Sayfadaki görseller
PDF
ePub

opitularetur, restitutionem dioeceseos abscissae tanto justius petivit, quod ecclesia Romana per summum scelus hanc vim passa erat ab ea haeresi, quae tum in synodo proscribebatur. Sed nihil promovit legatorum conatus, ut hac de re graviter apud Carolum Magnum Francorum regem conqueritur Hadrianus; adeo, ut animo fixum sibi esse profiteatur Graecos illos tot monitionibus rebelles et alienae dioeceseos pervasores pertinacissimos, nisi quantocyus cam ecclesiae Romanae restituant, inter haereticos censere. De dioecesi, inquit ille, sanctae nostrac Romanae ecclesiae tam archiepiscoporum quam episcoporum, seu de patrimoniis aerum increpantes commonemus, ut si noluerit ea sanctae nostrae Romanae ecclesiae restituere, haereticum eum pro hujusmodi erroris perseverantia esse decernimus. Quae anathematis comminatio effectum tandem sortita est, postquam Romanorum patientiam morosae Constantinopolitanorum ludificationes exhauserunt. Etenim cum a Nicolao I. Michaël imperator legatos impetrasset in eum finem, ut una cum synodo in Oriente cogenda Ignatii patriarchae exauctoritatem et adulterium Photii, id est, Constantinopolitanae sedis incubationem, consensu suo firmarent, Nicolaus non insuperhabuit sedis suae jura; quin potius provinciarum Illyrici, Macedoniae, Thessaliae, Achajae, Epiri et Siciliae petitionem renovavit. Verum nulla tam honestae expostulationis habita ratione a Bulgaria (quae erat Illyrici non contemnenda portio et recens ad fidem converso rege Michaële ad Romanae ecclesiae dispositionem accesserat) per vim a Constantinopolitanis fuit deturbatus«.

Luce clarius esse debet, magnam iconomachiam multum ad separandas ecclesias Orientis et Occidentis contulisse. In iconomachia non pugnantes theologi in acie stant, sed quum ab imperatore Leone Isaurico excitata esset, rixa procedente reges reginaeque pugnaverunt; quod bellum et infimos homines graviter afflixit et atrociter depugnatum est. Mira erat in hoc certamine crebra vicissitudo fortunae. Synodo a. 754 Constantinopoli habita Iconoclastae victores discesserunt, et in Oriente imperium obtinebant; sed paulo post res plane mutata est; concilium oecumenicum septimum Nicaeae habitum (787) Romanorum precibus obsecutum, imagines secundum veterum memoriam porro colendas esse declaravit, ut jam loco, quem modo attulimus, Petrus de Marca prodit. Contra hoc decretum imperator Leo Armenius anno 814 imaginum cultum rejecit; attamen hic cultus magis magisque invaluit, ita ut Theodora Augusta ejus victoriam quotannis supplicatione, quam Graeci ἑορτήν sive κυριακὴν τῆς ὀρθοδοξίας vocant, celebrari juberet. Quum vero identidem imaginum osores extitissent, synodi Constantinopolitanae annis 869 et 879 habitae, quibus hic cultus sustentaretur, decreta ediderunt. Insuper ex ratione et modo, quibus media, quae dicitur, aetas antiquitatem in rebus civilibus excepit, separationem ecclesiae orientalis ab occidentali necessario oriri videmus; utraque propria utitur fortuna; Oriens barbarorum turbis quoquoversus irrumpentibus agrosque vastantibus succumbit, sed victores ipsi obedientes insigni historiae legi cultum, mores, religionem populi victi amplectuntur ita tamen, ut novum vigorem iis addant novique rerum status fundamenta jaciant.

