Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Petri propinqua, uti ait Tertullianus, qua ratione præsertim Christi promissio Petro et Ecclesiæ super ipsum fundatæ facta adimpletur..

Obj. 5. Prævalet infernus, dum vitia grassantur, quæ abundare in Ecclesia Romana nemo nescit. Ne, igitur, dicamus Christi promissionem irritam factam, latuisse conditionem admittendum est.

[ocr errors]

Resp. Non prævalet infernus, sed Ecclesiam oppugnat vitia fovendo, quamdiu enim morum norma sancta est Ecclesia manet victrix, debellatis tantum qui vitiis in suam perditionem indulserunt. Nulla quidem apposita est a Christo promissioni conditio, sed in divinitatis suæ, quam Petrus professus est, argumentum, se Ecclesiam nulla vi inferorum superandam ædificaturum pollicitus est. Damna gravissima patitur Ecclesia tot suorum filiorum, seu civium interitu, sed arx manet tuta, veritate divina integra servata. Pulchre Chrysostomus textum exponit, ut ostendat Christum Deum esse qui tanta pollicitus est: "Animadvertis quo pacto ipse etiam ad altiorem de se opinionem Petrum adducit, et seipsum his duabus policitationibus Filium esse Dei revelat et ostendit. Nam quæ Deus concedere solus potest, peccatorum scilicet remissionem, et ut Ecclesia tot tantisque fluctibus impetu irrumpentibus immobilis maneat, cujus pastor et caput piscator homo atque ignobilis, terrarum orbe reluctante, adamantis naturam firmitate superet, hæc (inquam) omnia, quæ solius Dei sunt, se pollicetur daturum.

Obj. 6. Ecclesia de qua Apostolus ad Timotheum scripsit fuit Ephesina, quam nemo dixerit infallibilem: ergo alia ratione explicanda sunt ejus verba.

Resp. Nihil est quo ad Ecclesiam Ephesinam solam referantur illa Apostoli verba, nam "Ecclesia Dei vivi" est amplissima totius Ecclesiæ descriptio. Morabatur Timotheus Ephesi, sed non ideo desiit versari in Ecclesia Universali, cujus pars fuit Ephesina Ecclesia.

Obj. 7 Ecclesia Universalis non potest Romana intelligi, sed quæcumque veritates essentiales retinet, nec enim de Romana sede vel Ecclesia eo loci agitur.

Resp. Agitur de Ecclesia Christi quam super Petrum fundavit. Ipsa est Universalis, quæ sua auctoritate a Christo derivata omnes complectitur, nec enim urbis Romæ circuitu continetur, sed per orbem diffunditur, Episcopum Romanum præsidem et rectorem, vice Christi agnoscens. Nullum fit veritatum in testimonio discrimen, sed simpliciter et absolute veritatis semper præconem et vindicem, absque ullo errore, designant: idcirco "propter unum verbum aut duo quæ contraria fidei sunt multæ hæreses abjectæ sunt ab Ecclesiæ," uti animadvertit Epiphanius. Vim metaphoræ

Hon. LV. in c. xvi. Matt.

(2) S. Epiph, ad Joan. Hieros. p. 428. Id cum laude repetit Hieronymus Apol. adv. Rufin. fol. 109 ex altera parte.

vidit Grotius, cui assentitur Bloomfield, uterque tamen præjudiciis sectæ nimis studens: "Veritatem hic comparat operi supero; Ecclesiam, maxime Universalem, sed et eas partes quæ Universali adhærent, columnæ et basi."1 Jam vero si ullo posset errore doctrinam Christi corrumpere, Ecclesia nullatenus foret veritatis cujuscumque columna, nam dubitandum semper foret utrum in doctrina tradenda speciali errasset: et si Ecclesia Universa lis ex omnibus vel fere omnibus Sectis Christianis conflaretur, ipsa doctrinæ in plerisque rebus discordia omnem tolleret fidem paucis in quibus consensus videretur dogmatibus, et mens hæreret incerta.

Obj. 8. Ecclesia columna veritatis dicitur, quod servaverit Scripturas, quin eis ullam tribuerit auctoritatem, quæ a solo Deo derivatur. Ita Macknight."

