Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et animi anxietatem produnt: ad quam levandam supremi tribunalis judicio, quo de sensu genuino Scripturarum constet, maxime opus est.

Obj. 9. Lucerna luxque verbum Dei dicitur, quod ideo illustrat mentes, Deo interius illucente cordi: qui Ecclesiam interpretem addit, solis fulgorem augere studet.

Resp. Verbum Dei lux est mentis, sed opus est ut aperiatur nobis sensus ut illud intelligamus: nec enim necessario quisque splendoris illius fit particeps. Deus cor illustrat gratia, sed ministerio externo utitur ad Scripturarum genuinam significationem communicandam. Sic Eunucho, pia utique animi indole legenti Isaia vaticinium, occurrit, Deo jubente, Philippus, qui interrogavit eum ; "Putasne intelligis quæ legis? Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? * * * Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum." Nihil divini verbi fulgori adjicit, qui non suo ingenio, sed juxta divinitus traditam fidem Scripturas exponit.

Obj. 10. Injuria fit Deo, dum dicitur ejus verbum non posse intelligi, nisi Ecclesia interprete; et ejus mentem ex judicio Ecclesiæ, Papæ scilicet et Episcoporum, dignoscendam..

Resp. Non dicimus verbum divinum intelligi nullatenus posse nisi Ecclesia interprete: mens enim fide imbuta, et humilitatem fovens plurima in Sacris libris intelliget, quin speciali definitione Ecclesiæ de singulis instruatur. Sed quum de rebus altissimis agatur, quas homines plurimi erroribus studentes varia ratione explicuerunt, ingenii subtilitati indulgentes, censemus omnino necesse esse ut publica et constans fides Ecclesiæ menti præsens sit, et ut judicium nostrum qualecumque Ecclesiæ a Spiritu Sancto edoctæ subjiciatur. Dei mens et consilium ex hominum judicio non pendent, sed ipse nobis dedit homines doctores, interpretes utique et nuncios suæ voluntatis, quibus se semper adfuturum pollicitus est, ut in ipso niteretur fides nostra.

Obj. 11. Criticæ, et Hermeneuticæ studia ad perfectionem scientiæ Biblicæ pertinent: sed necessaria scientia præsto est omnibus.

Resp. Ut Scripturæ in fidei regulam unicam et plenam assumantur, debet esse exploratum unicuique eas ex divina inspiratione conscriptas, integras esse, nullaque menda gravi vitiatas. Universis autem id constare nequit, quum de Evangelii Matthæi primo et secundo capitibus, et de testimoniis quæ Christum Deum respiciunt, moveantur lites ab Unitarianis," quas certe plerique homines dirimere non valent. Sic de vocum Hebraicarum et Græcarum vi disceptatur, dogmatibus et muneribus præcipuis inde pendentibus. Nihil sane de his judicare valent plerique. Hermeneutica etiam sensum testimoniorum ita afficit, ut summa fidei inde pendeat. Qui igitur Scripturas in regulam unicam sumunt, necessario vacillant, quia

(1) Act. viii. 30, 31, 35.

(2) Vide Unitarian Miscellany, vol. vi. p. 328.

innumeræ quæstiones agitantur de vera lectione, et de sensu genuino, etiam in rebus præcipuis adeo ut ne doctissimus quidem possit de sua sententia certus esse, aliis contra opinantibus.

C. III. DE TRADITIONE.

Verbum internum, seu revelationem singulis factam, non posse fidei regulam statui, quin illusionibus gravissimis et innumeris pateret aditus, vidimus. Scriptum verbum non posse habere rationem perfectæ et unica fidei regulæ etiam demonstravimus; indiget enim et teste et interprete. Quæ igitur est certa illa ratio quam Christus statuit, ut homines revelatas veritates addiscere possent? Est, ut probavimus, Apostolici ministerii prædicatio concors, publica et solemnis doctrina. Cæterum quum inspiratio ac revelatio non singulis, nec cœtui ipsi Pastorum vindicetur, sed tantum auxilium quoddam, quo possint fidem semel sanctis traditam tueri, ideo regula quam ipsi docendo sequuntur est traditio, scilicet ipsa decessorum suorum doctrina, ipsa totius Ecclesiæ fides, ab Apostolica ætate usque derivata.1 Quum autem vox illa nonnumquam adhibeatur ad indicandam vagum quemcumque rumorem populi alicujus memoria celebratum, nullo certo monumento, vel teste, plurimum ejus ambiguitate abusi sunt fidei hostes vaferrimi, ut invidiam regulæ certissimæ conflarent, insinuantes fidem nostram incerta populorum fama niti. Ad hanc præcavendam fraudem animadvertendum imprimis est traditionem, quæ fidei nostræ regula est, maxima ex parte Scripturis contineri, et totam in monumentis documentisque Christianæ antiquitatis, et consuetudine cultuque publico Christifidelium per orbem, per omnia retro sæcula celebratam. Longe igitur distat ab incertis rumoribus, vel etiam a singularum gentium persuasione, quæ traditio localis audit, quum illa sit universalis et perpetua. Quod si quis quærat, cur vox ambigua usurpetur, noverit eam a nobis adhiberi, Pauli inhærentibus exemplo: "State," scribebat ad Thessalonicenses, quos jam viva voce instituerat, et semel scripto, "et tenete traditiones vas naρadooɛls ques didicitis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.” Adest præterea pulcherrima ratio cur vocem adhibeamus, ne doctrinam nostro ingenio excudere censeamur, quum nihil novi, nihil e nostro penu promere velimus, sed traditæ fidei inhærere.

