Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sententia dixit de millennio, quæ Origenes in Scripturarum interpretatione allegorica luxurians protulit, a fidei simplicitate aliena, nobis legem non faciunt. Neque enim," uti recte animadvertit Augustinus, "quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum, vel1 scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat, salva honorificentia quæ illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte invenerimus quod aliter senserint quam veritas habet, divino adjutorio vel ab aliis intellecta, vel a nobis." Sic et insignis ejus discipulus, S. Thomas Aquinas: "Auctoritatibus autem canonicæ scripturæ utitur (sacra doctrina) proprie ex necessitate argumentando: auctoritatibus autem aliorum doctorum Ecclesiæ quasi arguendo ex propriis, sed probabiliter. Innititur enim fides nostra revelationi Apostolis et Prophetis factæ, qui canonicos libros scripserunt, non autem revelationi, si qua fuit aliis doctoribus facta."3

VI. In Patrum scriptis perlegendis temporis adjuncta et occasio præ oculis habenda sunt, nam ante exortas hæreses securius loquebantur, vocum haud accurato instituto discrimine. Quæ ita sunt prolata benignam excipiunt interpretationem. Sic Augustinus verba Chrysostomi quæ Pelagiani objiciebant, veluti peccato originis adversa, explicanda mitius contendit juxta cæterorum Patrum sententiam, locutus quippe est securius Catholice apud Catholicos. Occasio etiam scopusque considerandi sunt, facile enim fit ut impugnando errorem iis utamur vocibus quæ errori adverso videantur favere, præsertim si scriptor impetu quodam ingenii sui, vel zeli feratur. Sic contigit Hieronymo virginitatis præstantiam contra Jovinianum vindicanti, visus est enim nuptias improbare. Sic Augustinus Manichæis humanæ voluntatis arbitrium negantibus respondens, ejus vires cum gratiæ dispendio efferre, quas tamen Pelagianos refellens, penitus negare videre possit. Sic Cyrillus Nestorium impugnans naturarum in Christo distinctionem haud agnoscere arguebatur.

VII. Æquissima ratio est Patrum interpretandi scripta, ut nullus eis imputetur error contra notissimam suo tempore Ecclesiæ doctrinam, si nihil hujusmodi eis objectum editis scriptis constet. Ratio liquet, error enim hujusmodi alios haud latuisset, ideoque adversarios excitasset: notum est enim quam acriter plerumque in errorum auctores insurrexerint antiquæ fidei vindices. Voces igitur quæ errorem insinuare videntur, sunt benigne explicandæ. Sic quæ S. Hieronymus de Presbyterorum et Episcoporum tracion de su ingenio, la elevacion de sus pensamientos, la fuerza de sus raciociniso, la hermosura y energía de sus expresiones, y hasta la gracia y la delicadeza de sus frases eloqüentes, ingeniosas ó pateticas. No eran ciertamente ni espiritus superticiosos, ni talentos frivolos, ni ingenios limitados á quienes era facil deslumbrarlos ó hacerles creer qualquiera cosa." El Evangelio en triunfo t. ii. c. xiii. p. 69.

(1) Ita Veneta editio. Citatur: velut, a P. Thoma de Charmes.

(2) Ep. ad Fortunatianum n. 148, alias 111.

(3) Sum. i. p. q. i. Art. viii. Ad Secundum.

pari gradu tradere videtur, mitiorem postulant intepretationem, nec enim erroris insimulatus aliquando est in Aerio damnati, quo omne inter illos discrimen tollebatur.

VIII. In dubiis difficilibusque Patrum locis, quæ ipsi clarius alias protulerunt adhibenda sunt ut eliciatur sensus, adeo ut perspicua testimonia, et quæ variis verbis sæpius enuntiatæ sint ab auctore sententiæ, in interpretationis normam sumantur. Sic quæ Augustinus de Eucharistia verbis maxime perspicuis sæpius dixit, ad quorumdam ejus testimoniorum difficultatem tollendam inserviunt.

IX. Genuina Patrum Scripta ab operibus supposititiis sedulo sunt secer nenda: nec tamen omnis deneganda statim auctoritas libris depas. Constat quidem plura opera falso Patribus nonnullis tributa, quod casu potius quam consilio plerumque contigit. Scripserunt nonnumquam alii eodem nomine appellati, quorum opera sequiori sæculo insignibus auctoribus ejusdem nominis sunt tributa. In eodem codice brevius aliquod opusculum cum majori conjunctum est, ne pergamenus tanti prætii vacaret; unde factum ut fætus haberentur ejusdem scriptoris. Opera nullo nomine notata conjectura alicui adscripta sunt, ob rem de qua agebatur, quam alias propugnaverat, vel ob styli quandam similitudinem. Nonnumquam ad declinandam invidiam opera prodierunt, antiquioris auctoris præsidio petito. Aliquando etiam hæreticorum fraude evenit ut quædam ementito nomine in erroris patrocinium vulgarentur; nec defuerunt inter Catholicos qui zelo haud secundum scientiam supponerent opera scriptoribus magni nominis. Ne autem scepticismo involvamur, omnia opera habenda sunt genuina, quæ a viris eruditis communi veluti consensu excipiuntur: constat enim viros omni litterarum laude florentes, et acri pollentes judicio, studiis etiam et sententiis discordes, magnam in eo posuisse operam ut genuina a supposititiis discernerentur, remque felici successu confecisse, nam in ipsis scriptis ætatis et auctoris vestigia impressa sunt, et ex coævis vel supparibus documentis eorum authentia extra omnem dubitationis aleam posita est. Criticorum igitur judicium unanime ratum habendum est, nisi gravior occurrat dubitandi ratio. In dubiis autem excutiendis, styli, rerum, sententiarum, et scriptorum veterum testimoniorum habenda est ratio, ut dignoscatur utrum liber auctori, cujus præsefert nomen, tempori, rerumque adjunctis conveniat. Cæterum non omnia scripta dipapa carent auctoritate, sæpius enim alterius auctoris sunt, qui vel ætate est superior, vel suppar, quique eruditione aliisque dotibus ornatus extitit. Ideo suum cuique tribendum est, idque momenti singulis scriptis adsignandum quod tempus auctorque exigunt.

