Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

Quapropter nostram editionem non modo studiis historicis inservituram esse confidimus, verum etiam speramus eam iis utilem fore, qui, ut plerique clerici multique alii homines litteris exculti, non omni studio has res tractare possunt; nam noster hic liber in medias gravissimas illas contentiones prospectum maxime dilucidum aperit.

Libellus ille, qui prae ceteris in causa fuit, ut rixae et contentiones saeculo undecimo iterum erumperent, epistolam dico Leonis Achridani ad Ioannem Tranensem missam *), usque ad hoc tempus tantummodo in exemplo ab Humberto Latine converso, quod multis locis ab archetypo discrepat, circumferebatur, donec nuperrime vir doctissimus 1. Hergenroetherus, st. theologiae dr. et in academia Herbipolitana professor p. 0., archetypum Graecum in bibliotheca regia Monacensi reperiret; cujus accuratissimum apographum a se confectum quum vir ille maxime reverendus nobis permiserit, nunc primum a nobis editur. Quare quum hoc scripto archetypo opus nostrum egregie ditaverit 1. Hergenroetherus, facere non possumus', quin ei debitas gratias agamus; majores vero etiam illi viro optime merito litterae ipsae, quibus amplificandis strenue incumbit, debebunt et persolvent.

Quod ad verba scriptorum nostrorum ipsa attinet, sciendum est ea multis locis priorum editionum manifesto corrupta esse; quare in iis libellis, qui ex diversis codicibus typis expressi nobis praesto erant, unius exempli lectiones alterius lectionibus supplevimus et correximus; id quod potissimum in iis scriptis factum est, quae in Baronii annalibus eccl. et Canisii thesauro monum. eccl. et hist. extant. Lectiones, quas Cotelerius ex diversis codicibus excerptas partim in margine exhibuit partim annotationibus inseruit, omnes collegimus et in apparatu critico conjunximus.

Diu dubii fuimus, num omnes annotationes, quibus viri docti prioribus saeculis nonnulla scripta, imprimis autem epistolas Graecas instruxerunt, omnes typis repetere conduceret ; quamquam autem nonnullae ad res explicandas nihil omnino facere, aliae obsoletae esse videbantur, denique tamen nobis visum est omnes quotquot in superioribus editionibus inveniuntur annotationes, in nostram quoque editionem recipere, ne qui hac uteretur, quidquam in desideraret, quod priores exhiberent, neve, quum in aliquo loco haereret, priores illas adire cogeretur.

Interpretationem Latinam libellorum Graece scriptorum qualem in prioribus editionibus reperimus, in universum retinuimus; interdum tamen, ubi vel manifesto falsa vel impolita et inquinata esse videretur, pro nostro arbitrio correximus et Graecis verbis accommodare studuimus.

[ocr errors]
[ocr errors]

ea

*) Cui epistolae non demonstravimus infra pag.

Michaelis Cerularii nomen superscribendum esse , sicut hucusque fieri consueverat,

15 699.

Quod vero ad collocationem singulorum scriptorum attinet, hanc legem secuti sumus, ut potiora et graviora levioribus, in quibus epistolas non inter ipsos Romanos et Constantinopolitanos missas habemus, praeponeremus.

Ut chartae quam emendatissime typis exscriberentur, multum operae dedimus; maximum negotium autem Graecae epistolae nobis facessiverunt, quae, ut praecipue editum pseudosynodi Constantinopolitanae, in editionibus prioribus mendis fere oppletae erant. At ne sic quidem per operarum imperitiam semper licuit, ut omnino a mendis immune opus prodiret. Nec tamen putamus id operi ipsi magno detrimento esse, quum et saepissime minora illa menda sint, quam ut cordatus lector ea moretur et insuper amicus quidam adolescens id in se receperit, ut quam diligentissime errata typographica colligeret. Denique facere non possumus, quin amicis meis, qui operam suam nobis praestiterunt et bibliothecarum praefectis, qui copiis litterariis benigne dispensatis studia nostra adjuverunt, imprimis viro meritissimo loanni Friderico Boehmero, Francofurtensi, et viro doctissimo Ernesto Henkio, Marpurgensi, ex animi sententia quam maximas gratias agamus.

Francofurti ad Moenum.

RERUM IN PROLEGOMENIS EXPOSITARUM

INDEX.

