Sayfadaki görseller
PDF
ePub

RERUM IN PROLEGOMENIS EXPOSITARUM

INDEX.

I. De unitate ecclesiae christianae. Controversiae de paschae tempore agitatae. De separatione ecclesiae Graecae

ab Latina in universum disputatur.

II. Eusebius, Nicomediae episcopus, dissentit a decretis concilii Nicaeni; doctrina ejus potissimum ab Athanasio

impugnatur et in concilio Sardicensi anathematizatur, quod decreta de Pontificis Romani jurisdictione in epi-

scopos inter se decertantes edit. Concilium Philippopoli habetur. Graeci a Latinis primum dissentiunt.

III. Theodosii M. de fide catholica constitutiones. Alterum concilium oecumenicum Constantinopoli habitum;

Ariani tolluntur. Sedi patriarchali Constantinopolitanae priores honoris partes secundum episcopum Romanum

decernuntur.

IV. Episcopi Constantinopolitani finitimas dioeceses in suam potestatem redigere student. Concilium Chalcedo-

nense edit decreta de privilegiis ecclesiae Constantinopolitanae, quae a Romanis non agnoscuntur; quibus de

rebus multum ultro citroque agitur et acriter certatur.

V. Pugnatur contra Monotheletas. Certamen de decretis Chalcedonensibus continuatur. Commercium inter Ro-

manos et Graecos mox amice mox hostiliter exercetur. Encyclion a Basilisco imperatore editum praecipue

a Romanis impugnatur.

VI. Henoticon imperatoris Zenonis schisma XXXV annorum perficit. Graeci saepe cum Romanis reconciliationem

inire student.

VII. Iustinus imperator Orientem cum Occidente prorsus reconciliat. Monophysitae opprimuntur, eorum episcopi

expelluntur, ipsi in Aegypto in complures factiones discedunt.

VIII. Iustinianus I imperator unionem efficere conatus magnas turbas inter Monophysitas et Orthodoxos excitat.

Edictum trium capitulorum in Occidente vehementer oppugnatur. Concilium quintum oecumenicum Con-

stantinopoli habitum omnia, quae Iustinianus fidei edicta ediderat, comprobat. Pelagius papa quintum con-

cilium oecumenicum agnoscit, unde discidium inter ecclesiam Romanam et alias ecclesias occidentales oritur.

IX. Patriarchae Constantinopolitani nomen „universalis" sibi arrogant, Romanis vehementur obloquentibus; deni-
que Bonifacius III efficit, ut Phocas imperator patriarcham Constantinopolitanum appellari „oecumenicum“
vetet; nihilominus hic illud nomen retinet.

X. Monotheletarum controversiae. Ad restituendam pacem imperator Heraclius ex eo edit, cui totus Occidens

vehementer obsistit. Item pacis edictum, ab imperatore Constante II promulgatum (rúπes) a Romanis sum-

mopere reprobatur et in concilio Lateranensi primo a Martino I papa proscribitur.

XI. Imperatoris Constantis II crudelitate concordia Orientis et Occidentis in breve tempus restituta, deinde im-

perante Constantino Pogonato denuo turbata est. Sextum oecumenicum concilium doctrinam Monotheletarum

proscribit; itaque unitas et pax per totius imperii Romani ecclesiam florere incipit. Graeci victi controver-

sias denuo conflare incipiunt, in concilio quinisexto haereticos canones de disciplina et ceremoniis statuunt,

sed hoc concilium a Romanis non agnitum primum publicum testimonium praebet utriusque ecclesiae sepa-

rationis. Philippico Bardane imperatore Monotheletae in breve tempus surgunt et usque ad saeculum XII

miserabilem in modum persistunt.

XII. Contentiones de dioecesibus et de imaginum cultu ortae. Gentium migrationibus diversa Orientis et Occi-
dentis civitatum natura efficitur; exinde etiam diversitas ecclesiae Romanae et Graecae repetenda est.
,,Filioque" symbolo insertum; de eo primum disseritur et contra pugnatur. Concilia Forojuliense et Aquis-
granense.

XIII.

XIV. Conditio aulae Michaelis III imperatoris. Ignatius patriarcha relegatur. Photius primum in sedem patriarchalem
Constantinopolitanam evehitur, deinde ab Ignatio patriarcha anathematizatur, quem Photius vicissim anathemate

percutit. Nicolaus I papa eos, qui ecclesiae student, tueri conatur, quo fit, ut crebrae epistolae inter ipsum imperatorem et Photium mittantur.

XV. Nicolaus I a. 863 Romanam synodum cogit, quae Photio anathematizato Ignatium legitimum patriarcham pronuntiat. Frequentes eaeque acres epistolae inter Orientem et Occidentem mittuntur.

