Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

Vera esse quæ pentateucho continentur invictis demonstratur argumentis: præstat autem ea quæ ex majorum suorum traditione derivata sunt, ab iis quæ Moses ex propria scientia testatus est, distinguere, ut argumentorum vis apprime intelligatur. Genesis liber illa, cæteri quatuor hæc complectuntur. Nulla quidem de his moveretur lis, si consuetum rerum ordinem non excederent; sed quum pleraque ejusmodi sint quæ naturæ vires omnino superant, qui revelationi per Moysem traditæ repugnant, nihil non faciunt, ut iis fidem detrahant. Cæterum ipsa miracula a Mose relata eam habent historicam certitudinem qua nulla major, adeo ut fidem mereantur, et cœteris quæ narrat fidem concilient.

Prop. 3. Quæ ex propria scientia refert Moses maxima gaudent historica certitudine.

Prob. Scriptor morum integritate insignis, qui gravi et simplici stylo ea narrat quorum magna pars ipse erat, quæque publice sunt gesta, toto fere populo inspectante, maximam meretur fidem, quando populi assensu narratio excepta, et publicis monumentis etiam consignata est: hæc autem omnia de rebus a Mose gestis et relatis affirmari possunt: summa igitur fides iis debetur.

*

Equidem Moses, ex Judaicæ nationis traditione, summa gaudet fama ob virtutes, et ex suis etiam scriptis integerrimus facile noscitur. Stylus ejus gravis est et simplex, nullo ostentationis vel artis indicio, adeo ut ipsa veritas se exhibere videatur. Tota narratio cohæret, omniaque sibi sunt consona. Pleraque in conspectu omnium gesta referuntur, vel saltem iis patefacta indiciis quæ omnem deceptionem amovent. Passim monumenta erecta, festa instituta, ritusque celebrati ad memoriam rerum gestarum adnotantur. Nec blanditur autor Israelitis; sed vitia eorum, et majorum suorum exprobrat, et plurima quæ nationi fœda et infausta haberi merito possent, refert. Israelitæ nihilominus historiam plena fide exceperunt, et magno custodierunt studio, ut veram, imo numine illustrante scriptam. Liquet igitur maximum fidei historicæ gradum Mosaicam narrationem attigisse.

Obj. Mirum non est Mosen, qui concives suos ex Ægypto eduxit, rebus vere gestis plurima admiscuisse mira, ingenio conficta, ut se divinitus missum suaderet. Rem exponit Tacitus, veterum auctoritate nixus: "Plurimi authores consentiunt, orta per Ægyptum tabe quæ corpora fœdaret, Regem Occhorim, adito Hammonis oraculo, remedium petentem, purgare regnum, et id genus hominum ut invisum diis, alias in terras avehere jussum. Sic conquisitum collectumque vulgus, postqam vastis locis relictum fuit, cæteris per lachrymas torpentibus, Mosem unum exulum monuisse, ne quam Deorum hominumque opem expectarent, ab utrisque deserti, sed sibimet ut duci cœlesti crederent.”1

Resp. Quæ a coevo auctore, oculato etiam teste, referuntur, et plena

(1) Tacitus, I. v. hist. c, 3.

fide ab iis qui testes etiam oculati fuerunt, excepta sunt, non sunt vanis conjecturis infirmanda. Quod Tacitus narrat, ostendit exitum Israelitarum Mose duce, ex Ægypto fuisse concordi etiam Ethnicorum consensu celebratum, quamvis, suis superstitionibus studentes, adjuncta rei haud accurate exhibuerint. Quis tamen non videt Mosaicam de plagis Ægyptiacis narrationem illo Taciti testimonio roborari?

Obj. 2. Si res adeo miræ et publicæ contigissent, exteris etiam innotuissent nationibus, quæ proinde eas in suis regestis vel monumentis reliquissent signatas: silet vero omnis historia, nullumque vestigium tot ac tantorum reperire est.

