Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et doctrinam quam tradit veram esse Evangelii interpretationem, ipse nobis commendari debet eximia vitæ sanctitate, imo miraculis muniri: quod ab Anabaptistis suæ missionis argumentum exigendum esse voluit Lutherus.1 Nihil autem divinum in eo videre est quod principes quidam Germanici, fædere inito, Cæsari sese opposuerint, populi libertatis dulcedine capti armis pro novo Evangelio pugnaverint, et ita gentes aliquæ ab Ecclesiæ communione divulsæ sint, plerisque ab initio nil præter abusuum sublationem cogitantibus.

C. XI. DE ECCLESIÆ CATHOLICITATE.

Unam sanctamque esse Ecclesiam ex Scripturis et veterum testimoniis demonstravimus, quam Catholicam esse pari consensu docent. Constitit Judaicus cultus fere intra limites unius gentis, quamvis proselyti quidam ex gentibus exciperentur, sed Christi religio omnibus patet. Inde factum est ut brevi homines ex omni fere gente suo sinu complecteretur, et diceretur Catholica, seu ubique per totum orbem diffusa. Huic proprietati magnam vim tribuerunt scriptores vetustissimi post hæreses exortas; hæ enim uno vel altero loco pullulantes non facile Christianos, vetustam fidem ubique profitentes, poterant a fide semel sanctis tradita abducere: ideòque cuilibet novitati Ecclesiæ per orbem traditio et auctoritas, velut scutum veritatis, objiciebatur. Quinto sæculo explicata est et præclare vindicata ab Augustino, qui Donatistas, schisma a priori sæculo cœptum, occasione Cæciliani ad sedem Carthaginensem assumpti, propugnantes, alienos esse a Christo ostendit, ex eo quod eorum secta intra Africae partem consisteret, quum vera Ecclesia necessario per orbem diffunderetur. Nostris autem temporibus Catholica dicitur Ecclesia ab ipsis Sectariis, qui plerique symbolum retinent Apostolicum, sed molesto sane et sibi non congruo vocabulo se torqueri satis ostendunt. Methodista qui in baptismo ministrando interrogant de singulis Symboli articulis, adnotationem adjiciunt, Ecclesiam Dei in genere Catholicæ nomine designari. Episcopaliani nostrates interrogationes omittunt, alia substituta, de omnibus articulis Christianæ fidei, prout in Symbolo Apostolico habentur. Pearson manifesto laborat in ea explicanda Ecclesiæ proprietate, et dum fere accedit ad veram vocis significationem, aliqua immiscet quæ latiori acceptationi faveant, nempe quod Ecclesia omnes necessarias et salutares veritates tradat; vanam scilicet de fundamentalibus distinctionem insinuans. Secker dicit Ecclesiam Catho

(1) Sleidan. l. v. edit. 1595...

(2)" By holy Catholic Church is meant the church of God in general."

(3) “To be disseminated through all nations * * * containing all necessary and saving truths." Pearson, Art. ix.

licam esse per orbem diffusam, quæ in fide universali convenit, quam Apostoli scripto.consignatam reliquerunt: ideoque complecti Ecclesias non tantum usibus, sed et sententiis, admodum diversas.1 King eo usque progreditur ut vocem "Catholicam" consulto additam censeat ad latiorem præcedentium verborum significationem, ut sancta Ecclesia continere intelligeretur Ecclesias in rebus minoris momenti discrepantes." White cam explicat de cætu Christifidelium per orbem, quæ ab initio et ubique fide tenebantur profitentium: et in articulorum ad salutem essentialium offendiculum incurrit. Illa distinctio, primis sæculis ignota, et unitati fidei omnino repugnans, ubique recurrit apud sectas novitias, pallio universalis Ecclesiæ suos errores obtegere frustra conantes: quapropter debacchantur pro more contra Ecclesiam illam, quæ vere Catholica est, una scilicet fide ubique terrarum, præside Episcopo Romano: sed contumeliæ non sunt argumentis accensendæ. Veram et genuinam notionem illius proprietatis ex Scripturis et venerandorum Scriptorum, qui optime de re Christiana sunt meriti, libris desumptam exhibemus.

PROPOSITIO I.

Ea præsertim ratione vera Christi Ecclesia Catholica est, quod in fidei dogmatibus omnibus concors per orbem diffundatur.

