Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quidem duae Asiatici et Orientales christianae ecclesiae sunt, Ebionitica autem Judaicae legis. Sed eo periculosiores hae controversiae erant, quod non solum ad externas res pertinebant, verum etiam ad ipsius paschae festi naturam et rationem spectabant. Primum ad has controversias componendas inter Ebioniticam et Asiaticam (Joanneam) factionem actum est, quum S. Polycarpus medio saeculo secundo p. Ch. Romam ad papam Anicetum venisset; quamquam autem compositio ipsa non effecta tunc est, tamen pacifice hi duo ecclesiae principes se separaverunt. Utraeque partes quiete in sua consuetudine patria permanserunt.

Iterum hujus controversiae gravitas exarsit a. 196, quo anno christianae partes inter se infestarunt. Victor papa ad multos episcopos litteras dedit hortatus, ut in paschae die definiendo et celebrando Occidentalis ecclesiae consuetudinem et usum sequerentur. Multae etiam synodi, quae tunc habebantur, Romanae ecclesiae consuetudinem ratam habuerunt, imprimis Caesariensis ab episcopo hujus urbis, Theophilo, et a Narcisso Hierosolymitano convocata. Contra Polycrates in sua sede episcopali Ephesi synodum coëgit, in qua magnus episcoporum numerus suam in paschae die celebrando consuetudinem confirmavit. Quo facto Victor Asianis anathema minatus, quo quominus eos feriret, a St. Irenaeo prohibebatur. Quamquam nonnullae ecclesiae Asiae occidentalem ritum sequebantur, tamen Victoris conatus, quibus differentiam in hac re utriusque ecclesiae tollere studebat, irriti fuisse sunt existimandi.

Tertio saeculo complura de paschae tempore constituta sunt, sed ne his quidem consensus in paschali festo celebrando restitutus est, immo etiam alias differentias, quia ad aequinoctium recurrendum erat, excitabant. Synodus Arelatensis a. 314 generalem assensum efficere eo consilio, ut Romanus mos ceteris obtruderetur, conata est, sed quum praevideri posset, nihil perfectum iri in hoc conatu, res ad primam oecumenicam synodum Nicaenam delata est, quae controversiam ita dijudicavit et composuit, ut Romanorum morem probaret *). Nicaenae igitur synodo non solum debetur, quod Arianam haeresim contudit, verum etiam quod in festo maximi momenti celebrando unitatem et concordiam inter Graecam et Latinam ecclesiam restituit.

Quamquam autem haec unitas jam aliis synodis celebrandis frequentique tam episcoporum quam populi Christiani commercio inter se cernebatur, tamen linguae diversitate, ingeniorum morumque discrepantia effectum est, ut theologi Orientis et Occidentis in quibusdam rebus diversam sequerentur viam diversasque proponerent sententias. Quae opinionum theologicarum discrepantia ex dissensionibus singulorum hominum identidem profecta culpaque eorum et mutua ambitione rerumque novandi ac dominandi studiis aucta, deinde tamquam causa defectionis ecclesiae Graecae a Latina praetendebatur; revera autem imbecillitas humana, cupiditates, vanitates Graecorum dissolvebant vinculum. Sic haece ecclesiae inter se abalienatae sunt in quibusdam rebus spectantibus ad constitutionem, disciplinam, cultum et ad dogmaticas differentias, quae potissimum in mutuis negotiis et conciliis propter Eusebianorum (Saec. IV.), Eutychianorum (Saec. V.). Monophysitarum (Saec. VI.), Monotheletarum (Saec. VII.) turbas habitis apparebant, dum Photii haeresi (Saec. IX.) atrocissimae controversiae inde nascerentur, quae Michaële Caerulario auctore (Saec. XI.) separationem reddiderunt perpetuam.

*) Hefele Conciliengeschichte Bd. I. p. 309.

II.