1. De unitate ecclesiae christianae. Controversiae de paschae tempore agitatae. De separatione ecclesiae Graecae

ab Latina in universum disputatur.

II. Eusebius, Nicomediae episcopus, dissentit a decretis concilii Nicaeni; doctrina ejus potissimum ab Athanasio

impugnatur et in concilio Sardicensi anathematizatur, quod decreta de Pontificis Romani jurisdictione in epi-

scopos inter se decertantes edit. Concilium Philippopoli habetur. Graeci a Latinis primum dissentiunt.

III. Theodosii M. de fide catholica constitutiones. Alterum concilium oecumenicum Constantinopoli habitum;

Ariani tolluntur. Sedi patriarchali Constantinopolitanae priores honoris partes secundum episcopum Romanum

decernuntur.

IV. Episcopi Constantinopolitani finitimas dioeceses in suam potestatem redigere student. Concilium Chalcedo-

nense edit decreta de privilegiis ecclesiae Constantinopolitanae, quae a Romanis non agnoscuntur; quibus de

rebus multum ultro citroque agitur et acriter certatur.

V. Pugnatur contra Monotheletas. Certamen de decietis Chalcedonensibus continuatur. Commercium inter Ro-

manos et Graecos mox amice mox hostiliter exercetur. Encyclion a Basilisco imperatore editum praecipue

a Romanis impugnatur.

VI. Henoticon imperatoris Zenonis schisma XXXV annorum perficil. Graeci saepe cum Romanis reconciliationem

inire student.

VII. Iustinus imperator Orientem cum Occidente prorsus reconciliat. Monophysitae opprimuntur, eorum episcopi

expelluntur, ipsi in Aegypto in complures factiones discedunt.

VIII. Iustinianus I imperator unionem efficere conatus magnas turbas inter Monophysitas et Orthodoxos excitat.

Edictum trium capitulorum in Occidente vehementer oppugnatur. Concilium quintum oecumenicum Con-

stantinopoli habitum omnia, quae Iustinianus fidei edicta ediderat, comprobat. Pelagius papa quintum con-

cilium oecumenicum agnoscit, unde discidium inter ecclesiam Romanam et alias ecclesias occidentales oritur.

IX. Patriarchae Constantinopolitani nomen „universalis“ sibi arrogant, Romanis vehementur obloquentibus; deni-

que Bonifacius III efficit, ut Phocas imperator patriarcham Constantinopolitanum appellari „oecumenicum“

vetet; nihilominus hic illud nomen retinet.

X. Monotheletarum controversiae. Ad restituendam pacem imperator Heraclius čx Trouv edit, cui totus Occidens

vehementer obsistit. Item pacis edictum, ab imperatore Constante II promulgatum (túnes) a Romanis sum-

mopere reprobatur et in concilio Lateranensi primo a Martino I papa proscribitur.

XI. Imperatoris Constantis II crudelitate concordia Orientis et Occidentis in breve tempus restituta, deinde im-

perante Constantino Pogonato denuo turbata est. Sextum oecumenicum concilium doctrinam Monotheletarum

proscribit; itaque unitas et pax per totius imperii Romani ecclesiam florere incipit. Graeci victi controver-

sias denuo conflare incipiunt, in concilio quinisexto haereticos canones de disciplina et ceremoniis statuunt,

sed hoc concilium a Romanis non agnitum primum publicum testimonium praebet utriusque ecclesiae sepa-

rationis. Philippico Bardane imperatore Monotheletae in breve tempus surgunt et usque ad saeculum XII

miserabilem in modum persistunt.

XII. Contentiones de dioecesibus et de imaginum culiu ortae. Gentium migrationibus diversa Orientis et Occi-

dentis civitatum natura efficitur; exinde etiam diversitas ecclesiae Romanae et Graecae repetenda est.
XIII. „Filioque“ symbolo insertum; de eo primum disseritur et contra pugnatur. Concilia Forojuliense et Aquis-

granense,
XIV. Conditio aulae Michaelis III imperatoris. Ignatius patriarcha relegatur. Photius primum in sedem patriarchalem