Resp. Pleraque eorum quæ refert Moses apud Israelitas contigerunt, quorum notitiam exteros haud habuisse mirum non foret. Præterea nullus superest scriptor historiæ profanæ Herodoto prior, qui mille annis Mose posterior est. Artapanus autem, Diodorus Siculus, Justinus et alii de Mose faciunt mentionem, quem etiam Plinius et Apuleius tamquam magum celeberrimum notant. Vestigia etiam plurima eorum quæ Moses refert apud plerasque nationes diligentius inspicientibus apparent, uti docte et ingeniose ostendit Huetius.

Obj. 3. Israelitæ ipsi rebus gestis Mosis non videntur adhibuisse fidem : nam levi qualibet ex occasione murmurabant, et Mosen, imo Deum ipsum rejiciebant; quod vix contingere potuit, si tanta prodigia ipsi nossent facta. De eorum incredulitate questus dicitur Deus: " Usquequo non credent mihi in omnibus signis, quæ feci coram eis ?"1

Resp. Mira quidem animi levitate Israelitæ a Deo deficere solebant in eo per desertum itinere, vel saltem in querelas erumpere, Mosemque suis lamentis fatigare: inde autem confici nequit ipsos prodigiorum quæ narrantur non fuisse testes, nam pertinacis animi et ad motus rebelles proclivis eos fuisse liquet ex tota rerum gestarum serie. Quum igitur gravi premerentur sæpius rerum inopia, et plurima paterentur itineris incommoda, non adeo est mirandum, eos sensuum delectationi, cibo potuique inhiantes, graves in Mosem effudisse querelas. Quod autem divino cultu abjecto, vitulum conflatilem adoraverint semel, factum est ob diuturniorem Mosis absentiam, quem e vivis sublatum putarunt, unde facile ad imitationem Ægyptiaca idololatriæ, (apud Ægyptios quippe Apis, bovis figura, colebatur), delapsi sunt. Qui animo consideraverit populum vix e servitute ereptum, et in deserta loca deductum, inopinató ducis præsentia per quadraginta dies destitutum, et veluti omnino derelictum, fidem haud recusabit narranti eum, prodigiis quæ viderat postpositis, visibilem deum, instar aliorum populorum, colendum quæsiisse. Omnis quidem idolorum cultus adeo rationi repugnat, ut vix credi posse videatur homines unquam eum exercuisse; quod autem id paulo post stupenda visa prodigia exercuerint, etsi mirum magis, non tamen penitus ultra fidem. Præterea confirmatur narratio Mosaica ex

(1) Num. xiv.

VOL. 1-6

illa quam describit populi levitate, pervicacia, et rebellione, quum Israelitæ, nonnisi manifesta rerum certitudine coacti, eam excepisse censendi sunt. Cæterum objecto loco Deus Judæos suæ promissioni eos in terram Chananæorum inducendi non credere questus est, sed non innuit eos signis ipsis, seu miraculis, non credere.1

Obj. 4. Moses sæpius secum pugnat, narrat enim, omnia animantia Ægyptiorum peste periise, postea tamen animantia in agris grandine dicit occisa ;3 denique equitatum magnum a Pharaone eductum ut Israelitas persequeretur.*

Resp. Omnia quæ peste perierunt Egyptiorum fuerunt animantia, "de animalibus verô filiorum Israel nihil omnino periit." Jumentis in agro grandine percussis, equorum in stabulis et urbe magna copia incolumis mansit. Præterea voces illæ plurima, non universa prorsus designant ex communi loquendi usu.

Veritate rerum gestarum suo tempore quas refert Moses statuta, de vi probandi divinam ejus legationem, quam habent, agendum est; pendet quidem ex earum natura, si enim superent vires creatas, nonnisi numinis speciali impulsu et auxilio factæ intelligantur necesse est ; adeo ut Deus hac ratione missuma se Mosen hominibus testatus sit, eumque veritatis divinitus revelatæ præconem et interpretem constituerit.

Prop, IV. Plurima quæ refert Moses, naturæ ordini utpote contraria, divinam virtutem necessario exigebant.