In Italia imperio Occidentali everso Germanicum regnum ab Odoacro conditum erat, quod deinde Theodoricus, Gothorum rex, comprobante Byzantino imperatore Zenone delevit. Post bellum XX annorum Byzantini totam Italiam sub potestatem suam redegerunt, sed jam XIII annis post septentrionalem ejus partem usque ad Tiberim Alboino, Longobardorum regi, cedere coacti sunt. Successoribus vero ejus regni fines in dies latius proferentibus Aistulfoque summum Romae imperium petente, quum Longobardorum rex neque summis precibus neque opulentis donis arceri posset nec ab imperatore Byzantino auxilium expectari posse videretur, Stephanus papa II. ad Pippinum, Francorum regem, confugit, qui anno 754 in Italiam pro

fectus, Longobardos amplis regionibus cedere vi coëgit. Postea has terras Romanis donavit, unde papae ditio et potestas civilis originem duxit. In Pippinum omnesque ejus successores patriciatu Romano translato omne in rebus publicis commercium cum Byzantinis sublatum erat.

In imperio Romano Orientali gentium migrationes IV et V saeculo veteres civitatis conditiones turbare et evertere minatae erant, tempestate vero dissipata et dilapsa Oriens nec usus est redintegratione, qua tempestate exacta natura afficitur. Byzantinum imperium et Byzantina ecclesia eadem via progressa et eundem animum retinens nihil novi vigoris et vitae sensit vel in se recepit. Jam externum et spirituale vinculum inter Orientem et Occidentem solutum erat, rerumque civilium turbae et ex his ortae civitatum mutationes ad separandam et dirimendam ecclesiam alteram ab altera multum conferebant,

XIII.

Dogmaticae controversiae, quae per compluria saecula identidem contentiones inter Graccos et Romanos excitaverant, omnes, ut supra exposuimus, pro Romanis disceptatae nec diuturnae erant. Sed dum hae controversiae aguntur, quae potissimum filium in Trinitate spectabant, aliud dogmaticum certamen de Spiritu sancto natum est. Ut enim consubstantialitas filii cum patre luculentissime ostenderetur, dogmate statuto sancitum est in occidente, Spiritum etiam a filio procedere; quare in symboli loco, quo declarabatur Spiritum Sanctum a Patre procedere, adjectum est »filioque«.

Ad hanc igitur causam, qua ambarum ecclesiarum separatio maxime effecta est, praesertim animum attendamus.

Decretum concilii Constantinopolitani oecumenici secundi(381): »[Пorévoμev] eis tò äyiov πνεῦμα, τὸ κύριον, τὸ ζωοποιόν, τὸ ἐκ τοῦ πατρὸς ἐκπορευόμενον, τὸ σὺν πατρὶ καὶ υἱῷ συμπροσκυνούμενον καὶ συνδοξαζόμενον, τὸ λαλῆσαν διὰ τῶν προφητῶν« christianus terrarum orbis orientalis amplexus est, quum nulla causa ejus mutandi esset. In Occidente autem propter Arii haeresim nondum prorsus extinctam opus erat, simplicem illam symboli Constantinopolitani definitionem amplificare. Quo factum est, ut sub finem sacculi quarti complures doctores ecclesiae docerent, Spiritum Sanctum a patre et filio procedere. Hilarius de trinitate dicit: »De spiritu sancto nec tacere oportet nec loqui necesse est; sed sileri a nobis eorum causa qui nesciunt non potest. Loqui autem de eo non necesse est, qui Patre et Filio auctoribus confitendus sit«. Augustinus de trin.: »Fatendum est, Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti«. »Nec possumus dicere, quod Spiritus sanctus et a filio non procedat, neque enim frustra idem Spiritus et Patris et Filii Spiritus dicitur«. Gennadius Massiliensis († 495) in lib. de eccles. dogm. »Credimus unum esse deum patrem, filium et spiritum sanctum: patrem eo quod filium habeat, filium eo quod patrem habeat, spiritum sanctum eo quod sit ex patre et filio. Pater ergo principium deitatis: qui sicut nunquam fuit non deus, ita nunquam fuit non pater, a quo filius natus, a quo spiritus sanctus non natus, quia non est ex nihilo, sed ex deo patre et deo filio deus procedens« etc. etc. Idem docent Ambrosius et Leo Magnus.