PROPOSITIO.

Traditio, quatenus intelligitur doctrina Apostolici ministerii et fides universalis Ecclesiæ, per omnia retro Sæcula, est plena ac adæquata fidei regula.

(1) Vide Symbolik von D. J. A. Möhler 1. 1. c. 5. § 33. p. 272 ed. Mainz. 1832. (2) II Thess. ii. 14.

Probatur. Illa fidei regula plena et perfecta dicenda est, qua deficiente nulla est certa revelationis notitia, qua autem posita plenam certamque ejus notitiam habemus : traditione autem deficiente, nihil certi de revelatione novimus, nec enim qui libri divini habendi sint, vel qua ratione sint intelligendi alias innotescit: ea autem teste, interprete, et magistra, novimus certissime dogmata revelata, quæ absque ulla ambiguitate proponit credenda: novimus Scripturæ divinam auctoritatem; et eam eo usque intelligimus, ut dogmata traditione celebrata ea contineri, vel fulciri, saltem indirecte, constet.

Illa fidei regula excipienda est quæ ab initio rei Christianæ viguit, per omnes gentes et per omnia sæcula, quæque indoli et conditioni hominum est maxime accommodata: traditio autem, publica scilicet Apostolici ministerii doctrina, et Ecclesiæ fides, ab initio rei Christianæ viguit, nec enim alia ratione ante scriptum Novum Testamentum Christi revelatio innotuit: et post Apostolorum ætatem gentibus barbaris, et plerisque apud gentes omnes litterarum imperitis, vel codices non habentibus, innotuit pari ratione: et ad nostra usque tempora plerisque non alia ratione potest innotescere. Ea quidem est hominum universorum indoles, ut lente admodum et dubie in rerum indagine procedant, nisi certa præeat auctoritas qua instituantur: quapropter pauci omnino, et post diuturnas meditationes, et inter multarum dubitationum angustias, aliquid de Deo rebusque divinis nossent, nisi traditionis face prælucente.)

Extra omnem dubitationis aleam est Apostolos viva voce præsertim docuisse fideles, adeo ut in suis scriptis ad eam regulam sæpius recurrant: “laudo vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis."1 * * * “ Ego enim accepi a Domino qnod tradidi vobis."2 De instructione sive voce, sive scripto pari ratione loquitur: "State, et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.”3 Ea ratione instituti sunt ipsi præsules, quos monuerunt ut alios sic instituerent: "O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates."4 "Formam habe sanorum verborum quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. Bonum depopositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis." "Quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere." Igitur Apostolica saltem ætate traditio erat fidei regula.

Prob. II. IRENEUS: "traditionem Apostolorum in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesia adest perspicere omnibus qui vera velint audire.”7 Hæreticis occultam quandam traditionem arcanorum jactantibus, publicam hanc Ecclesiæ totius fidem et traditionem fidenter opponit, eaque

(1) I Cor. xi. 2.
(2) Ibidem v. 23.
(3) II Thess. ii. 14.

(4) I Tim. vi. 20.

(5) II Tim. i. 13.

(6) II Tim. ii. 2.

(7) L. III. adv. hær. c. iii.

omnem de doctrina controversiam dirimi vult, quam tamen appellare non debuit, si scripturæ per se claræ forent et interpretatione nulla indigerent. "Hæc (Ecclesia) est enim vitæ introitus, omnes autem reliqui fures sunt et latrones, propter quod oportet devitare quidem illos: quæ autem sunt Ecclesiæ cum summa diligentia diligere, et apprehendere veritatis traditionem. Quid enim? et si quibus de aliqua modica quæstione disceptatio esset, nonne oporteret in antiquissimas recurrere Ecclesias, in quibus Apostoli conversati sunt, et ab eis de præsenti quæstione sumere quod certum et re liquidum est? Quid autem si neque Apostoli quidem scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis quibus committebant Ecclesias? Cui ordinationi assentiunt multæ gentes barbarorum, quorum qui in Christum credunt sine charta et atramento, scriptam habentes per Spiritum in cordibus suis salutem, et veterem traditionem diligenter custodientes, in unum Deum credentes fabricatorem cæli et terræ, et omnium quæ in eis sunt, per Christum Jesum Dei Filium.' 991 Quum hæretici illi occultam perfectioris doctrinæ traditionem allegarent, res postulabat ut Irenæus assereret nihil credendum quod scriptum non erat, et scripta ipsa sola esse attendenda, nulla cujuscumque traditionis habita ratione. Non ita autem sanctissimus fidei vindex, sed ipsam occultam traditionem falso allegatam publica traditione totius Ecclesiæ revicit, hancque in omni quæstione attendendam dixit, adeo ut, Scripturis deficientibus, omnibus ad plenam rei Christianæ notitiam sola suffecisset, sicut reapse suffecit multis gentibus litteris haud excultis. Est igitur traditio veritatis magistra, scripturarum interpres, vadimonium, et

custos.

