Sayfadaki görseller
PDF
ePub

eadem consideratione moti centum quinquaginta Dei amantissimi episcopi sanctissimo novae Romae throno aequalia privilegia tribuerunt recte judicantes, urbem quae et imperio et senatu honorata sit, et aequalibus cum antiquissima regina Roma privilegiis fruatur, etiam in rebus ecclesiasticis non secus ac illam, extolli ac magnifieri, secundam post illam existentem; ut et Ponticae et Asianae et Thraciae dioecesis Metropolitani soli, praeterea episcopi praedictarum dioecesum, quae sunt inter barbaros, a praedicto throno sanctissimae Constantinopolitanae ecclesiae, ordinentur: uno quoque scilicet praedictarum dioecesum metropolitano cum provinciae episcopis, provinciae episcopos ordinante, quemadmodum divinis canonibus est traditum. Ordinari autem, sicut dictum est, praedictarum dioecesum metropolitanos a Constantinopolitano archiepiscopo, convenientibus de more factis electionibus, et ad ipsum relatis«.

Sessioni decimae quintae (pridie Kal. Nov.) in qua Canones compositi sunt, legati papae Leonis M. quum non interfuissent decretis subdole factis publice reclamarunt. Sequenti igitur die sacro instaurato consessu, legati sedis Apostolicae coram judicibus his verbis conquesti sunt: »Hesterno die postquam potestas vestra surrexit et humilitas nostra vestigia vestra secuta est, quaedam Gesta facta dicuntur, quae nos et praeter canones ecclesiasticos existimamus effecta. Poscimus ergo, ut vestra magnificentia relegi haec praecipiat, ut omnis fraternitas inspiciat, utrum justa, an injusta sint, ea quae gesta sunt«<. Jussum itaque est decretum pridie ejus diei sancitum legi; postea Lucentius, sedis Apostolicae Vicarius, episcopos hortatus est, ut perpenderent, qua fraude usi legatos sedis Romanae a subscriptione canonum modo prolatorum prohibuissent? Ubi haec Lucentius locutus est, petiti sunt legati edere, quod haberent mandatum a Leone Pontifice; protulit illud Bonifacius, quod sic se habet: »Sanctorum quoque Patrum constitutionem prolatam nulla patiamini temeritate violari, servantes omnimodis personae nostrae in vobis, quos vice nostra transmisimus, dignitatem. Ac si qui forte civitatum suarum splendore confisi, aliquid sibi tentaverint usurpare, hoc qua dignum est constantia retundatis«<. Post haec judices jusserunt, ab utraque parte edi canones, quibus sua ipsorum jura stabilirentur. Recitavit Paschasinus legatus canonem Nicaenum quintum de dioecesum distinctione, cujus illud habetur exordium: »>Quod ecclesia Romana semper habuit Primatum<«<. Tumque secuta est lectio canonis concilii Constantinopolitani de privilegiis ecclesiae illius urbis, in quibus, quod supra retulimus, episcopatum Constantinopolitanum habere Primatus honorem post Romanum episcopum propterea, quod sit nova Roma, continetur. Hoc privilegio sedis Constantinopolitanae ab episcopis synodi denuo firmato, Lucentius legatus his verbis se opposuit : >>Sedes Apostolica, quae nobis praecepit praesentibus, humiliari non debet. Et ideo quaecunque in praejudicium canonum vel regularum hesterna die gesta sunt, nobis absentibus, sublimitatem vestram petimus ut circumduci (circumcidi) jubeatis; sin alias contradictio nostra his Gestis inhaereat, ut noverimus quid Apostolico viro universalis ecclesiae Papae referre debeamus; ut ipse aut de suae sedis injuria, aut de canonum eversione possit ferre sententiam. Absolutis his rebus propositis eadem sancta synodus Synodalia Acta misit ad Leonem papam adjecta epistola, quae de cunctis rebus in synodo pertractatis, referebat, et in qua praeter alia hae blanditiae erant scriptae: »Confirmavimus autem et centum quinquaginta sanctorum Patrum, qui in Constantinopoli congregati sunt, regulam sub piae memoriac Theodosio; quae praecepit, post vestram sanctissimam et Apostolicam sedem, honorem habere Constantinopolitanam, quae secunda est ordinata. Confidentes, quia lucente apud vos Apostolico radio et usque ad Constantinopolitanorum Ecclesiam consuete gubernando illum spargentes, hunc saepius expanditis, eo quod absque invidia consueveritis vestrorum bonorum participatione ditare domesticos. Quae