Probatur ex Scripturis. Christi regnum, quod est Ecclesia, a Psalmista describitur tamquam totum orbem complectens, quod nullatenus dici posset, nisi longe lateque per universas fere mundi plagas foret diffusa: "Postula a me," Pater æternus inducitur Filium alloquens, "et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.' 994 Et alias Vates de Christo prædicit: "dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ."5 Hæc sane verba amplissimam designant ditioném. Ecclesiam alloquens Propheta ait: " prò patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram :" ex quo liquet Apostolos, præsulesque qui eorum obtinent locum, super omnem terram principatum spiritualem, ministerii scilicet Apostolici munera, exercere. "Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione." Servatur igitur perpetuo Christi Ecclesiæ sponsi memoria, nec qualiscumque, sed mirabilium quæ fecit, veritatum quas tradidit, ærumnarum quas passus est, subsidiorum salutis quæ reliquit. Hanc servat sponsa Ecclesia, grato animo Sponsi recolens beneficia: hanc servant principes, filii ejus, per orbem terrarum, et per sæculorum seriem. " 'Propterea populi confitebun

(1) Secker, lecture xiv. on the Catechism.

(2) History of the Ap. Creed.

(3) Lecture ii. on the Apostles Creed.

(4) Ps. ii. 8.

(5) Ps. lxxi.

(6) Ps. xliv.

tur tibi in æternum, et in sæculum sæculi." Laudes, gratiarum actiones Christifidelium per orbem, a præsulibus Ecclesiæ edoctorum, per omnia sæcula peragentur. Ergo efficax est Apostolicum ministerium, et per omnem terram prædicat, adeoque visibiliter populos habebit audientes, usque ad mundi consummationem. Ergo visibilis semper Ecclesia, ab Apostolis et eorum successoribus gubernata, ad omnem terram se extendens, populos in sinu suo congregans, Christi doctrinæ semper fidelis manebit “in sæculum sæculi."

993

Daniele etiam interprete Christi regnum, quod lapidis figura Nabuchodonosori in somnio est exhibitum, quatuor magna imperia secuturum, universam terram implevit: "lapis autem qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram." Illud adeo latum imperium semper duraturum prædixit: "In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cœli regnum quod in æternum non dissipabitur." Eadem Ecclesiæ notio ex Isaia derivatur: "Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes." Ita etiam Malachias: "Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda."4 Quidquid de sacrificandi vel thus adolendi voce disceptetur, constat vatem cultum gentium in Christi Ecclesia præstitum Judæorum cultui anteferre, illumque ab ortu solis usque ad occasum, ubique terrarum, simul dari docere. Quod autem fidei unitas in ipsa Ecclesiæ ubique diffusæ notione contineatur, liquet ex regni similitudine, quod unum est. Christus igitur omni dominatur intellectui, qui idcirco captivus in ejus obsequium a Sancto Paulo exhibetur. Cum summo ejus in mentes hominum imperio nequaquam stare posset sententiarum de dogmatibus revelatis discordia.

Consonant Evangelia, aliáque Novi Testamenti scripta, Christus enim de suæ doctrinæ per orbem diffusione passim locutus est: doctrina autem ejus semper sibi constet necesse est; "Prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus." 6Euntes, ergo, docete omnes gentes." Mandatum hoc impletum jam suo tempore memorat Paulus, cælesti doctrina longe lateque per orbem cognitum, voce præconum diffusa, adducto scilicet Psalmista vaticinio: "in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum ;"8 illud jam Apostolica

(1) Dan. ii. 35.

(2) Ib. 44.

(3) Isaiæ ii. 2.

(4) Mal. i. 11.

(5) Vox Hebraica thus adolere significat, sed sumitur pro sacrificio. Osee ii. 13. (6) Matt. xxiv. 14.

(7) Matt. xxviii. 19.

(8) Rom. x. 18.

prædicatione impletum significat. Romanis etiam Christifidelibus gratulatur ob fidem eximiam ubique terrarum laudibus celebratam: "fides vestra annuntiatur in universo mundo."1 Ad Colossenses dicit pervenisse Evange"sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit, sicut in

lium:

vobis.''2

[ocr errors]

Hanc universalis Ecclesiæ notionem habuerunt quotquot ab initio rei Christianae floruerunt, doctrina et sanctitate insignes. Apud Ignatium, Apostolis coævum, mentio fit Ecclesiæ Catholicæ: "ubi fuerit Christus Jesus, ibi Catholica est Ecclesia,” Justinus Martyr magnam Ecclesiæ diffusionem etiam apud gentes barbaras testatur. Irenæus Ecclesiam per orbem disseminatam usque ad fines terræ, unam fidem et traditionem, uno ore loquentem exhibet:5 Clemens Alexandrinus antiquam et Catholicam Ecclesiam prædicat, quam hæreses frustra in partes discindere conantur." Eusebius, Sectas varias primis sæculis exortas brevi evanuisse dicit: "Catholica autem Ecclesia, quæ sola vera est, semperque sui similis et constans, novis quotidie incrementis augebatur." S. Cyrillus animadvertit: "Catholica autem dicitur, quia per totum orbem a finibus usque ad fines terræ est ;"'s monetque iter agentem:"Neque id tantum quæras simpliciter, ubi sit Ecclesia, sed ubi Catholica Ecclesia. Hoc enim proprium nomen est sanctæ hujus, et matris omnium nostrum, quæ est Sponsa Domini nostri Jesu Christi, unigeniti Filii dei." Ita se Ecclesiam dignoscere tradit Pacianus: "Ego forte ingressus populosam urbem hodie cum Marcionitas, cum Apollinariacos, Cataphrygas, Novatianos, et cæteros ejusmodi comperissem, qui se Christianos vocarent; quo cognomine congregationem meæ plebis agnoscerem, nisi Catholica diceretur ?" "Christianus mihi nomen est, Catholicus verò cognomen: illud me muncupat, istud ostendit: hoc probor, inde significor."10 Optatus Milevitanus Donatistas suggillat: "Ubi ergo proprietas Catholici nominis, cum inde dicta sit Catholica, quod sit rationabilis et ubique diffusa?"11 Præ omnibus Augustinus: "Ecclesia illa est quam modo dixit unicam suam; hæc est unica Catholica, quæ toto orbe copiose diffunditur, quæ usque ad ultimas géntes crescendo porrigitur."12 Haud absque Dei singulari providentia

