Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Obj. 5. Saltem in Synodis Diæcesanis habent Sacerdotes jus suffragii, et quidem definitivi: secus frustra conveniunt, solo Episcopo omnia suo arbitrio decernente.

Resp. In Synodis Diæcesanis jus obtinent Parochi aliique nonnulli suffragii quod vocant consultivi; sed tota potestas penes Episcopum est eujus est auctoritas, scilicet statuenda proponere; eaque, auditis suffragiis, decernere, prout in Domino judicaverit. Nec frustra vocantur sacerdotes, quúm ad leges rite ferendas plurimum præstet sapientium audire consilia, et a rerum peritis instrui. Quod si cuique videatur nimia hac in re Episcoporum potestas,. meminisse debet eam intra quosdam limites exerceri, nec enim quid valet contra Universalis Ecclesiæ leges. Cæterum non nostro ingenio Ecclesiæ regimen est moderandum, sed antiquitatis venerandæ exemplis insistendum est, quibus edocemur ad unum omnem solicitudinem esse delatam ad schismatum tollenda semina.

Præsidere Conciliis Ecumenicis summi Pontificis est jus nativum, quum enim cæteris Episcopis præstet gradu, primum in conventibus occupet locum necesse est. Petrum cætui Hierosolymitano præfuisse ex ejus historia colligitur, nam suam interponit sententiam ut litem tandem finiat, eoque audito omnis conquievit disceptatio. Ex omnium Conciliorum monumentis constat Pontificem semper præfuisse, quotiescumque aderat; eum autem per legatos, Episcopos, seu Presbyteros, seu diaconos, præfuisse aliis, licet adessent patriarchæ Alexandrinus et Antiochenus, etiam constat; quod argumento luculento est juris ab omnibus agniti. Concilio Chalcedonensi legati Leonis M. præfuerunt, uti ex actis patet. Patres illius Concilii ad Pontificem postea scripserunt: "Tu quidem, sicut caput membris, præeras in his qui tuas vices obibant." Subscripserunt legati hac formula: "Ego vice Domini mei Papæ Leonis, synodo præsidens, subscripsi." Cyrillus Patriarcha Alexandrinus, ex speciali Cælestini Pontificis mandato, quod inter acta concilii refertur, præfuit Concilio Ephesino; cui postea legati adjuncti sunt, habentes in mandatis, ut si concertatio oriretur, nullas in ea susciperent partes, quum eorum esset de cæterorum sententiis judicare. Vitus et Vincentius præsederunt Concilio Nicæno, et subscripserunt ante patriarchas. Osius quidem episcopus Cordubensis primum occupavit locum, sed vices procul dubio tenebat ipsius Pontificis Romani, quod testatur Gelasius quinto sæculo, Eusebium appellans nec alia quidem adsignari posset ratio, cur Episcopus oppidi in Hispaniis congregatis ex orbe Episcopis præesset; constat enim non meritorum, sed dignitatis sedis in Conciliis haberi rationem. Concilio Constantinopolitano I., quod secundum inter Ecumenica numeratur, non præfuit Pontifex, nec enim Concilii Ecumenici habuit rationem, ex solis Imperii Orientalis episcopis a Theodosio imperatore coactuin. Nomen et

2

(1) Benedictus xiv. de Synodo Diæces. L. III. c. xii. §. 7.

(2) Act. i.

DE CONCILIORUM AUCTORITATE.

2,2

291

auctoritatem deinceps obtinuit, Damaso Pontifice cum Concilio Romano nonaginta episcoporum, ejus decretis robur adjiciente. Concilio etiam Constantinopolitano II. non præfuit Vigilius Pontifex, quamvis eo ipso tempore in urbe illa moraretur, et instantissimæ ei porrectæ sint preces ut Patrum consessui vellet præsidere: ad eum quippe scripsit Eutychius Patriarcha Constantinopolitanus, nomine Concilii: "Petimus, præsidente nobis vestra Beatitudine, de tribus capitulis quæri et conferri." Noluit tamen interesse quum de horum damnatione ageretur, de scriptis scilicet Theodori Mopsuesteni, Ibæ, et Theodoreti, quæ damnari non posse censuit absque gravissima Occidentalium offensione, cum schismatis periculo.