Resp. De servandis scripturis nihil eo loci dicitur, sed dotes et auctoritas Ecclesiæ prædicantur. Non explicat Paulus qua ratione Ecclesia veritatem sustentet, sed simpliciter eam ejus sustentaculum designat, nec licet verborum ejus amplissimorum arctare sensum. Scripturæ quidem Novi Testamenti non omnes adhuc exaratae fuerant. Cæterum Ecclesiæ in tuenda veritate vis et auctoritas claret in Scripturarum conservatione, et ex ejus testimonio discunt fideles eas divino afflatu conscriptas, et cælestes veritates inde derivatas, ipsa eas explicante, amplectuntur. Quod autem eo ipso loco quo elogia illa Ecclesiæ de scripturarum conservatione exponit interpres ille Protestanticus, uno spiritu neget ullam in hac re veram Ecclesiæ auctoritatem, ostendit hominem sibi non constantem, dum frustra conatur inania efficere verba Apostoli, altissimo sensu plena.

Obj. 9. Superstitionis varia genera, et opiniones primis sæculis omnino incognitæ, quæ in Ecclesia Romana obtinent, probant errores in fide induci posse, et reapse inductos.

Resp. Petitio principii, ut aiunt Dialectici, fit quum quod in quæstione ponitur, pro certo sumitur. In illud ratiocinandi vitium incurrunt qui temere habent pro superstitiosis ritus Ecclesiæ, et nova judicant, quæ illis non sapiunt. Re ad trutinam revocata, facile patebit nihil quod superstitionem redoleat Ecclesiæ probari, nullum recentius commentum dogmatis usurpare auctoritatem. Ne autem in infinitum progrediamur singulorum examine, citata scripturæ testimonia satis ostendunt nullum errorem induci potuisse nullum revera inductum ex eo patet, quod tempus, auctorem, aliaque adjuncta quibus omnis novitas notatur, nemo possit adsignare, dum de Ecclesiæ dogmatibus agitur, quæ proinde jure optimo ad Apostolorum referuntur ætatem.

(1) Apud Bloomfield in locum.
(2) Preface to I Timothy, sect. v.

VOL. I.-32

C. XIV. DE NOTIS ECCLESIÆ.

Hactenus dicta probant veram Christi Ecclesiam unicam esse, quæ sanctitate doctrinæ, et prole sancta fulget, Deo ipso miraculis per sæculorum seriem utrique testimonium perhibente. Per orbem terrarum sancta hæc societas Christifidelium diffunditur, præside ac rectore Episcopo Romano, Petri successore. Hæc ex Scripturis, tamquam veris rerum gestarum Christi narrationibus, collegimus. Christianorum scriptorum, qui primis floruere sæculis, testimoniis usi sumus, ut ex iis, quæ apud omnes Christifideles, de constituta a Christi Ecclesia obtinuerit sententia, et fides, pateret. Ea etiam veluti historiæ documenta adhibemus, non enim de interpretatione unius alteriusve Scripturæ textus agitur, sed de re sensibus subjecta; scilicet de hominum Societate per orbem, de imperio magno et manifesto, qua ratione constituta fuerit, et suam explicuerit auctoritatem. Ex vetustissimo symbolo, quod Apostolicum vocatur, Apostoli scilicet existimantur illud, veluti tesseram qua dignoscerentur fideles, viva voce tradidisse,1 constat articulum "sanctam Ecclesiam" fuisse inter fidei rudimenta recensitum: una igitur et sancta Christi Ecclesia semper necessario est agnita, nec enim in duas Ecclesias fidem profiteri Christiani edocebantur. Catholica etiam agnoscebatur Ecclesia, saltem ab antiquissimis temporibus, etsi in symbolo ab initio non fuisse nonnullis videatur, quum in exemplaribus Ecclesiae Aquileiensis desideretur. Opus quidem non erat hac veluti nota Ecclesiam ab initio distinguere, quamvis Catholica vere esset, omnibus gentibus sinum suum pandens, et brevi per plerasque diffusa: sed ante ortas hæreses satis ex sancta ejus doctrina et miraculis, cum virtutum fructibus, innotuit. Sectis autem doctrinam erroribus inficere conantibus, Ecclesiam ab iis quæ nonnullis in locis contra universalem fidem nova docebant, hac ratione discernese placuit: quapropter Catholica jam sæculo ipso Apostolico ab Ignatio vocata est, et a Smyrnensibus sæculo sequenti medio in relatione de Polycarpi martyrio. In Symbolo Alexandriæ recitato, Alexandro Ecclesiam illam regente, certe vox illa reperiebatur, sicut et in eo quod Epiphanius scripto consignatum reliquit, et in eo quod Hierosolymis tem