Constantinopolitanam evehitur, deinde ab Ignatio patriarcha anathematizatur, quem Photius vicissim anathemate
percutit. Nicolaus I papa eos, qui ecclesiae student, tueri conatur, quo fit, ut crebrae epistolae inter ipsum

imperatorem et Photium mittantur. XV. Nicolaus I a. 863 Romanam synodum cogit, quae Photio anathematizato Ignatium legitimum patriarcham

pronuntiat. Frequentes eaeque acres epistolae inter Orientem et Occidentem mittuntur. XVI. Synodus a. 867 Constantinopoli habita anathema contra Ignatium renovat. Photius encyclion edit, quod

a Nicolao para vehementer impugnatur. Basilius imperium occupat. Photio iterum ejecto Ignatius in digni

tatem restituitur, XVII. Synodus Romae Photium ejusque asseclas anathemate percutit, id quod ab octavo concilio oecumenico con

firmatur. Roma iterum potestatem sibi debitam assecuta erat. XVIII. Acriter pugnatur inter pontificem Romanum et patriarcham Constantinopolitanum de jurisdictione ecclesiastica

in Bulgaria exercenda. Initio Romani superiores sunt, rebus autem Constantinopoli actis Graeci victores

fiunt, quamobrem complures deinceps papae vehementissime jnra jua defendere et recuperare student XIX. Ignatio mortuo Photius iteram fit patriarcha. Concilium Constantinopoli 879 habetur. Basilisco imperatore

mortuo, Leo VI, ubi ad imperium pervenit, Photium expellit, qui in monasterio moritur. Controversiae inter clerum Constantinopolitanum. In synodo Constantinopolitana a. 920 habita cladem experiuntur papa aeque atque imperator. Sedes Romana saeculo decimo auctoritate sua in rebus ecclesiae orientalis disceptandis ultimum utitur. Eustathius patriarcha papam Ioannem XIX pecunia corrumpere studet, ut se ei

nomine et dignitate aequiparet. XX. Tempore, quo Leo IX papa a Normannis caplus Beneventi moratur, Leo Achridanus ad Ioannem Tranensem

Jitteris datis contraversias excitat. Leo IX fidem Romanam' trib!is epistolis defendit et legationem, cujus princeps erat Humbertus , Constantinopolim mittit. Qui duobus scriptis Graecorum calumnias refellit et Michaëlem Cerularium ejusque asseclas excommunicat. Patriacha pseudosynodo habita Latinos anathematizat. Denique controversiae illae compluribus litteris a Michaële Cerul., Peiro Antioch., Dominico Grad. agitantur. Theophylacti libellus et Fragmentum disputationis contra Graecos.

[ocr errors]

ACTORUM ET SCRIPTORUM SERIES.

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

I. Leonis Achridani epist. ad Ioannem episcop. Tranensem
II. Leonis IX epistola ad Michaëlem Cerularium etc. ·
III. Leonis IX epistola ad Constantinum Monomachum
IV. Leonis IX epistola ad Michaëlem Cerularium
V. Humberti cardinalis dialogus
VI. Nicetae Pectorati libellus contra Latinos
VII. Humberti responsio sive contradictio contra Nicetae libellum
VIII. Humberti brev, et succ. commemoratio eorum, quae gesserunt apocrisiarii sedis apost. in regia urbe
IX. Excommunicatio, qua feriuntur Michael Cerularius atque ejus sectatores

X. Alia excommunicatio
XI, Edictum pseudosynodi Constantinopolitanae
XII. Leonis IX epistola ad Petrum epist. Antiochenum .
XIII. Michaëlis Cerularii epistola I ad Petrum patriarch. Antioch.
XIV. Michaëlis Cerularii epistola II ad Petrum patriarch. Antioch.

XV. Petri Antiocheni epistola ad Michaëiem Cerularium
XVI. Dominici patr. Veneti epist. ad Petrum Antioch.
XVII. Petri patr. Antiocheni epist. ad Dominicum Gradensem .
XVIII. Theophylacti Bulgarorum archiepisc. libellus
XIX. Fragmentum disputationis adversus Graecos

51 - 64 65 85 85 - 89 89-92 92-126 126-136 136 - 150 150–152 153 et 154 154 155—168 168-171 172–184 184–188 189-204 205 - 208 208-228 229-253 254-259

[ocr errors][merged small]

.

[ocr errors][ocr errors]
« ÖncekiDevam »