igitur definivimus, ad interemptionem quidem totius confusionis, confirmationem verae Ecclesiasticae ordinatonis definivimus. Haec sicut propria et amica et ad decorem convenientissima dignare complecti, sanctissime et beatissime pater. Qui enim locum vestrae sanctitatis obtinent sanctissimi episcopi Paschasinus et Lucentius, et qui cum eis est reverendissimus presbyter Bonifacius, iis ita constitutis vehementer resistere tentaverunt; procul dubio a vestra providentia inchoari hoc bonum volentes, ut sicut fidei, sic bonae ordinationis vobis deputetur effectus etc. etc.

Pervenerunt inter haec Romam ad S. Leonem papam legati missi Constantinopoli cum litteris Anatolii, illius urbis episcopi, et Imperatoris atque Pulcheriae Augustae, Lucianus Episcopus et Basilius diaconus, prosecuturi causam primatus sedis Constantinopolitanae, clanculo in Synodo decreti, rogaturique ut ipse Pontifex praeberet assensum. His susceptis ad Anatolium rescribens vehementer eum papa objurgavit, quod illicita tentasset et sanctissimas Nicaenorum canonum constitutiones infringere conaretur. »Tanquam, dicit, opportune se tibi hoc tempus obtulerit, quo secundi honoris privilegium sedes Alexandrina perdiderit, et Antiochena Ecclesia proprietatem tertiae dignitatis amiserit, ut his locis juri tuo subditis, omnes Metropolitani episcopi proprio honore priventur . . . Manentibus terminis, quos constituerunt patres (Concilium Nicaenum), nemo in jus tendat alienum; sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit in latitudine se caritatis exerceat, cujus satis uberes fructus Constantinopolitanus potest Antistes acquirere, si magis humilitatis virtute nitatur, quam si spiritu ambitionis infletur. Noli frater altum sapere, sed time, et Christianissimorum Principum piissimas aures improbis petitionibus inquietare desiste; quibus certum habeo modestia te magis quam elatione placiturum. >>Haec tibi scribens, frater, in Domino hortor ac moneo, ut deposito ambitionis desiderio, spiritu potius ferveas caritatis« etc. etc.

Eodem quoque die, quo data est haec epistola, Leo papa ex eadem causa ad Marcianum imperatorem scripsit epistolam, in qua post congratulationem de propulsata una cum haereticis haeresi, et fide Catholica stabilita de ambitiosa Anatolii temeraria praesumptione queritur. In epistola ad Pulcheriam Augustam quoque rescindit Leo decretum Chalcedone factum de primatu sedis Constantinopolitanae.

Anatolius autem, qui interea nullo modo remissior vel mitior fieri potuit majori jam arrogantia in Leonem papam invectus est, non quidem palam ad eum rescribens defensionem, vel excusationem aliquam, sed fraudulenter occultans illius ad se scriptas epistolas, coepit rumores spargere in vulgus de sanctissimo Papa, ipsum respuisse Synodum Chalcedonensem. Ad nonnulla alia etiam illud adjecit, ut Archidiaconum Constantinopolitanae ecclesiae Aëtium, quem sciret esse Romani Pontificis studiosum, e gradu deponeret sub praetextu majoris honoris et in locum ejus subrogaret Andream, qui tanquam haereticus antea ejectus erat.

His autem de omnibus, quum per fideles nuntios Leo certior factus esset, calumniam de Concilio Chalcedonensi non recepto in vulgus sparsam abolere studens, litteras ad Episcopos omnes dedit, qui ad illud Concilium convenerant, in quibus profitetur praeter illa quae ad fidei decretum pertineant, nihil de Chalcedonensi Concilio se recipere. Eadem de re scripsit quoque litteras ad Marcianum imperatorem et Pulcheriam Augustam atque de causa Aëtii Archidiaconi e gradu amoti haudquaquam silendum putavit. Anatolium ipsum ita perstrinxit, ut, nisi Catholica communicatione omnino carere vellet, Aëtium in pristinum gradum restitueret. Quo factum est, ut Andreas Archidiaconi munere removeretur, et ut Anatolius in epistola anno sequenti (454) ad Leonem missa ipse commemorat, in pristinam dignitatem rediret Aëtius.