4

3

(1) De Apostolica symboli origine laborant Critici, ea præsertim de causa, quod quædam in exemplaribus varietates reperiantur: hæ tamen facile referuntur ad locorum adjuncta, in quibus ob exortas hæreses aliqua addita sunt, vel ad memoriam fallacem, articulorum tamen sensu retento. Laudat Ecclesiam Romanam Ambrosius ob tenacem veteris symboli custodiam: "Credatur symbolo Apostolorum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper custodit, et servat." L. 1. ep. 7. ad Siricium.

(2) Γενόμενος ἐπίσκοπος τῆς ἐν Σμύρνη καθολικῆς ἐκκλησίας Apud Euseb. hist. Eccl. 1. iv. c. 15.

(3) Μίαν καὶ μένην καθολικὴν την αποςολικὴν ἐκκλησίαν. Vide Epist. Alexandri Archiepis copi Alexandrini, apud Theodoret. hist. Eccl. 1. i. c. 4. et Socraten hist. Eccl. l. i. c. 26. (4) In Sermone Ancorato.

1

pore Cyrilli recitabatur. Apostolica autem semper agnita fuit Ecclesia, utpote ab Apostolis fundata, et eorum auctoritate gubernata: vox tamen ipsa nonnisi post eorum ætatem Symbolo est inserta, ut distingueretur vera Christi Ecclesia ab hominum conventibus, divina origine carentibus, quos Marcion, Ebion, aliusve quivis instituerat. His, igitur, veluti indiciis certissimis et clarissimis, Ecclesia dignoscebatur, quapropter in symbolo Nicææ et Constantinopoli in Episcoporum Conciliis aucto una, sancta, Catholica, et Apostolica prædicatur."

His veluti notis Theologi Catholici, Scripturis et constanti omnium sæculorum fide nixi, Ecclesiam Christi, ab omni hæreticorum vel schismaticorum cætu, discerni jure optimo docuerunt. Est Ecclesia una fide, cultu, Sacramentis: quam unitatem quisque statim obviam habet in symbolis, prædicatione, et omnibus fidei documentis: quocumque se contulerit videt idem offerri in universo mundo sacrificium;3 ubique eadem ministrari sacramenta: facile igitur unitas Ecclesiæ ei fit explorata; et in ea argumentum divinæ originis perspicit, quia tantus in mysteriorum fide, et in cultu Numinis, et in subsidiis ad salutem consensus, vix vel ne vix quidem posset ex hominibus provenire, quum varias plerumque in sententias et consilia abeant.

E contra discors sectarum doctrina, cultus vagus, nulla certa norma statutus, sacramentorum incerta vis et natura, humanæ mentis fœtus produnt.

Sancta Ecclesiæ doctrina, sancta sacramenta, sanctorum virtutes fidelium populorum memoria celebratæ, sanctaque exempla, quæ in omni vitæ conditione spectare est, etiam inter grassantia vitia, cuique suadent cælestem Ecclesiæ originem.

E contra quædam doctrinæ principia apud Novatores adeo virtuti repugnant, ut vix audeat quis, sectæ præjudiciis liber, ea e divino fonte manasse existimare sacramentorum vis penitus negata, vel larva tantum et umbra exhibita: auctorum sectarum vitia notissima, saltem superbia, animusque auctoritatis impatiens, vetant ne Deus eorum cæptis aspirasse credatur.