Summi Principes sæpius Conciliis interveniebant, et locum occupabant conspicuum, pro imperii majestate, sed negotiis Ecclesiasticis non sese immiscebant, spectatores tantum, testes, patroni et vindices consessus. Ideo Constantinus M. breviter allocutus Patres, sermonem omnem deinceps concilii Præsidibus concessit.1 Et Marcianus Imperator qui Chalcedonensi concilio aderat, sibi nullam vindicavit auctoritatem: "Nos ad fidem confirmandam, non ad potentiam aliquam exercendam, exemplo religiosi Principis Constantini, Synodo interesse voluimus.""

In Conciliis hæc methodus consuevit adhiberi. In omnibus quæ quæstionem admittunt, libere proferuntur Episcoporum sententiæ, nec facile dirimuntur lites quæ inter Catholicos doctores oriuntur, quæ scilicet modum dogmata explicandi, potius quam fidei summam respiciunt. Quidquid ab avita fide, a certis dogmatibus Ecclesiæ, discrepat manifesto, statim respuitur: et omnis opera in eo ponitur ut testimoniorum pondere penitus obrutum jaceat. Præsto sunt Scripturæ, Patrum scripta, Conciliorum decreta, et omnia vetustæ fidei documenta, ut clarius pateat veritas, et exhibeatur. Suffragia Patrum exquiruntur, post rerum examen, jure proponendi et rogandi sententias, quod auctoritatis nomine apud veteres venit,s præsidibus Concilii plerumque servato. Juxta majorem suffragiorum numerum canones de disciplina, leges, scilicet de administratione Ecclesiæ, feruntur; sed in fidei definitionibus omnium fere exquiritur consensus. Si Pontifex in mandatis dederit legatis suis quid ipse censeret, vel si præiverit judicio, plerisque assentientibus, editur definitio. Secus ejus confirmatio exigitur ut inviolabilem apud omnes Catholicos obtineat auctoritatem. Patres Chalcedonenses amplexi fuerant Leonis epistolam, tamquam fidei

(1) Euseb. 1. 3 de vita Constantini c. 13.

(2) Act. vi. Conc. Chalc.

[ocr errors]

(3) In Concilio Romano an. 484, dicitur morem esse ut Episcopus Romanus "cuncta constituat," vi promissionis Petro factæ "quam vocem sequentes cccx. et viii. S. Patres apud Nicæam, confirmationem rerum atque auctoritatem sanctæ Ecclesiæ Romanæ detulerunt; quam utramque usque ad ætatem nostram successiones omnes todiunt." Labbe, iv. 1125, 1126. Vide Clinch, p. 288.

***

cus

normam, Petrumque per Leonem loqui prædicaverant ; sed ultra progressi, canones condiderunt inter quos unus tribuebat Antistiti Constantinopolitano secundum in Hierarchia locum. Scripserunt idcirco ad Pontificem, canonis hujus præsertim confirmationem enixe petentes: "Rogamus, igitur, et tuis decretis nostrum honora judicium, et sicut nos capiti in bonis adjecimus consonantiam, sic et Summitas tua filiis quod decet adimpleat."1 Renuit tamen Pontifex ea quæ in hac re gesta sunt firmare, utpote juribus Alexandrini et Antiocheni patriarcharum, a Nicæno Concilio agnitis, adversa; ideoque in vetustioribus canonum collectionibus canon ille desideratus est. Necessitas confirmationis Pontificiæ ex regula illa, quam ex Socrate laudavimus, patet: non oportere Ecclesias absque consensu Romani Episcopi canones edere xavoview. Hinc sedes Apostolica, testante Gelasio, “ unamquamque synodum sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quam beatus Apostolus Petrus Domini voce perceptam, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper et retinet.''s