Leonis apostolica vigilantia et pastoralis cura luculentissime apparuit in capiendis duobus his sapientissimis consiliis; Julianum enim, Coënsem episcopum, acta concilii Chalcedonensis ex archetypo quam fidelissime describere atque in Latinum sermonem transferre jussit eumque paullo post vicarium sedis apostolicae (is omnino primus omnium hujusmodi praefecturam suscepit) Constantinopolim misit, quum inter alia ei hoc mandaret: »Hac speciali cura vice mea functus utaris, ne haeresis Nestoriana vel Eutychiana in aliqua parte revirescat: quia in episcopo Constantinopolitano catholicus vigor non est, nec multum aut pro sacramento salutis humanae aut pro sua aestimatione sollicitus«.

Sed ne hac quidem legatione papa effecit, ut res magis ex ipsius sententia et ex sedis apostolicae usu gererentur. Anatolius enim imperatore auctore, quem papa identidem literis adierat, ad Leonem epistolam dedit, in qua inimicitiarum cum Aëtio gestarum rationem reddidit, id autem, de quo maxime agebatur, privilegium sedis Constantinopolitanae nuper receptum paucissimis verbis et maxima dexteritate tractat, quin etiam concedit, quod synodus atque imperator declaraverant, hoc privilegium ita demum valere, ut a papa confirmatum esset *). Revera Graeci per longum tempus non amplius ad XXVIII canonem provocabant, eumque etiam ex collectionibus ejecerunt, sed quum Anatolius jura illo canone sibi concessa tamen exerceret, Leo orthodoxiam patriarchae apud imperatorem in suspicionem adducere non desistens perpetuo contra sedis Constantinopolitanae privilegium et honorum amplificationem obnitebatur; sed omnibus ejus contentionibus ad irritum redactis Anatolius usque ad vitae finem in dignitate permansit, discidiumque, quod ex concilio Chalcedonensi Orientalem ecclesiam ab Occidentali abalienaverat, tolli jam non poterat.

V.

Summopere intererat patriarchae Constantinopolitani, ut decreta concilii Chalcedonensis severe servarentur, unumque decretum etiam papa exhauriri cupiebat, quo facilius Orientales haeretici opprimerentur. Hi erant potissimum Eutychiani et Monophysitae; sic enim appellati sunt ab adversariis Alexandrini, qui divinam in Christo naturam illam quidem praedicabant, ita tamen, ut ab Eutychianis in concilio Chalcedonensi damnatis stare nollent. Qua in re utrosque contra Alexandrinos et Antiochenos, quorum jura et dogmaticae sententiae a concilio Chalcedonensi graviter violatae erant, stare oportebat. Brevi enim post res ad pugnam venit, quum Theodosius, monachus Palaestinensis, qui Chalcedone acriter pro Eutyche pugnaverat, paullo post finitum concilium Hierosolyma profectus esset ibique adjutrice Eudocia, vidua imperatoris Theodosii II, vehementem seditionem movisset. Quo factum est, ut Juvenalis illius, urbis patriarcha, quoniam Chalcedone ab Eutychianorum secta defecerat, dignitate spoliaretur. Theodosius archiepiscopus factus crudelissime in adversarios saevivit, donec anno 453 persecutioni imperatoris fuga se subduceret. Tum Juvenalis victor in sedem suam rediit. Periculosior seditio fuit Aegyptiorum, a quibus in locum Dioscori, Chalcedone a munere remoti, Proterius patriarcha subrogatus est. Extemplo vulgus ad factionem imperatoris aggrediendam concurrit, sed Proterius magna armatorum vi defensus, dignitatem suam retinuit. In synodo, quam habuit, statutum est, ut decreta concilii Chalcedonensis et synodi oecumenicae secundae Constantinopolitanae subscriberentur. Principes adversariorum Timotheus cognomine Aelurus

*) Hefele, Conciliengeschichte Bd. II. p. 543.