Prob. Plage quæ, Moysis veluti nutu, Ægyptum afflixerunt, consueto rerum ordine non continentur: aquarum in sanguinem per totum Ægyptum mutatio, Mose virgam extendente, sciniphum multiplicatio, pulveris pugillo per aerem sparso; primogenitorum Ægyptiacorum mors simultanea, salvis Israelitis. Multo magis naturæ ordinem transgreditur aquarum, muri instar, utrimque acervus, alveum maris rubri transeuntibus Israelitis; aquæ e rupe virgæ percussione eductio; manno singulis diebus, sabbato excepto, per quadraginta annos in solitudine delapsus; terræ hiatus ut Core, Dathan et Abiron cum suis perituri, delicti luerent pœnas; plurimaque alia, nulli naturæ legi, nec human ævi, tribui possunt, sed divinam plane indicant virtutem. Jure igitur optimo Moyses ea urgebant momenta, ut Dei, cujus potestate agebat, amorem populo insinuaret: "Ama itaque Dominum Deum tuum, observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata omni tempore. Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus, et robustam manum, extentumque brachium, signa et opera quæ fecit in medio Ægypti, Pharaoni regi, et universæ terræ ejus, omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus; quomodo operuerint eos aquæ maris rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem: vobisque quæ fecerit in solitudine, donec veniretis ad hunc locum, et Dathan et Abiron filiis

(1) Vide, Spedalieri, ref. Gibbon, s. i. c, 1. p. 78.
(2) Exod. 9. 6.
(3) Ib. v. 19, 25.

(4) Exod. c. 14. 7.
(5) Ex. 9. 6.

Eliab, qui fuit filius Ruben; quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel. Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quæ fecit."

Obj. Mira quæ Moses coram Pharaone patravit, divinam non exigebant virtutem, nam Magi Ægyptiaci fecerunt similiter, vel sic ut textus Hebrai cus habet.

Resp. Quædam ex iis quæ Moses fecit, imitati sunt Magi, seu dœmonis, cujus vires humanis longe sunt majores, opera, seu intuentium oculis hallucinatione facta, seu dolo adhibito, vel mira quadam dexteritate et celeritate rebus aliunde adductis. Quidquid sit, constat eos haud valuisse omnia quæ fecit ipse imitari, sed divinam agnovisse virtutem, ipsa rerum evidentia coactos; visis enim sciniphibus exclamarunt: "digitus Dei est hic."*

Obj. 2. Pleraque de plagis relata de peste in Ægypto orta sunt intelligenda; constat enim ex profanis historicis Israelitas ob luem grassantem ex Ægypto ejectos fuisse. Inter pisces prima quum pestis indicia data sint, fluvios omnes Ægypti aquasque omnes rubri factas esse coloris, poetico velut ornatu, narravit Moyses. Ranæ ex aquis infectis in terras prodeuntes, plagæ nomen dedisse videntur : sciniphes ex ovis in pulvere delitescentibus exorti, favente aeris calore, veluti divinitus immissi ad Ægyptios puniendos exhibentur. Ulcera hominum pecudumque gravia sunt facta, lue in dies magis grassante. "Locustas quandoque gregatim sublatas vento in maria aut stagna decidere," ex Plinio didicimus. Tenebræ nihil aliud fuerunt præter densissimam nebulam. Primogeniti Ægyptiaci mortui dicuntur, quod qui ætate et loco essent conspicui, et in majori haberentur prœtio, peste sint sublati.

3

Resp. Hæc ingeniose finguntur, sed cum gravi et simplici Mosis narratione nullatenus possunt componi. Vaga illa et incerta profanorum traditio de ejectis ob morbum Israelitis, satis manifestam habet ad historiam Mosaicam relationem, quamvis, ut solet, a veritate aberret. Quos pestis veluti progressus notat nonnemo, Moses refert adeo ex ejus arbitrio pendere, ut virga in altum elata, plaga sit orta, et precibus deinceps fusis statim sit sublata: quapropter vel eum penitus fallere, (quod affirmari non posse probavimus,) vel res consueto rerum ordini penitus contrarias evenisse, dicendum est. Haud satis est unum aut alterum effectum quandoque ex causis naturalibus oriri posse, sed necesse est eum inde in iis rerum adjunctis revera ortum, ut ordine naturali contineri videatur.