Ea igitur nobis habentur Concilia Ecumenica, quæ convocante Pontifice fiunt, vel saltem ejus consensu prævio, vel subsequente, quæque ejus firmantur auctoritate. Utrum Concilium Ecumenicum dici posset quod ex Episcopis universi orbis constaret, Pontifice certo ac legitimo renuente, inquirendum non duximus, nam dissidium hujusmodi caput inter et membra numquam futurum, divina nixi Ecclesiæ constitutione, confidimus: Christus quippe eam constituit domum fundamento innixam, corpus capite membrisque constans. Igitur quæ agitatæ sunt quæstiones de Concilii Ecumenici ad Pontificem relatione, utrum illud eo præstet auctoritate, negligendas putamus; quum ex Scriptura vel traditione nullum noverimus Concilium indubiæ auctoritatis, quod acephalum sit. Quæ Constantiæ acta sunt, in comitiis veluti generalibus Ecclesiæ, ad pacem reducendam, tribus de Pontificatu contendentibus, ex jure veluti innato quod habet Ec clesia ut sibi consulat, certi Pontificis electione, facta nobis videntur. Decretis de fide robur Ecumenici Concilii accessit, certo Pontifice electo, qui decreto speciali quæ in causa fidei acta sunt firmavit. Cæterum si cui hæc nostra sententia non arriserit, consilium quod suscepimus non debet improbare, illud specialiter vindicandi, quod omnium Catholicorum consensione probatur, nempe Concilia Ecumenica esse quæ ab Episcopis

(1) Epistola synodica ad Leonem col. 659 tom. ii. Conc. Hard. rapaxanovμev toivovy, τίμησον καὶ ταῖς σαῖς ψήφοις τὴν κρίσιν, ὥσπερ ἡμεῖς τῆ κεφαλῆ τὴν ἐν τοῖς καλοις συμφωνίαν εἰςενηνόχαμεν, ὅντω καὶ ἡ κορυφὴ τοῖς παισίν αναπληρώσοι τὸ πρπον. (2) Vide Gotti De Rom. Pont. auctor. col. III. n. x.

(3) Ep. iv.

(4) Docet Damasus "concilium illud non fore catholicum, quod sine auctoritate sedis Apostolicæ fieret; neque ulla concilia rata legi quæ apostolica auctoritate fulta non fuerint." Ep. ad Stephanum et Syn, African.

(5) Vide Du Pape, par De Maistre 1. 1. ch. xii.

[ocr errors]

universi orbis celebrantur, præside et probante Summo Pontifice: cætera negligendi "quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide."1 "In eo enim," inquit Lud. Thomassin, "sita est tota hallucinatio catholicorum doctorum, paucorum adversus plures, novorum adversus veteres, ipsorummet adversus seipsos intestino dissidio altercantium, quod auctoritatem unam indiscretam et individuam Pontificis, et episcoporum, sedis Apostolicæ et Ecclesiæ Catholicæ, Papæ et concilii, capitis. et corporis dissecare, et sibi collidere ausi sint. Ex adverso autem id obtinuit a cunabulis Ecclesiæ, id obtinet etiam nunc, et ipsis cernentibus, ac mirantibus obtinet invictissime, ut una illa sit Ecclesiæ Catholicæ nunc per caput solum, nunc per corporis concentum cum capite sese exerens, una, inquam, et indivulsa auctoritas.” * "Reapse ubi semel illud dubiorum Pontificum schisma sedatum est, nulla Synodus a Pontifice, nullus Pontifex a Synodo dissidere visus."

[ocr errors]

De necessitate habendi concilia œcumenica quæri solet. Ea non esse absolute necessaria patet, nam Christus nullibi præcepit ea habenda, quamvis congregatis suo nomine se adfuturum promiserit ; et tria lapsa sunt sæcula antequam primum habitum sit. Re quidem vera difficile plerumque est Episcopos ex orbe universo in unum convenire, præsertim quum principes sæpius hostes sint fidei, vel collidant inter se, nec facile sinant præsules e sua ditione egredi, ut sileamus de itineris et cætus ipsius incommodis et impensis, quas tolerare ægre possunt præsules pauperes, gravesque ætate. Igitur divinæ Christi sapientiæ consonum erat penes hujusmodi conventus regimen ordinarium Ecclesiæ non constituere; sed uni committere, qui in negotiis maximi momenti posset collegas sibi, consiliorum, judiciorumque participes, adhibere. Jure optimo Augustinus Pelagianos in conciliis Africanis, quæ sua auctoritate roboravit sedes Apostolica, damnatos, Concilii Generalis prætexentes necessitatem, rejecit, uti supra vidimus. Cæterum cum magno rei Christianæ profectu aliquando habentur Concilia Ecumenica, ob graviora fidei negotia, vel communem Ecclesiæ utilitatem, uti liquet ex Concilio Tridentino, cujus opera et fides claruit, et mores emendati sunt, et tota Ecclesia refloruit.