(Aλovgos) et Petrus cognomine Mongus (Moyyós) damnati sunt; Dioscori nomen ex diptychis expunctum est.

Antiochiae quoque novae res movebantur, sed tranquillitas a Maximo patriarcha facile restituta est; qui quum Leonem papam literis adiisset, hoc ab eo tulit responsum: »Illud quoque dilectionem tuam convenit praecavere, ut praeter eos, qui sunt Domini sacerdotes, nullus sibi jus docendi et praedicandi audeat vindicare, sive sit ille monachus [hoc spectat ad Nestorium et Eutychem], sive sit laïcus, qui alicujus scientiae nomine glorietur. Quia, etsi optandum est, ut omnes ecclesiae filii quae recta et sana sunt sapiant, non tamen permittendum est, ut quisquam extra sacerdotalem ordinem constitutus gradum sibi praedicatoris adsumat; cum in Ecclesia Dei omnia ordinata esse conveniat, ut in uno Christi corpore et excellentiora membra suum officium impleant et inferiora superioribus non resultent«.

Initio anni 457 mortuo imperatore Marciano seditiones, quae modo extinctae erant, vehementissimae rursus conflatae sunt. In Aegypto Aelurus, quum subito ex latibulis procurrisset, varia fortuna usus et copia vulgi et monachorum adjutus rerum potitus est. Proterio horrendum in modum occiso Aelurus maxima crudelitate contra adversarios saeviit, Leonem papam, Basilium patriarcham Antiochenum et Anatolium Constantinopolitanum devovit. Marcianum in imperio excepit Leo Thrax, qui quidem ad servanda decreta Chalcedonensia pronum se praebuit, sed adversariis eorum obsistere ausus non est; tum demum quum omnes clerici et monachi ipsi Aelurum et ejus socios epistola encyclica per omnes provincias missa reprobassent, in eum saeve invectus est et, eo a. 460 expulso, in ejus locum Timotheus Salophacialos successit; in Anatolii munus, qui mortuus erat, Gennadius; uterque Leonis papae et ejus successoris, Hilarii, itemque imperatoris amicitia et benevolentia usus est.

Sub finem demum imperii Leonis I. controversiae ecclesiasticae aulicorum dolis et fraudibus resuscitabantur, quum illius gener, Zeno Isauricus, ut Asparis, summi ducis, auctoritatem deleret, ad Monophysitarum sectam transiisset et conatus Petri monachi, cognomine Fullonis qui decreta concilii Chalcedonensis tollere omnibus viribus nitebatur, adjuvaret et sublevaret. Et Petrus quidem sede patriarchali Antiochena potitus demum imperatoris jussu hac dignitate se abdicavit, eo consilio, ut in monasterio clam opportuniora tempora expectaret. Aspare autem anno 471 imperatoris mandatu occiso, Zeno ab Monophysitarum societate se avertit. Eodem anno mortuus quoque est Gennadius, atque in ejus locum Acacius successit. Exinde usque ad obitum imperatoris Leonis (a. 474) ecclesiae tranquillitas non amplius turbata est. Is nepotem suum Leonem II. successorem imperii nominaverat, sed pater ejus, Zeno, quum initio tutelam gessisset, paullo post occupavit imperium; brevi tempore interjecto filius mortuus est. Novus imperator decreta concilii Chalcedonensis sustentavit illa quidem, sed brevi post in tantam omnium contemptionem incurrit, ut frater viduae Leonis I. Basiliscus non difficulter eum jam anno 475 pelleret. Idcirco Zeno rursus ad Monophysitas confugit et in Isauriam profectus est. Subito rebus prorsus mutatis totus Oriens Monophysitarum doctrinam amplexus est; Aelurus iterum sedem patriarchalem Alexandrinam occupavit, cumque eo etiam Petrus Mongus revertit et Antiochiae Petrus Fullo non sine acribus pugnis sede patriarchali rursus potitus est. Suasoribus Monophysitis imperator encyclion ad omnes Orientis episcopos misit, quo saevissimas poenas minatus iis praecepit, ut concilium Chalcedonense et Leonis Magni papae literas ad Flavianum, episcopum Constantinopolitanum contra Eutychianam doctrinam directas damnarent; quibus circiter quingenti episcopi subscripserunt, excepto Acacio Constantinopolitano patriarcha.