CLEMENS ALEXANDRINUS de hæreticis queritur, qui gloriæ inanis studio humana commenta divinæ traditioni ab Apostolis et magistris fidei derivatæ objiciunt: de apadores: Gnosticum autem laudat scientiæ sacræ studiosum, qui, huic inhærens, Scripturas juxta Apostolicam et Ecclesiasticam normam interpretatur ἐν ἀνταις καταγηράσας ταις γραφαις, την Αποςολικην και Εκκλησίας κην σωζων ὀρθοτομιαν των δογμάτων.

ORIGENES inter discordes sententias sectasque Ecclesiasticam prædicationem regulam certam adsignat. "Cum multi sint qui se putant sentire quæ Christi sunt, et nonnulli eorum diversa a prioribus sentiant, servetur vero Ecclesiastica prædicatio per successionis ordinem ab Apostolis tradita, et usque ad præsens in Ecclesiis permanens : illa sola credenda est veritas, quæ in nullo ab Ecclesiastica et Apostolica discordat traditione."a Eusebius Cæsareensis: "Hæc sunt illa quæ breviter Galatis proponimus consideranda, ex illa ipsa ad Galatas epistola Pauli, in qua fidei salutaris illa mystica continetur regeneratio, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Quæ præterquam quod sint litteris divinis consignata, sunt etiam

(1) L. VII. Stromat. §. xvi. p. 534.
(2) Præf. Περι αρχών n. 2.

adhuc majorem in modum confirmata, per traditionem Catholicæ Ecclesiæ Dei a finibus ad fines terræ, quæ ex non scripta traditioneàypape яapadioɛws sacrarum Scripturarum testimonia confirmat et obsignat.”1

Probatur III. Ex communi Christianorum fere omnium consuetudine et consensu, quo Sabbati observatio in diem Dominicam translata agnoscitur; quum enim nullo Scripturæ testimonio probari valeat, constat traditionem Ecclesiæ hac in re vim summam obtinere, et præcepto de Sabbati observatione toties in scripturis inculcato, tamquam æterno, ea derogari. Igitur in agendi et credendi regulam traditio a plerisque sumitur, ea enim magistra didicerunt præceptum divinum de die Sabbati jam non obligare. Probatur IV. Ex constanti tribunalium Ecclesiæ methodo in judiciis de fide, nam hæreses plerumque proscripserunt, traditione appellata: quapropter Scripturarum et Patrum in medium afferebant testimonia. Sic Ariani ab Episcopis Nicænis rejecti sunt: "Ecce nos quidem a patribus ad patres per manus traditam fuisse hanc sententiam demonstravimus.”

Probatur V. Ex consectariis. Rejecta traditione, Scripturarum auctoritas nullo idoneo commendatur testimonio, quod fidem apud plerosque conciliet: nulla certa est ratio Scripturæ sensum detegendi; et innumeræ de doctrina Christi et de Sacramentis controversiæ nullam spem veritatis inveniendæ relinquunt.

Obj. 1, Christus et Apostoli Scripturis sæpius usi sunt, traditione numquam, ad doctrinam tuendam. Ita Burnet.3

4

Resp. Christus opus non habuit Scripturis, vel traditione, ad suam missionem et doctrinam probandam, quum opera quæ fecit testimonium ei perhiberent: cæterum usus est aliquando Scripturis ad revincendos Judæos, et ad edocendos discipulos, vaticinia in se impleta ostendens. Traditione usus videtur ex Psalmo argumentando, Messiam a Davide Dominum appellatum, nec enim alias constabat vel Davidem esse auctorem, vel Messiam eo loci designari. Apostoli autem traditione usi videntur, de Ianne et Mambre, quos commemorat Paulus, nulla facta eorum in Scripturis mentione, sicut nec de Michaelis cum diabolo concertatione, vel Enoch vaticinio quæ a Juda referuntur. Sic sæpius ex scripturarum sensu allegorico argumentati sunt, ad Messiam referendo quæ de aliis ad litteram dicta sunt; eam autem explicationem nonnisi traditione gentis Judaicæ, qua Messiam esse legis et prophetiarum finem constabat, tueri poterant. Cæterum quum traditio de qua nunc agitur sit publica fides totius Ecclesiæ, Scripturæ explicatio et vadimonium, nec Christi nec Apostolorum exemplum adduci potest, nec enim de Judaica traditione, quam citare poterant, est quæstio: nec par est utriusque ratio.

(1) L. I. adv. Marcell. Ancyr. c. i.

(2) Athanas. 1. de decretis Syn. Nic. adv. Eusebium.

(3) Analysis p. 99.

(4) II Tim. iii. 8.

« ÖncekiDevam »