Etsi synodus Nicaena ad ecclesiae christianae unitatem confirmandam multum valuisse nobis modo apparuit, tamen illius synodi decreta ad separandam alteram ab altera ecclesia haud minimum contulerunt. Eusebius enim, Nicomediae episcopus, postquam cum Theognide, episcopo Nicaeno, quod ab decretis concilii Nicaeni dissentiebant, in exilium missus, deinde autem ab imperatore Constantino revocatus est, doctrinam proposuit, cui ab ipso nomen inditum est Eusebianae, quam, quum et Nicaenae synodi effatum de consubstantialiate filii et placitum Arianorum justos fines transgressum esse existimaret, inter utrumque quasi interpositam in conciliabulo Antiocheno (341) primum quattuor symbolis exposuit et definivit. Vehementissimus autem Eusebianae doctrinae adversarius extitit Athanasius, Alexandriae episcopus, pater orthodoxiae cognominatus. Qui coacta Tyrum synodo in exilium ejectus est; deinde per Constantini Minoris litteras Alexandriae restitutus, in Antiocheno denuo nonaginta episcoporum conventu variis confictis criminibus, praesertim quod praeter commune episcoporum decretum ab exilio reversus Alexandrinam ecclessiam invasisset, per summam injuriam episcopatu remotus est. Athanasius cumque eo Paulus, qui e Constantinopolitana sede erat pulsus, compluresque alii episcopi ad Romanam ecclesiam, cui tunc Julius pontifex praeerat, confugerunt. Quos ut terreant Ariani (Eusebiani), datis ad Julium litteris ex Antiocheno conciliabulo obsequium ac pietatem simulant; delatoque ad eum totius causae judicio rogant, ut synodum alteram, qua veritas accuratius explicetur, indicat. Indixit Julius, eosque Romae ad certam diem adesse jussit. Athanasium autem et socios ejus ut Nicaenae fidei constantissimos defensores in Romanam communionem cooptatos quum viderent, veniendi facultatem se habere negarunt. Qua de causa Julius papa in Synodo a. 342 Romae habita, palam rejectis criminibus, quae falso catholicis episcopis objecta fuerant, tam Athanasium quam socios tota approbante synodo absolvit. Graviter rem tulerunt Ariani, iterumque ad Antiocheni conventus latibula regressi literis contumeliarum plenis et Athanasium et Julium ob usurpatam potestatem dissolvendi, quod ab illa synodo constitutum fuerat, lacerarunt. Quorum audacia, quum in dies graviores tumultus minaretur eo potissimum, quod duabus fidei formulis adversus Nicaenam evulgatis, Julius, ut afflictis rebus consuleret, negotium ad Constantem imperatorem detulit; qui quum Constantio fratri Orientem moderanti, per literas ut synodus cogeretur suasisset, Pontifice cupiente, imperatorum auctoritate Sardicae, in Illyrico orientalis urbe, synodus generalis habenda indicitur (344)*). Eo convenerunt episcopi circiter ducenti octoginta ex Occidente et ex Oriente septuaginta sex. Verum Orientales venerationis erga Arium pleni, venturos se in synodi conspectum nisi prius Athanasio ejusque sociis de medio pulsis palam negarunt. Quod quum Sardicenses patres de innocentibus ac sanctissimis viris, jamque in Romanam communionem receptis, constituere abnuerent, Arianosque iterum atque iterum commonuissent, ut e palatio, quo sese abdiderant, prodirent in medium flagitia, quae Athanasio intenderant, probaturi; alioquin ipsos eorum loco habendos esse: illi tam incorruptis judicum subselliis res suas credere non ausi, clam Philippopolim in Constantii finibus sitam defugerunt. Ubi nova fidei formula, velut ad explendum quod Nicaenae deesset, edita damnarunt Homousion. (»Similiter et eos qui dicunt tres esse Deos, vel Christum non esse Deum, et ante saecula neque Christum, neque filium eum esse Dei, vel eum ipsum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum, vel innascibilem Filium vel quod neque consilio, neque voluntate Pater genuerit filium, anathematizat sancta et catholica ecclesia). Adversus Athanasium

*) De Chronologia hujus synodi vide: Hefele, Conciliengeschichte Bd. I. §. 58.

et socios decreta sua confirmarunt, Julium papam, Osium, Cordubae episcopum et synodi praesidem, ceterosque Athanasii fautores anathemate percusserunt et episcopale nomen iis abrogarunt.

