti sunt CII canones, quibus fidei praecepta oecumenicorum conciliorum confirmantur, et de moribus disciplinaque ea praecipiuntur, quae fere omnia jam pridem in ecclesia valebant; at erant hi sex inter canones, quibus consuetudo Latinorum ecclesiastica proscribebatur. 1) Canon II. confirmat octoginta quinque canones Apostolicos, quamquam ecclesia Romana quinquaginta priores tantum receperat; porro decreta conciliorum Nicaeni, Ancyrani, Neocaesariensis, Gangrensis, Antiocheni, Laodicensis, Constantinopolitani (381), Ephesini, Chalcedonensis, Sardicensis, Carthaginiensis, Constantinopolitani (394); praetermissa sunt omnia decreta conciliorum Latinorum, solis exceptis Carthaginiensibus, quae potestati papae non favebant. Denique confirmati sunt canones Dionysii Alexandrini, Petri Alexandrini, Gregorii Thaumaturgi, Athanasii, Basilii Magni, Gregorii Nysseni, Gregorii Nazianzeni, Amphilochii Icoriensis, Timothei Alexandrini, Cyrilli Alexandrini, Gennadii patriarchae Constantinopolitani, Cypriani; decretalia autem paparum Romanorum omissa sunt. 2) Can. XIII. presbyteris et diaconis matrimonio interdicit. 3) Can. XXV. jejunium sabbatis quadragesimae reprobat. 4) Can. XXXVI. repetit et confirmat canonem Constantinopolitanum III. ac canonem Chalcedonensem XXVIII, quibus potentia patriarchae Constantinopolitani praecipue augebatur. 5) Can. XLVIII. vetat sanguine et suffocatis vesci. 6) Cun. LXXXII. imagines Christi sub forma agni prohibet.

Basilius quidem, papae legatus, et internuntii sedis apostolicae Romanae, Constantinopoli commorantes, canonibus concilii decepti subscripserunt, quum vero ad Sergium papam, ut agnosceret eos et probaret, missi essent, statim hic, ne acta publice ederentur, vetuit, se mori malle professus, quam ejusmodi novationibus subscribere. Justinianus II, imperator, Zachariae praefecto Romano praecepit, ut papam in vincula conjiceret, sed seditio exercitus mota est ad defendendum Sergium, qui Zachariae vitam servavit. Justinianus II. anno 695 imperio ejectus et crudeliter mulcatus in Chersonesum deportatus est; itaque Sergius periculo liberatus auctoritatem et dignitatem sedis Apostolicae sustentavit, concilium autem Trullanum secundum tantummodo in Oriente, non in Occidente agnitum est, qua re separatio utriusque ecclesiae primum publica apparuit. Justinianus II. quum bis armorum vi imperium recuperare conatus denique id obtinuisset, valde facilem se erga papam praebuit, acta concilii quinisexti Romam misit rogavitque Ioannem papam VI., ut iis tantum, quibus visum esset, subscriberet; papa vero acta immutata et non subscripta remisit. Anno 710 Justinianus Constantinum papam I. magnis promissionibus perinovit, ut Constantinopolim veniret eumque cum munificentia et honoribus excepit. In die autem, qua se invicem viderunt [imperator ac papa], Augustus Christianissimus cum regno in capite sese prostravit, pedes osculans pontificis; deinde in amplexum mutuum corruerunt. Et facta est laetitia magna in populo omnibus aspicientibus tantam humilitatem boni principis. Die vero dominico missas imperatori fecit; et communicans princeps ab ejus manibus, proque suis delictis deprecaretur, pontificem postulans, omnia privilegia ecclesiae renovavit, atque sanctissimum papam ad propria reverti absolvit«. In hoc conventu de concilio quinisexto tractatum esse satis verisimile est, quid autem effectum sit, ignoratur, Ioannes papa VIII. (872—882) omnes leges, quas Graeci a sexta synodo perhibent editas (id est a secunda Trullana), ita admittit, ut nullatenus ex his illae recipiantur,

quae prioribus canonibus vel decretis sanctorum sedis hujus pontificum aut certe bonis moribus inveniantur adversae.