Obj. 3. Maris rubri transitui juxta isthmum Suez, maris refluxus dedit locum: Ægyptii autem fluxu maris inopinatò aquis operti sunt. Audiatur Ethnicus scriptor, Artapanus: "Juædos multis ab Ægypto cum poculis, tum vestibus corrogatis, aliaque multiplice gaza, trajectis Arabiæ fluminibus magnoque confecto itinere, ad mare rubrum tertio demum die pervenisse : atque a Memphitis quidem ita rem narrari; Moysen totius regionis scien

(1) Deut. c. xi.

(2) Exod. viii. 8.

(3) Plin. l. xi. 26.

tissimum, reciprocantis œstus tempore, sicco mari universam multitudinem transmisisse."1

Resp. Illa Memphitarum traditio quam profert Artapanus, Mosaicam narrationem de transitu Israelitarum confirmat, quamvis siccati maris causam falso et inverosimiliter refluxum exhibeat. Quis sibi persuadebit Mosem potuisse ipsis Israelitis testibus, referre aquas a dexteris et a sinistris instar muri stetisse ; si tantum sensim sine sensu recesserint? Quis per brevissimum temporis spatium, perque alvei angustam partem, populum, qui facile vigesies mille hominum numerabat, transiisse credet? Quis sibi finget Pharaonem fluxum aquarum ignorasse, vel temere sese objecisse discrimini, neque auctis paulatim aquis littus tempestive petiisse? Hæc plurimaque alia obstant ne quæ scripsit Moses, verbis maxime perspicuis ac simplicibus, ad æstum maris referantur, quum semper tamquam mirandum maxime divinæ virtutis portentum a Mose ipso, et a sacris qui eum secuti sunt scriptoribus exhibeatur.

Obj. 4. Quæ in solitudine contigisse prodigia dicuntur, columna scilicet nubis die, ignis noctu speciem exhibens, mannæ delapsus, coturnicum copia, ad naturales possunt referri causas. Verosimile est Mosem igne accenso signi instar usum esse, indeque fumum exortum nubem habitum esse: manna in Arabia arboribus, plantis, ipsisque rupibus adhæret, soleque orto colliquescit: coturnices etiam sæpius consueverunt, magna copia, in eam regionem decidere, quibus ad satietatem manducatis, morbus morsque secuti plaga divinitus inflicta videbantur.

Resp. Non sufficit ut aliqua prodire potuerint ex naturalibus causis, si constet ea nullam habuisse hujusmodi causam. Profecto tota Mosis narratio ea quæ in solitudine evenerunt mira atque stupenda, divina virtute, specialique opera, contigisse testatur. Prædixit ea Moses, eaque designavit adjuncta quæ a consuetis eventibus omnino discrepabant. Si ignis a se accensus signum fuisset profectionis, vel castra metandi, numquid potuisset toti populo illud divinitus datum persuadere? Manna certe quod in Arabia invenitur, singulis diebus, nullo sabbati Judaici facto discrimine, reperire est, nec potuit Israelitas admiratione percellere, nisi prima qua illud viderint vice: sed quod iis cœlitus præstitum est sabbato haud decidebat, et plurimis rationibus a consueto distinguebatur. Coturnices etiam ex naturali quacumque causa, certo quodam tempore, Mose orante et prædicente, decidisse, tanta copia ut per mensem integrum totus populus satiaretur, ultra fidem est, Plagæ autem, quibus murmurantes plexi sunt, omnino a ciborum satietate distinctæ fuerint necesse est, quum omnes eas divinitus immissas crediderint, rerum ipsarum evidentia procul dubio coacti. Ipsa quæ locis assignata sunt nomina, scilicet, tentationis et concupiscentiæ, testantur has pœnas divinitus irrogatas ab omnibus agnosci : quod vix fieri potuisset si ulla superesset ratio eas ad naturales referendi causas; optassent scilica Israelitæ probrum a se suisque majoribus amovere.

3

(1) Apud. Euseb. Præp-Evang. 1. 9. c. 27. (2) Exod. 14, 22. (3) Exod. 16, 18.

« ÖncekiDevam »