Harum rerum indignitate et singulari hominum impudentia commoti Sardicenses patres in eos ut causae desertores, criminatores omnium fidelium et orthodoxae fidei adversarios, justissimum anathema conclamant; Athanasium et socios honorificis judicum sententiis et decretis ornatos suarum iterum jubent ecclesiarum gubernacula capessere, Homousion, Nicaenamque doctrinam ut nullis egentem assumentis, sed numeris omnibus absolutam religiosissimis acclamationibus comprobant; tabellam vero ac novam formulam, quam adversarii finxerant et nomine Synodi Sardicensis ediderant, adulterinam ac supposititiam abrogant atque rescindunt; viginti denique canones Graece ac Latine in communem ecclesiae utilitatem sanciunt. Canon III. » Osius episcopus dixit: . . . . Quod si aliquis Episcoporum judicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere, ut iterum concilium renovetur; si vobis placet, St. Petri Apostoli memoriam honoremus, ut scribatur ab his, qui causam examinarunt, Julio Romano episcopo, et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur et det judices. Si autem probaverit, talem causam esse, ut non refricentur ea, quae acta sunt, quae decreverit confirmata erunt. Si hoc omnibus placet? Synodus respondit: »Placet. Canon IV. >>Gaudentius episcopus dixit: Addendum si placet huic sententiae, quam plenam sanctitate protulisti, ut cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum judicio, qui in vicinis locis commorantur et proclamaverit, agendum sibi negotium, in urbe Roma; alter episcopus in ejus cathedra, post appellationem ejus, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio episcopi Romani determinata. Canon V. Osius episcopus dixit: »Placuit autem, ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo eum dejecerint; si appellaverit, qui dejectus est, et confugerit ad episcopum Romanae ecclesiae, et voluerit se audiri si justum putaverit, ut renovetur judicium (vel discussionis examen), scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant et juxta fidem veritatis definiant: Quod si is, qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut de latere suo presbyterium mittat; erit in potestate episcopi, quid velit et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse, qui praesentes cum episcopis judicent, habentes ejus auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit episcopos sufficere, ut nogotio terminum imponant, faciet, quod sapientissimo consilio suo judicaverit!

De omnibus rebus, quae in hoc concilio gestae sunt, diligentissime quum Julius papa, tum reliqui episcopi, tum ecclesia quoque Alexandrina et Constans imperator certiores facti sunt. Constans mox per litteras egit cum fratre Constantio, ut Athanasio et sociis contra fas et jus depulsis reddi ecclesias juberet. Constantius autem, quum Constante fratre per Magnentium occiso (350) rerum potitus esset, fidem Nicaenam Athanasio Alexandria denuo expulso, in Occidente tollere studens effecit, ut illa in conciliis Arelatensi, Mediolanensi, Ariminensi proscriberetur et Athanasius ipse devoveretur; Liberio papa et Orosio episcopo in exilium missis multisque contumeliis in Orthodoxos factis ecclesiae occidentali symbolum semiarianum (filium patri esse μooÚGIO1) obtrudit. Constantio autem mortuo Athanasiani mirum in modum effloruerunt in Occidente, dum in Oriente inter factiones (Seminarianos et Anomoeos) vehementissime depugnatur. Mortuo imperatore turbae ad summum fastigium ascenderunt. Julianus Apostata primo clementia reconciliationem efficere studebat, sed vix Athanasius in concilio Alexandrino quietem restituerat, quum ut seditionis auctor denuo ejectus est. A Joviano,

Nicaeni concilii decretorum studioso, revocatus, Valente imperatore autem denuo ejectus, post quatuor menses in dignitatem restitutus decessit a. 373.