(1) Rom. i. 8.

(2) Coloss. i. 6.

(3) Ad Smyrnenses, § 8.

(4) Vide supra p. 104.

(5) 1. i. adv. hær. c. 3. cit. supra.

(6) Strom. 1. vii. cit. supra.

(7) Euseb. 1. iv. hist. Eccl. c. 7.

(8) Catech. 18.

(9) πε ἐςίν ή καθολικὴ ἐκκλησία

(10) Ep. 1. ad Sympronianum.
(11) Optatus de schism. Donat. l. ii.
(12) Ep. 120.

contigisse dicit, ut nomen illud hæretici frustra sibi usurpare conentur, seque ipso nomine in Ecclesiæ gremio retineri.1 Quum in operibus contra Donatistas totus sit in hoc argumento, superfluum est plura adducere ejus hac in re testimonia. Legatur inter cætera præclarus de Unitate Ecclesiæ liber.

Obj. Ideo Ecclesia Christi dicta est catholica quod omnibus gentibus pateret, quum Judaismus unius fuerit gentis.

[ocr errors]

Resp. Eo quidem sensu Ecclesia meritò dicitur Catholica, sed actualem per orbem diffusionem appellatio illa, ex ipsius vi, et usu Ecclesiasticorum scriptorum, designat; quod consonum est vaticiniis de latissimo Christi imperio: ipsa est enim Ecclesia Catholica; unde xaSox Græce appellatur, quod per totum orbem terrarum diffunditur. Hanc ignorare nulli licet; ideo secundum verbum Domini nostri Jesu Christi abscondi non potest." Profectò quamvis lex Israelitis tantum data sit, Josephus ostendit aliis licuisse eam amplecti, et aliquos revera fæderis illius participes esse factos.3 Christi autem Ecclesia non tantum sua præstat beneficia iis qui voluerint eam ingredi, sed in gentium omnium utilitatem et salutem est instituta, quarum proinde magnam multitudinem semper debet suo sinu complecti. Obj. 2. Ex testimoniis Scripturæ liquet Ecclesiam Christi per sæculorum seriem diffundendam per omnes gentes, salute, scilicet, in nomine Christi enuntiata: non tamen simul ubique futuram sectam unicam Christianam. Constat porrò ab initio Ecclesiam non fuisse universalem, nec umquam hactenus omnes obtinuisse terras.

Resp. Vaticinia exhibent Christi Ecclesiam tamquam regnum totius orbis, sua amplitudine cætera imperia longe excedens, quod et regiminis unitatem, et ditionem latissimam designat. Vaga illa salutis per Christum prædicatio, per sæculorum seriem, sectis inter se discordibus, non potest magnificis illis dictis respondere. Ab initio autem impleri cæperunt, jamque Apostolis ipsis adhuc viventibus, ubique per orbem cognitum diffusa est fides, adeo ut Catholica Ecclesia vere dici potuerit, plurimis ex plerisque gentibus conversis, et fide apud easdem gentes excepta. Fatemur gentes plurimas adhuc Evangelica prædicatione illustratas non fuisse, quarum nonnullæ antiquis temporibus ne quidem cognitæ sunt: prophetarum tamen dicta plane impleta dicenda sunt, quum Ecclesia satis diffusa sit, ut formam amplissimi imperii per orbem exhibeat.

Obj. 3. Paganismus, et Mahumetismus longe majorem sectatorum habent numerum quam Christiana Ecclesia, et latius diffunduntur: hæc enim fere tota intra Europa plagas meridionales consistit.

Resp. Non ex numero fidem profitentium, sed ex diffusione Ecclesiæ per orbem, a Vatibus sacris, et ipso Christo Domino prædicta, argumen

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »