Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PRAEFATIO.

Ex quo ecclesia Christi condita est, nihil fere ei accidit, quod eventuum gravitate comparari possit cum miseranda illa separatione, quae effecit, ut saeculo undecimo ecclesia Graeca a Latina prorsus deficeret. Cujus separationis causas quaerentem fugere non potest, ex quam multis discidiis et vehementibus certaminibus orta sit, quorum vestigia per complura saecula persequi possumus. Mirandum ergo non est, si innumeri scriptores in haec discidia inquisiverunt, diversitates et proprietates utriusque ecclesiae explicare conati sunt multosque libros ediderunt, quibus quae ad hanc separationem pertinent, tractantur.

Nihilominus non supervacaneam futuram esse existimavimus operam, quam in breviter enarrandis et explicandis his discidiis collocavimus, quum nusquam accuratam et uberem omnium earum rerum, quae huc pertinere videntur, enarrationem invenissemus. Studuimus igitur horum discidiorum historiam plerumque ex fontibus ipsis eruere, quorum ipsa verba in locis gravissimis narrationi nostrae intexuimus. Praeter alia recentiorum virorum doctorum scripta saepe A. Fr. Gfroereri historia ecclesiastica, prae ceteris autem C. J. Hefeli ss. conciliorum historia, quae quidem superiorum et recentiorum studiorum fructus conjungit, diligenter usi sumus. Praeterea autem, quod universorum discidiorum facilem conspectum praebent, prolegomena praecipue hoc consilio conscripsimus, ut explicandis multis rebus, quae in actis et scriptis ipsis breviter significantur, inservirent.

Ipsa autem acta et scripta nostra hucusque nondum in unum corpus redacta, sed dispersa in nonnullis majoribus operibus edita sunt, idque aliae semel, aliae saepius.

Quapropter nostram editionem non modo studiis historicis inservituram esse confidimus, verum etiam speramus eam iis utilem fore, qui, ut plerique clerici multique alii homines litteris exculti, non omni studio has res tractare possunt; nam noster hic liber in medias gravissimas illas contentiones prospectum maxime dilucidum aperit.

Libellus ille, qui prae ceteris in causa fuit, ut rixae et contentiones saeculo undecimo iterum erumperent, epistolam dico Leonis Achridani ad Ioannem Tranensem missam*), usque ad hoc tempus tantummodo in exemplo ab Humberto Latine converso, quod multis locis ab archetypo discrepat, circumferebatur, donec nuperrime vir doctissimus 1. Hergenroetherus, st. theologiae dr. et in academia Herbipolitana professor p. o., archetypum Graecum in bibliotheca regia Monacensi reperiret; cujus accuratissimum apographum a se confectum quum vir ille maxime reverendus nobis permiserit, nunc primum a nobis editur. Quare quum hoc scripto archetypo opus nostrum egregie ditaverit 1. Hergenroetherus, facere non possumus', quin ei debitas gratias agamus; majores vero etiam illi viro optime merito litterae ipsae, quibus amplificandis strenue incumbit, debebunt et persolvent.

Quod ad verba scriptorum nostrorum ipsa attinet, sciendum est ea multis locis priorum editionum manifesto corrupta esse; quare in iis libellis, qui ex diversis codicibus typis expressi nobis praesto erant, unius exempli lectiones alterius lectionibus supplevimus et correximus; id quod potissimum in iis scriptis factum est, quae in Baronii annalibus eccl. et Canisii thesauro monum. eccl. et hist. extant. Lectiones, quas Cotelerius ex diversis codicibus excerptas partim in margine exhibuit partim annotationibus inseruit, omnes collegimus et in apparatu critico conjunximus.

Diu dubii fuimus, num omnes annotationes, quibus viri docti prioribus saeculis nonnulla scripta, imprimis autem epistolas Graecas instruxerunt, omnes typis repetere conduceret; quamquam autem nonnullae ad res explicandas nihil omnino facere, aliae obsoletae esse videbantur, denique tamen nobis visum est omnes quotquot in superioribus editionibus inveniuntur annotationes, in nostram quoque editionem recipere, ne qui hac uteretur, quidquam in ea desideraret, quod priores exhiberent, neve, quum in aliquo loco haereret, priores illas adire cogeretur.

Interpretationem Latinam libellorum Graece scriptorum qualem in prioribus editionibus reperimus, in universum retinuimus; interdum tamen, ubi vel manifesto falsa vel impolita et inquinata esse videretur, pro nostro arbitrio correximus et Graecis verbis accommodare studuimus.

* Cui epistolae non Michaelis Cerularii nomen superscribendum esse, sicut hucusque fieri consueverat, demonstravimus infra pag. 15 sqq.

[ocr errors]

Quod vero ad collocationem singulorum scriptorum attinet, hanc legem secuti sumus, ut potiora et graviora levioribus, in quibus epistolas non inter ipsos Romanos et Constantinopolitanos missas habemus, praeponeremus.

Ut chartae quam emendatissime typis exscriberentur, multum operae dedimus; maximum negotium autem Graecae epistolae nobis facessiverunt, quae, ut praecipue editum pseudosynodi Constantinopolitanae, in editionibus prioribus mendis fere oppletae erant. At ne sic quidem per operarum imperitiam semper licuit, ut omnino a mendis immune opus prodiret. Nec tamen putamus id operi ipsi magno detrimento esse, quum et saepissime minora illa menda sint, quam ut cordatus lector ea moretur et insuper amicus quidam adolescens id in se receperit, ut quam diligentissime errata typographica colligeret. Denique facere non possumus, quin amicis meis, qui operam suam nobis praestiterunt et bibliothecarum praefectis, qui copiis litterariis benigne dispensatis studia nostra adjuverunt, imprimis viro meritissimo Ioanni Friderico Boehmero, Francofurtensi, et viro doctissimo Ernesto Henkio, Marpurgensi, ex animi sententia quam maximas gratias agamus.

Francofurti ad Moenum.

« ÖncekiDevam »