In controversia igitur episcoporum Orientalium inter se, ad quam dijudicandam Romana quoque ecclesia adducebatur, primum utriusque ecclesiae apertum discidium cernitur, quod sine dubio initium perfectae separationis existimandum est.

III.

Ad dijudicandas has controversias potentia et sollertia Theodosii I. imperatoris opus erat. Qui devictis Gothis hanc tulit legem (380): »Cunctos populos, quos Clementiae nostrae regit temperamentum in tali volumus Religione versari, quam Divinum Petrum (Paulum) Apostolum tradidisse Romanis, religio usque nunc ab ipso insinuata declarat quamque Pontificem Damasum sequi claret et Petrum, Alexandriae Episcopum, virum Apostolicae Sanctitatis: Ut secundum Apostolicam disciplinam Evangelicamque doctrinam Patris et Filii et Spiritus sancti unam Deitatem sub parili Majestate et sub pia Trinitate credamus. Hanc legem sequentes Christianorum catholicorum nomen jubemus amplecti, reliquos vero dementes vesanosque judicantes haeretici dogmatis infamiam sustinere; nec conciliabula eorum Ecclesiarum nomen accipere, divina primum vindicta post etiam motus nostri, quem ex coelesti arbitrio sumpserimus ultione plectendos. Dat. III. Kal. Mart. Thessal. Gratiano V. et Theodosio I. AA. coss.« (Theodosii M. edictum de fide Catholica in Cod. Theod. XVI. 2).

Kal. Aug. Heraclea Theodosius M. hanc alteram edixit constitutionem de fide Catholica: >> Episcopis tradi omnes ecclesias mox jubemus, qui unius majestatis atque virtutis Patrem et Filium et Spiritum sanctum confitentur, ejusdem gloriae, claritatis unius; nihil dissonum profana divisione facientes sed Trinitatis ordinem, personarum adsertionem, et divinitatis unitatem. . . . Omnes autem, qui ab eorum quos commemoratio specialis expressit, fidei communione dissentiunt, ut manifestos haereticos ab Ecclesiis expelli, neque his penitus posthac obtinendarum Ecclesiarum Pontificum facultatemque permitti, ut verae ac Nicaenae fidei sacerdotia casta permaneant nec post evidentem praecepti nostri formam malignae locus detur astutiae«.

Ante d. VIII. Kal. Dec. Theodosius Constantinopolim ingressus initio anni 381 concilium centum quinquaginta episcoporum eo convocavit. Hoc concilium, quod fuit oecumenicum secundum, symbolo Nicaeno confirmato addidamenta contra haereses recentes adjunxit. De filii cum patre consubstantialitate hanc edidit fidei formulam: »Et in unum dominum Jesum Christum, filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero: natum non factum, homousion Patri hoc est, ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis et incarnatus est ex Spiritu sancto, ex Maria virgine et homo factus est« etc. etc.

Valentinianus imperator ab Justina matre adductus Arianos, quamquam primo canone concilii damnati erant, nonnullos annos in Occidente incolumes permanere concessit, postea autem, quum a Maximo expulsus apud Theodosium moraretur, eos opprimi permisit. Ultima eorum vestigia in imperio Romano Theodosii II. lex anno 428 promulgata, ostendit.

Dissensiones inter Orientem et Occidentem, potissimum Graecorum ambitionibus et dominandi cupiditatibus auctae, in concilio Constantinopolitano oecumenico secundo (381) ad summum surrexerunt fastigium, quum illius urbis episcopis, quia apud imperatorem summa