Quae doctrina quum in dies latius vulgaretur, denique in synodo Toletana (589) in symbolum Constantinopolitanum recepta est (ex patre et filio procedentem). Reccaredus rex synodum allocutus: »Spiritus sanctus a nobis confitendus est et praedicandus a Patre et Filio procedere et cum Patre et Filio unius esse substantiae, tertiam vero in Trinitate Spiritum sanctum esse personam, qui tamen communem habeat cum Patre et Filio divinitatis essentiam« ;

et in Gothorum assertione catholica legitur: »Quicunque Spiritum sanctum non credit, aut non crediderit a Patre et Filio procedere, eumque non dixerit coaeternum esse Patri et Filio consubstantialem; anathema sit«<.

Etiam in symbolum Athanasianum (saeculo VI. compositum) hoc additamentum statim receptum est: »Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus, nec genitus est, sed procedens.

Tres oecumenicae synodi in Oriente habitae, secunda Constantinopolitana (553), tertia Constantinopolitana (680), secunda Nicaena (787) hoc additamentum non improbaverunt; jam autem affirmavit Theodorus Mopsuestenus († 429) de spiritu sancto: »sed nec filium illum putamus, neque per filium existentiam accepisse et Theodoretus, Cyri episcopus († 451), >>tanquam blasphemum et impium rejecit, si dicatur, spiritum sanctum vio di vioû existentiam habere.<< Etiam ex epistola Maximi Confessoris circiter annum 650 ad presbyterum Marinum scripta apparet, additamentum illud neglectum non fuisse et offensionem aliquam excitasse. Leguntur in illa epistola verba haec: »Sane igitur, sanctissimi, qui nunc est, papae [Martini I.] synodica, non in tot capitulis, quot scripsistis, regiae urbis cives [Constantinopolitani] reprehenderunt, sed in duobus duntaxat. Quorum alterum est de fide Trinitatis, ac quod, ajunt, dixerit, Spiritum sanctum etiam ex Filio procedere. . . . Et primo quidem, consonantia Latinorum patrum testimonia protulerunt; praeterea etiam Cyrilli Alexandrini, ex ejus sacra lucubratione in sanctum Ioannem Evangelistam. Ex quibus, non causam se ac auctorem, Filium Spiritus facere ostenderant. Unam quippe Filii ac Spiritus causam Patrem noverant, ac auctorem; alterius quidem generationis modo, alterius vero processionis; sed ut per eum prodire significarent, eaque ratione conjunctionem substantiae nullaque evariatione similitudinem demonstrarent<«<.

Oblocuti autem palam sunt novationi Occidentalium Orientales exeunte demum saeculo octavo, quo tempore, ut Ado Viennensis († 875) narrat, legati a Constantino Copronymo ad Pippinum Francorum regem missi, in synodo Gentiliciana, cujus acta amissa sunt, quaestionem de processione Spiritus Sancti agitare coeperunt. »Facta est«, tradit Ado, »tunc temporis synodus anno incarnationis Domini DCCLXVII. et quaestio ventilata est inter Graecos et Romanos de Trinitate; et utrum Spiritus sanctus, sicut procedit a Patre, ita procedat a Filio«. Carolo Magno imperante sententiae initio fluctuabantur, num additamentum »filioque« in symbolum recipiendum esset necne; postea autem quum Alcuinus, Theodulfus Aurelianensis, Paulinus Aquilejensis, qui antea additamentum impugnaverant, filioque« recte se habere et secundum orthodoxiam esse ex literis sacris demonstravissent, in universo Francorum regno vulgo in hanc sententiam abitum est. Contendebant etiam jus esse ecclesiae, ejusmodi additamentum symbolo inserere, provocantes ad synodum Constantinopolitanam a. 381 habitam, quae et ipsa symbolum Nicaenum amplificasset.

In Forojuliensi concilio (791) dixit Paulinus Aquilejensis: »Propter eos, qui susurrant, spiritum sanctum solius esse patris et a solo patre procedere, additum est, qui ex patre filioque procedit<<.