XVI. Synodus a. 867 Constantinopoli habita anathema contra Ignatium renovat. Photius encyclion edit, quod a Nicolao papa vehementer impugnatur. Basilius imperium occupat. Photio iterum ejecto Ignatius in dignitatem restituitur.

XVII. Synodus Romae Photium ejusque asseclas anathemate percutit, id quod ab octavo concilio oecumenico confirmatur. Roma iterum potestatem sibi debitam assecuta erat.

XVIII. Acriter pugnatur inter pontificem Romanum et patriarcham Constantinopolitanum de jurisdictione ecclesiastica in Bulgaria exercenda. Initio Romani superiores sunt, rebus autem Constantinopoli actis Graeci victores fiunt, quamobrem complures deinceps papae vehementissime jura jua defendere et recuperare student XIX. Ignatio mortuo Photius iterum fit patriarcha. Concilium Constantinopoli 879 habetur. Basilisco imperatore mortuo, Leo VI, ubi ad imperium pervenit, Photium expellit, qui in monasterio moritur. Controversiae inter clerum Constantinopolitanum. In synodo Constantinopolitana a. 920 habita cladem experiuntur papa aeque atque imperator. Sedes Romana saeculo decimo auctoritate sua in rebus ecclesiae orientalis disceptandis ultimum utitur. Eustathius patriarcha papam Ioannem XIX pecunia corrumpere studet, ut se ei nomine et dignitate aequiparet.

[ocr errors]

XX. Tempore, quo Leo IX papa a Normannis captus Beneventi moratur, Leo Achridanus ad Ioannem Tranensem litteris datis contraversias excitat. Leo IX fidem Romanam tribus epistolis defendit et legationem, cujus princeps erat Humbertus, Constantinopolim mittit. Qui duobus scriptis Graecorum calumnias refellit et Michaëlem Cerularium ejusque asseclas excommunicat. Patriacha pseudosynodo habita Latinos anathematizat. Denique controversiae illae compluribus litteris a Michaële Cerul., Petro Antioch., Dominico Grad. agitantur. Theophylacti libellus et Fragmentum disputationis contra Graecos.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

VIII. Humberti brev. et succ. commemoratio eorum, quae gesserunt apocrisiarii sedis apost. in regia urbe

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

PROLEGOMENA.

I.

Ex interna ecclesiae Christianae unitate quum pendeat externa ejus unitas, ita quidem, ut illam haec necessario postulet, factum est, ut jam inde a Christianae religionis primordiis ii, qui novam legem sequebantur, licet in diversis orbis terrarum partibus dispersi essent, tamen fide sacrisque communibus et mutua caritate in artiorem quandam consortionem conjungerentur eamque eo magis tuerentur, quo plures in dies homines, civitates, gentes Christo nomina darent, donec totus fere cultior orbis terrarum Christianam religionem professus una quaedam civitas esse videbatur. Sed tempore progrediente paullatim aliena et veteribus repugnantia placita huic ab apostolis constitutae consociationi obtrudi coeperant ; quae reprobavit vetus illa ecclesia, cui in Martyrologio Polycarpi primum xa9odix cognomen impositum est, quamque Origines in lib. c. Celsum μɛɣáλyv нai TιOT vocat; eadem ecclesia auctoris sui promissis nixa permanebat pergebatque unitatem et sacrorum et morum vindicare et sustentare.

Unitatis externae ipsam notionem, quam jam Ignatius et Irenaeus accuratius definiverant, denique Cyprianus absolvit ac perfecit eamque explanans, in libro de cath. eccl. unitate IV: Hanc ecclesiae unitatem, inquit, qui non tenet, tenere se fidem credit; qui ecclesiae renititur et resistit, in ecclesia se esse confidit, quando et beatus apostolus Paulus hoc idem doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: »»Unum corpus et unus spiritus, una spes vocationis vestrae, unus dominus, una fides, unum baptisma, unus deus««. Quam unitatem tenere firmiter et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidei veritatem perfidia praevaricatione corrumpat. Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia una est, quae in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur; quomodo solis radii multi, sed tamen unum, et rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum: et cum de fonte uno rivi plurimi defluant, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. Avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit; ab arbore frange ramum, fructus germinare non poterit; a fonte praecide rivum, praecisus arescit. Sic et ecclesia domini luce perfusa per totum orbem radios suos porrigit; unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius pandit; unum tamen caput est, et origo una et una mater fecunditatis successibus copiosa«<.

Primum haec Graecae et Latinae ecclesiae concordia rixis de tempore, quo pascha celebranda esset, motis, turbata est. Qua in re tres factiones possumus distinguere, quarum

« ÖncekiDevam »