Anno 711 Justiniano II. occiso successit Philippicus Bardanes (711-713), qui Monotheletas denuo fovit et evexit, remque eo adduxit, ut omnes Orientales episcopi in doctrinam de una voluntate jurarent; soli Romani pertinaciter renuerunt, imperatori obsequium renuntiantes. Eum ubi Anastasius imperio expulit, Graecos episcopos ad orthodoxiam reduxit et doctrinanı de una in Christo voluntate damnavit, quae ex eo prope coenobium Maronem miserabilem in modum perstitit, donec duodecimo saeculo exeunte omnino extincta est.

Sic Romani ex omnibus dogmaticis certaminibus, quae a prima synodo Nicaena inceperant, superiores discesserant et jam de ecclesiae disciplina, constitutione, ceremoniis litigatum est.

XII.

Causae non praetermittendae separationis ecclesiae orientalis ab occidentali in controversiis de dioecesium conditione et de imaginum cultu ortis sitae sunt. Cum enim praefectura Illyrici orientalis, cujus caput erat Thessalonice, Theodosio M. imperante orientali imperio adjuncta esset (379), nihilominus tamen episcopus Thessalonicensis, cui omnes Illyriae episcopi subjecti erant, papae legatus permanserat. Tum episcopi Constantinopolitani perpetuo orientalem Illyrici partem sub potestatem suam redigere studebant, sed omnes eorum conatus ad irritum ceciderunt, donec demum saeculo octavo, quod concupiverant, adjutore Leone Isaurico imperatore consecuti sunt. Praeclare quidem, sed fortasse rem verbis augens, narrat Petrus de Marca: »Lugendum«, inquit, »illud schisma et omnibus saeculis deplorandum, quod florentissimas orientis ecclesias a capite suo avulsit, non in aliam causam conjiciendum est quam in contentionem, quae ob dioeceses malo more usurpatas exarsit. Non enim in eam haeresim, quae de processione sancti Spiritus dimicantes ecclesias postea collisit, referenda est hujus dissidii causa, sed in eam, de qua dixi, dioeceseos usurpationem; unde nata est Graeculis occasio de summis Christianae religionis capitibus et certis quibusdam disciplinae articulis litis movendae adversus Romanam ecclesiam, ut secessionem suam necessariam omnibus comprobarent. Rem certam narrabo, etsi fortasse non omnibus obviam, qui mediae aetatis scriptores terunt. Leo Isaurus per omnes imperii Constantinopolitani provincias usum imaginum in templis edicto abrogavit et infringi jussit. Gregorius II et III. coactis Romae conciliis tantum nefas damnarunt et contumaces anathemate defixerunt. Hinc qui Ravennae et in ceteris Italiae provinciis excubabat exercitus, conjunctis populorum studiis in rebellionem adeo praefracte erupit, ut de novo imperatore constituendo cogitaret, nisi Gregorius pontifex summa auctoritate intercessisset, in eo sistendum ratus, ut communione ecclesiae non imperii dignitate Leoni esset interdictum. Quoniam tamen a pontifice, non sane nominatim, sed per consequentiam quandam, abstentus erat ecclesiae communione atque inde rebellionis occasio erat profecta, dolorem suum ita ultus est, ut supra patrimoniorum et latifundiorum capionem, quae in Sicilia et Calabria sita erant, earum omnium provinciarum, quae a Sicilia usque Thraciam per Illyricum, Epirum, Achajam et Macedoniam porrigebantur, administrationem ab ecclesia Romana avelleret et Constantinopolitanae tribueret«.

Post quinquaginta exinde annos occasione septimae synodi Nicaenae captata, quo legatos suos misit Hadrianus I, ut ecclesiae laboranti in Oriente et ob imagines confractas discissae

« ÖncekiDevam »