Denuo excitabatur illa quaestio, quum monachos in monte olivarum prope Hierosolyma sito, qui in sacris peragendis symbolum additamento illo auctum canebant, Graeci monachi aggressi essent. Franci monachi hanc ob rem ad Leonem papam III. confugerunt, dicentes, se consuetudinem patriam retinuisse; papa de hac re ad Carolum M. retulit, rogans, ut concilio Aquisgranensi (809) rem disceptandam proponeret. Quae ipsa synodus tres legatos ad papam

misit, sententiam ejus cxquisitum. Leo Francam illam quidem doctrinam de processione Spiritus Sancti probavit, sed formulam Constantinopolitanam additamento immerito augeri censuit. At formula Toletana nihilominus Carolo M. auctore in toto Occidente servata est; unde plurimae dogmaticae contentiones inter Orientem et Occidentem sub finem saeculi noni exarserunt auctaeque sunt diversitate morum et rituum, quae maxime concilio quinisexto (692) orta erat. —

XIV.

Michaële III. imperante (842-867) maxima morum corruptela principis aulam invaserat; imprimis Bardas, homo vitiis flagitiisque omnibus deditus, multum ad res publicas gerendas valebat et in iis summa licentia versabatur. Sedem patriarchalem obtinebat Ignatius, vir et nobilitate generis et morum innocentia insignis; imaginum cultum acriter fovebat; ipse autem undique adversariis circumseptus, sola ab Theodora, imperatoris matre, erat adjutus. Is Gregorii, archiepiscopi] Syracusani consecrationi, nescio qua de caussa, quominus interesset, recusavit. Gregorius hac de re cum aliis multis patriarcham in suspicionem adducere et loco movere studuit. Quare Ignatius per synodum (847) Gregorium munere removit; sed is patriarchae periculosissima negotia facessivit; quibus adductus, ille per legationes papam Leonem IV. et ejus successorem Benedictum III. rogavit, ut remotionem Gregorii auctoritate sua sancirent; quum vero uterque papa et Ignatium et Gregorium in judicium vocasset, neuter obsecutus est. Acerrimi adversarii Ignatii porro erant satis multi imaginum cultus amici secreti, quorum maximus numerus in clero Graeco erat. Maximum autem periculum Ignatio imminebat inde, quod corruptelam aulae imperatoriae summo studio arguebat et praesertim Bardae minitabatur. Quum hic autem minas ejus neglexisset, Ignatius ei die festo epiphaniae sacra mensa interdixit; tum ejus animus cupiditate ulciscendi exarsit et testibus mercede conductis mandavit, ut patriarcham accusarent, quod, ut ipse in sedem patriarchalem ascenderet, Methodium decessorem suum e medio sustulisset; imperatorem juvenem permovit, ut Theodoram matrem et Theclam sororem ab Ignatio cultui divino consecrari juberet. Quod quum patriarcha recusaret, causa incognita munere remotus in insulam terebinthorum deportatus est. Tum vir ingenio, doctrina, divitiis, generis nobilitate excellens, Photius, magister scrinii epistolarum et praefectus praetorio, qui inter paucos dies omnes gradus ecclesiasticos ab laïco inde percurrerat, in sedem patriarchalem Constantinopolitanam evectus est. »Nam primo die monachus ex laïco, altero lector, tum hypodiaconus ac diaconus et presbyter; sexto deinde, qui fuit Christi natalis et ipse sacrum conscendens tribunal, pacem populo, nihil vera pace dignum cogitans, nuntiavit«<.

Patriarchae novo res scelestissimas in aula imperatoria geri patiendum erat neque quin sacra turpissime polluerentur impedire ei licebat. Ut tamen dignitas tali modo occupata aliquam justitiae speciem prae se ferret, frustra Photius Ignatium ad abdicandum se munere adducere conabatur; is autem sectatoribus suis in synodum coactis Photium anathematizavit. Magna saevitia et crudelitate tum Bardas in Ignatii sectatores usus est et Photius anno 859 synodum episcoporum suae factionis Constantinopolim convocavit, qua Ignatius condemnatus et dignitate remotus est. Duae factiones jam in ecclesia Graeca inter se certabant, imperatoria, cujus Photius dux erat, et ecclesiastica, cui Ignatius expulsus praeerat. Nihil igitur aliud reliquum erat, nisi ut papae arbitrium et disceptationem controversiarum committerent.

Imperatoris studiosa factio prior causam suam ad Nicolaum papam I. deferre festinavit legatos opulentis donis et binis literis instructos Romam mittens. Altera epistola imperator

a papa petit, ut controversias ecclesiasticas propter Ignatium merito dignitate expulsum ortas componat, altera mendaciis et dolis referta Photius professionem suam fidei exhibet.