gratia valebant et per synodum in aula imperatoris perpetuo congregatam (oúvodos ivdyμovoα) ad res extra dioecesin agendas multum conferebant, priores honoris secundum episcopum Romanum partes decretae essent (Can. III. Τον μέντοι Κωνσταντινουπόλεως ἐπίσκοπον ἔχειν τὰ πρεσβεῖα τῆς τιμῆς μετὰ τὸν τῆς Ῥώμης ἐπίσκοπον, διὰ τὸ εἶναι αὐτὴν νέαν Ῥώμην). Hic Romani pontificis prae ceteris episcopis principatus jam edicto imperatoris Gratiani, quod is petente Romano concilio a. 378 promulgaverat, his verbis aperte erat pronuntiatus: >>Volumus autem, ut quicunque judicio Damasi, quod ille cum consilio quinque vel septem habuerit Episcoporum, vel eorum, qui catholici sunt judicio vel consilio condemnatus fuerit, si injuste Ecclesiam voluerit retentare, ut qui evocatus ad sacerdotale judicium per contumaciam non ivisset, aut ab illustribus viris Praefectis praetorio Galliae atque Italiae, sive a Proconsulibus vel Vicariis, auctoritate adhibita, ad Episcopale judicium remittatur, ut ad urbem Romam sub prosecutione perveniat, aut si in longinquioribus partibus alicujus ferocitas talis emerserit, omnis ejus causae dictio ad Metropolitae in eadem provincia Episcopi deducatur examen, vel si ipse Metropolitanus est, Romam necessario vel ad eos quos Romanus episcopus judices dederit, sine dilatione contendat<«<.

Magis etiam jus Pontificis Romani amplificatum est edicto imperatoris Valentiniani III. (445): Quum igitur sedis apostolicae primatum S. Petri meritum, qui princeps est episcopalis coronae, et Romanae dignitas civitatis, sacrae etiam Synodi (Sardicensis) firmarit auctoritas, ne quid praeter auctoritatem sedis istius illicita praesumptio attentare nitatur. Tunc enim demum ecclesiarum pax ubique servabitur, si rectorem suum agnoscat universitas.... Sed hoc illis omnibusque pro lege sit, quidquid sanxit vel sanxerit apostolicae sedis auctoritas, ita ut, quisquis episcoporum ad judicium Romani antistitis evocatus venire neglexerit, per moderatorem ejusdem provinciae adesse cogatur, per omnia servatis, quae divi parentes nostri Romanae ecclesiae detulerunt.

IV.

Eventu synodi Constantinopolitanae oecumenicae secundae non contenti illius urbis episcopi potestatem suam etiam in finitimas dioeceses Asiam (Ephesum) et Pontum (Caesaream) extendere studebant. Initio quidem iis resistebatur, in concilio autem Chalcedonensi (451), in quo haeresis Eutychis profitentis: »ὁμολογῶ ἐκ δύω φύσεων γεγενῆσθαι τὸν κύριον ἡμῶν πρὸ τῆς ἑνώσεως· μετὰ δὲ τὴν ἕνωσιν μίαν φύσιν ὁμολογῶ), quae in concilio latrocinio Ephesino (449) victoriam reportaverat, damnata hujusque studiosissimus assecla, Dioscorus, Alexandriae episcopus, munere remotus est, haec decreta edita sunt:

»Canon IX. Si autem cum ipsius provinciae metropolitano episcopus vel clericus controversiam habeat, deoecesis exarchum adeat, vel imperialis urbis Constantinopolis thronum et apud eum litiget. Canon XVII. Si quis autem injuria afficiatur a proprio metropolitano, apud exarchum dioecesis, vel Constantinopolitanam sedem litiget, sicut prius dictum est. Sin autem etiam civitas aliqua ab imperatoria auctoritate innovata est, vel deinceps innovata fuerit, civiles et publicas formas ecclesiasticarum quoque parrochiarum ordo consequatur. Canon XXVIII. Sanctorum patrum decreta ubique sequentes et canonem, qui nuper lectus est, centum et quinquaginta Dei amantissimorum episcoporum agnoscentes (Conc. Constant.) eadem quoque et nos decernimus ac statuimus de privilegiis, sanctissimae ecclesiae Constantinopolis novae Romae. Etenim antiquae Romae throno quod urbs illa imperaret, jure patres privilegia tribuerunt. Et

« ÖncekiDevam »