Catholica facile dignoscitur Ecclesia, res enim est notissima, nec ullius imperii latissima ditio æque patet. Nomen singulari Dei providentia Ecclesiæ inhærens, quin possint sectæ illud usurpare, cuilibet rem facit exploratam.

E contra Sectæ noscuntur unius aut alterius regni, vel ditionis limitibus fere totæ contineri, vel saltem haud ubique diffusæ, sectatorum numero illustres. Ipsa sua nomina sæpius earum limites innuunt. Sic Anglicana Ecclesia intra Anglorum reginæ ditionem fere sistitur, quæ enim alicubi locorum extra eam socias se præbent sectæ, sicut apud nos Episcopaliani,

(1) Εἰς μίαν ἁγίαν καθολικὴν ἐκκλησίαν Catech. 18.
(2) Μίαν ἁγίαν καθολικὴν καὶ ἀπόςολικὴν ἐκκλσίαν.
(3) Irenæus, 1. iv. c. 32.

negant civilis magistratus in rebus mere spiritualibus potestatem, Athanasianum rejiciunt symbolum, absolvendi ritu, una cum auctoritate, carere volunt, ideoque facile ab ea distinguuntur. Idem de Scotica Ecclesia "kirk of Scotland" dicendum occurrit.

Apostolica etiam noscitur Ecclesia ex notissima doctrinæ antiquitate, ex solemni Ordinationis ritu, sine quo nemo ad sacra munera admittitur, ex constanti Episcoporum successione, præsertim in Petri cathedra, quæ res non minus patet ac præsidum reipublicæ nostræ series.

Facile autem quisque novit sectas non esse Apostolicas, auctorum enim suorum plerumque ferunt nomina, vel alia quæ notant principia ab iis propugnata: et tempus, locus, et adjuncta originis sectæ, fama publica, et historia teste, innotescunt.

Jure igitur hæ adsignantur notæ veræ Ecclesiæ, utpote rationi probatæ, Scripturis innixæ, et quæ, conjunctæ saltem, soli veræ Ecclesiæ possunt convenire.

Jam verò quum hæ notæ e Scriptura colligantur, patet licere cum Augustino hæreticos omnes et schismaticos ab Ecclesia alienos probare, eo quod quæ de Christi Ecclesia Scripturæ manifestissime tradunt, ipsi non teneant. "Totus Christus," inquit præclarissimus Doctor, "caput et corpus est. Caput unigenitus Dei filius, et corpus ejus Ecclesia, sponsus et sponsa, duo in Carne una. Quicumque de ipso capite, ab scripturis sanctis dissentiunt, etiam si in omnibus locis inveniantur in quibus Ecclesia designata est, non sunt in Ecclesia. Et rursus quicumque de ipso capite scripturis sanctis consentiunt, et unitati Ecclesiæ non communicant, non sunt in Ecclesia; quia de Christi corpore, quod est Ecclesia, ab ipsius Christi testificatione dissentiunt. Quicumque credunt quidem quod Christus Jesus, ita ut dictum est, in carne venerit, et in eadem carne, in qua natus et passus est, resurrexerit, et ipse sit Filius Dei, Deus apud Deum, et cum Patre unum, et incommutabile Verbum Patris, per quod facta sunt omnia; sed tamen ab ejus corpore, quod est Ecclesia, ita dissentiunt, ut eorum communio non sit cum toto quacumque diffunditur, sed in aliqua parte separata inveniatur; manifestum est eos non esse in Catholica Ecclesia."1 Jure optimo dicit "Ecclesiam toto orbe diffusam, quæ manifestissimis Scripturarum canonicarum testimoniis designata et expressa est."" "Nullo interprete indigent canonicarum Scripturarum testimonia quæ commendant Ecclesiam in totius orbis communione consistere."

Notæ illæ quæ tantam habent vim contra hæreticos Scripturarum divinam auctoritatem agnoscentes, inserviunt etiam, ut jam sæpius diximus, infideli ut suadeatur hanc esse Societatem quam Christus instituit, fideli autem magis magisque Ecclesiam commendant, fidemque roborant. Absque

(1) De unit. Eccl. col. 341, t. ix.

(2) Col. 370,

(3) Col. 377.

« ÖncekiDevam »