Continuo Nicolaus duo responsa per legatos Constantinopolim misit, quorum in altero ad Photium dato: »Sed rectum, inquit, »vos ordinem minime continuisse doluimus, eo quod non per gradus ecclesiae ductus ad tantum honorem de laïci habitu vos prosiluistis, cum oporteret vestram prudentiam ita canonice vixisse in clericali ordine, ut nihil extra canonica instituta agentes, tempore congruo, ascensu legitimo constitueretis ecclesiae pastor..... Quapropter vestrae consecrationi consentire modo non possumus, donec nostri, qui a nobis Constantinopolim sunt directi, revertantur, qualiter per eos cognoscamus vestrae observationis actus et ecclesiasticae utilitatis constantiam et quo studio circa catholicae fidei defensionem vosmet exerceatis. Et nunc, si dignum fuerit, ut tantae sedis praesulem, ceu convenit, honorabimus et fraterna dilectione amplectemur<<.

Ex altera multo ampliori epistola ad imperatorem missa ut maxime memorabilia exscribimus haec: .... Igitur a vobis Constantinopoli congregatum concilium ab institutis supradictis manum considerationis suae reflectere non trepidavit; adeo ut Ignatium supra jam nominatae urbis patriarcham, sine Romani consultu pontificis, ibidem coetus conveniens, proprio privasset honore..... Ceterum his etiam sic injuste peractis, ad detestabiliora inconsiderationis suae votum, supradictam populi catervam dirigendo, de laïcorum habitu qui ei praeesset elegit pastorem. O quam praesumptuosa temeritas! ille praeponitur ovili divino, qui nescit adhuc dominari spiritui suo. Nam qui ignorat disponere vitam suam per gradus ecclesiae minime ductus, quomodo corrigere quibit vitam alienam subito electus?.... Verum iste Photius videlicet antea doctor prorupit, quam doctus extiterit; prius magister videri cupit, quam discipulus audiri, prius auditor esse debuit, ac deinde institutor; sed hic doctoris e contrario cathedram eligens, docere prius elegit ac deinde coepit doceri; prius sanctificare curavit, ac demum sanctificari; prius illuminare voluit et postmodum illuminari. Haec itaque catholicus ordo prohibet et sancta nostra Romana ecclesia talem electionem semper prohibuit per antecessores nostros catholicae fidei doctores..... His itaque paullisper praelibatis in supradicti viri consecratione consensum apostolatus nostri praebere non possumus, donec per missos nostros, quos ad vos destinavimns, cuncta quae in jam praenominata saepius urbe de ecclesiasticis causis seu ordinibus peracta sunt, vel agentur, nostris intimata fuerint auribus.....«

»Oportet enim vestrum imperiale decus, quod in omnibus ecclesiasticis utilitatibus vigere audivimus, ut antiquum morem, quem nostra ecclesia habuit, vestris temporibus restaurare dignemini, quatenus vicem, quam nostra sedes per episcopos vestris in partibus constitutos habuit, videlicet Thessalonicensem, qui Romanae sedis vicem per Epirum veterem, Epirumque novam, atque Illyricum, Macedoniam, Thessaliam, Achajam, Daciam ripensem, Daciamque mediterraneam, Moesiam, Dardaniam, Praevalim, B. Petro apostolorum principi contradicere nullus praesumat; quae antecessorum nostrorum temporibus, scilicet Damasi etc. sanctorum pontificum, sacris dispositionibus augebatur. Quorum denique institutiones ab eis illis in partibus destinatas per nostros missos, ut rei veritatem cognoscere queatis, vestrae Augustali potentiae dirigere curavimus«.

Jam in itinere Photii factio legatos magnis donis corrumpere et in suas partes ducere studuit et quum Constantinopolim advenissent, non secundum apostolicae sedis dignitatem excepti sunt, cum iis per centum dierum spatium omnium nisi suorum alloquendi facultas fuisset denegata. Per aliquod quidem tempus in exsequendis mandatis perstiterunt, sed brevi

« ÖncekiDevam »