In hac controversia minus de dogmatis quam de potestate imperandi litigatum esse, inde facile intelligimus, quod Aelurus, simulac potentiam nactus est, nihil antiquius habuit, quam ut Asiaticas dioeceses a potestate patriarchae Constantinopolitani liberaret. Primum Aelurus Paulum episcopum Ephesium, quem Acacius munere removerat, quod ab ipso consecrationem non petiverat, in pristinam dignitatem restituit, similemque in modum Caesareae videtur egisse. Hierosolymis patriarcha Chalcedonensis concilii decretis addictus a Gerontio Monophysita pulsus est.

His rebus obstiterunt Simplicius papa complures mittens litteras ad imperatorem, et praecipue Acacius patriarcha, ad quem maxime res pertinebant; nec preces, minae, promissiones sententiam ejus labefactare poterant et quum a vulgo firmiter adjuvaretur, seditio mota est, qua adductus Basiliscus imperator in villam confugit quumque Zeno quoque cum exercitu advenisset, in retractando encyclio salutem quaesivit; at Zeno exultans et triumphans Constantinopolim ingressus et rerum potitus est; Basiliscus captus in Cappadociam abductus cum suis fame periit. In dies inde turbae civiles et dogmaticae controversiae augebantur; perfidia, fraudes, proditiones in divinis et humanis rebus vigebant.

Zeno, ut primum imperio potitus est, legem promulgavit, qua omnia sustulit et irrita esse jussit, quae sub crudeli Basilisci imperio et contra fidem libertatemque ecclesiae constituta erant. Paulus Ephesius et Petrus Fullo, Antiochenus patriarcha, muneribus suis remoti sunt, Aelurus venenum sumpsit et paulo post Mongus patriarchalem sedem occupavit, sed eo expulso Timotheus in dignitatem patriarchalem restitutus est.

VI.

Timotheo Alexandrino patriarcha mortuo quum unanimi consensu Talaja presbyter successor ejus creatus esset (482), contra morem et usum Acacium Constantinopolitanum patriarcham de electione sua certiorem facere neglexit, Simplicio vero papae atque Calandioni, patriarchae Antiocheno, cujus electionem pontifex Romanus litteris propriis missis ratam habuit, nuntiavit, se ad illam dignitatem evectum esse; factionem quoque, cujus caput Illus dux fuit, quaeque in aula imperatoris Acacium auctoritate spoliare studebat, sectatus est. Acacius igitur, undique ab hostibus circumventus, ut se servaret, ab ea factione, cujus princeps tam diu fuerat, defecit; civilis potentiae, quam exercebat, retinendae causa non dubitabat, sententias suas theologicas deserere, et Monophysitarum, quorum antea adversarius fuerat, doctrinam amplecti. Primo Petrum Mongum, qui tertio sedem Alexandrinam occupaverat, adjuvit, et tum Zenoni imperatori persuasit, ut illam dogmaticam pacis legem ederet (482), quod Henoticon vocatum est: >>Nam confitemur unigenitum dei filium dominum nostrum Jesum Christum vere incarnatum esse, consubstantialem Patri secundum divinitatem, secundum humanitatem nobis consubstantialem descendisse de coelo, carnem suscepisse a spiritu sancto et Maria virgine deipara, unum esse non duo. Unius enim esse et miracula, quae edidit, et passiones quas in carne sustinuit. Eos autem, qui eum dividunt, aut naturas ejus confundunt, aut carnem suscepisse imaginariam introducunt, omnino rejicimus. Quippe incarnatio sine labe peccati ex deipara re vera facta, accessionem alterius filii non effecit. Nam manet Trinitas, etiam cum una Trinitatis persona, nempe Deus verbum incarnata fit. Quare quum exploratum habeamus, quum omnes ubique sanctas et orthodoxas ecclesias, tum earum praesides Deo carissimos, tum nostrum imperium, nullum aliud symbolum, aliamve fidei decisionem, praeter symbolum de quo

« ÖncekiDevam »