3

(1) 1 Tim. i. 4. Consulit insignis præsul Argentinensis in Discussione Amicali, vol. 1, p. 181, ut Ultramontenses Theologi, sic enim placuit eos vocare, desinant ea prædicare sanctæ sedis privilegia, quæ reditumn ad Ecclesiam difficiliorem hæreticis cfficiant; quod consilium eo usque nobis probatur, quod nihil ultra fidei certa dogmata exigatur creden dum; sed non ideo licet pro nostro arbitrio sedis illius jura sacra arctare, quæ rite intellecta nihil habent quod cuicumque offensioni esse debeat: nec enim civili reipub. licæ, nec singulorum fidelium, vel præsulum juribus officiunt.

(2) Diss. xvii. in Syn. Rom. an. 532. n. 78. cit. a Gerbert De Communione Potestatis Ecclesiasticæ.

(3) "Istoria del Concilio di Trento, dal Pallavicino. Introduzione c. viii." Egregio hoc opere pseudo-historiam Concilii a Sarpi conscriptam mendaciis scatere demonstra

tum est.

Quæ in Conciliis Ecumenicis decernuntur, diversam, pro rerum varietate, obtinent auctoritatem. Fidei definitiones, quæ verbis maxime perspicuis et solemnibus solent proponi, anathemate plerumque contra sentientibus illato, summam habent vim, et toto mentis assensu sunt excipiendæ, uti ex jam dictis patet. Argumenta autem et testimonia, et explicationes, quibus dogmata roborata exhibentur, non tantam habent auctoritatem, quum doctrinæ summam auxilium divinitus promissum spectet. Si Concilium anathema inferat detorquenti Scripturæ testimonium ab obvio sensu, v. g: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto.” * * * "Hoc est corpus meum;" ea testimonii explicatio ad fidem pertinet. Leges de Ecclesiæ administratione, et rebus sacris, totam spectant Ecclesiam, universosque ubique fideles obligant, post promulgationem, de qua alias dicetur. Plura sæpius contigit agitari in his Conciliis negotia, præsertim mediis sæculis, de Imperatoris Frederici depositione, de Templariorum criminibus, de bello Crucesignatorum, et de inermibus, præsertim Sanctimonialibus, contra grassantes sævientesque hæreticos Albigenses tutandis. Hæc aliaque plurima hujusmodi, veluti in comitiis generalibus Reipublicæ Christianæ tractata, a summa fidei sunt omnino distinguenda : et de iis judicandum, temporum et adjunctorum habita ratione.1

CONCILIA PROVINCIALIA, quæ scilicet constant unius provinciæ Ecclesiasticæ præsulibus, congreganda olim erant bis singulis annis; sed Tridentina lex ea quolibet saltem triennio coadunanda tantum præcipit.3 Penes Metropolitam, vi sui muneris præcipui, est convocandi jus. Senior Episcopus suffraganeus, impedito Metropolita, potest triennalem illam convocationem facere. Omnes Provinciæ Præsules, qui jurisdictione pollent, convocandi sunt; et convenire stricta lege tenentur, nisi gravi impediantur causa, de qua Concilium ipsum cognoscit, quod fraterno consortio absentem privat: usque ad futurum concilium cunctorum episcoporum charitatis communione privetur. Coadjutores Episcopi, si placeat intervenire, sedent inter Episcopos Provinciales loco suæ promotionis:5 alii Episcopi, nulli Metropolitæ subjecti, tenentur Tridentina lege ad eligendum Metropolitam cujus Conciliis intersint, quorum decreta vim obtinent in suis diæcesibus, manente quoad cætera exemptione. Facta semel electione non licet mutare

66

(1) "The church had its councils or convocations of the clergy, which formed the nations professing Christianity into a connexion resembling a federal alliance, and those councils sometimes settled the titles and claims of princes, and regulated the temporal affairs of the Christian powers. The confederacy of the Christian nations was bound together by a sense of common duty and interest in respect to the rest of mankind." Commentaries on American Law, by James Kent, New York, 1836, part 1, lect. i. p. 9,10. (2) Conc. Nic. Can. v. Labbe Conc. ii. 238.

(3) Sess. xxiv. de Ref. c. 2.

(4) C. si quis episcoporum 14 dist. 18.

(5) S. Cong. Rit. 20 Sept. 1596, apud Ferraris, Voce, Coadjutor, n. 65.

« ÖncekiDevam »