X. Interpolationes a genuina lectione discernendæ sunt, nec tamen rejiciendum opus quod aliquid casu vel fraude amanuensium passum sit.

Dum exscriberentur libri facile contigit ut quædam ex margine in textum irreperent, vel adjicerentur illustrationis causa. Nonnumquam fraude hæretica, aliqua inserta sunt ad patrocinandum errori: nonnumquam aliqua deleta sunt vel immutata, ut ad normam sanæ doctrinæ sententiæ

scriptoris componerentur. Sive igitur falso zelo, sive fraude, sive casu, mendæ vel lacunæ occurrerint, textus integritas, collatis codicibus, et locis dubiis cum certis auctoris sententiis, restituenda est, Cæterum non ideo totum opus temere rejiciendum, præsertim si suppetant codices antiqui optimæ notæ, vel scriptorum antiquorum testimonia, ex quibus vera lectio

eruatur.

C. XII. DE AUCTORITATIS METHODO.

Ex his quæ in tribus his tractatibus disputavimus, liquet fidem nostram ea tantum respicere quæ a Deo revelata sunt, revelationem autem nobis innotescere, docente Ecclesia, Deo interius illustrante mentem, et Ecclesiam commendari indiciis celestis originis quibus effulget. Tota igitur fidei ratio pendet ex auctoritate: nec examen necessario præcedit, quamvis argumenta seu motiva credibilitatis ejusmodi sint quæ severissimum scrutinium sustinere valeant. "Fides," inquit S. Basilius M., præeat ac ducat sermones de Deo, fides et non demonstratio: fides supra rationales methodos animam ad assensum trahens. * * *. Et nemo subsannet sermonem, tamquam citra examinationem ad eorum quæ dicimus assensum, auditores inducamus necesse est enim omnis disciplinæ principia discentibus citra contentionem inexpensa et concessa esse *** sic sane etiam Theologiæ mysterium assensum ex fide citra examinationem requirit." Accurate, uti solet, Angelicus Doctor auctoritatis pondus in re Theologica exponit: "argumentari ex auctoritate est maxime proprium hujus doctrinæ, eo quod principia hujus doctrinæ per revelationem habentur. Et sic oportet, quod credatur auctoritati eorum quibus revelatio facta est. Nec hoc derogat dignitati hujus doctrinæ. Nam, licet locus ab auctoritate, quæ fundatur super ratione humana, sit infirmissimus; locus tamen ab auctoritate quæ fundatur super revelatione divina, est efficacissimus"",

Auctoritas nobis videtur ratio concipiendi fidem, examen enim quod ratio instituit, tempus diuturnum, otium, ingenii vires, et eruditionis copiam postulat, et in incertas desinit sententias. Opus igitur erat ut revelatio auctoritate innotesceret, ut homines a teneris annis, et litterarum rudes, et ingenio parum valentes, sicut et alii dotibus insignes certam veritatum quas fide tenere debent notitiam adipiscerentur. Ipsi auctoritati docenti firmus et plenus datur assensus, non tamen rationis quocumque examine, ut nobis videtur, innixus: nam incertus foret et ordinis naturalis assensus rationis. Nec cæcorum instar sequimur ducentem, nec rationi valedicimus: sed divinitus illustrati percipimus divinæ originis quibus effulget illa auctoritas indicia, quæ examen severissimum patiuntur, et omnimodam certitudinem parere nata sunt. Examen revera plerumque (1) Concio in Ps. cxv.

(2) Summ. i. p. qu. i. art. viii. Ad secundum.

præcedit fidem, in adultis ab hæresi vel infidelitate conversis, Deo sua gratia sæpius disponente ut præjudicia singula rerum evidentiæ cedant, antequam lumen fidei ipse infundat, quo mens jam non inquirit, nec dubitat, sed fide in veritate agnita quiescit. Inserviunt argumenta et documenta ad vindicandam fidem, eamque aliis commendandam, sicut etiam ad ostendendum fidei assensum non esse meram mentis illusionem, sed certissimis rerum documentis fulciri.

Ex quo vir sermonis elegantia insignis De La Mennais auctoritatis methodum suscepit illustrandam, magnam sub initium bonorum omnium excitavit admirationem, plurimornm deinceps conflavit sibi invidiam, nimium progressus, et Systemate Philosophico Religionis vindicias impediens. Quo eum perduxerit singularitatis studium norunt omnes, nec volumus ejus exaggerare errrores, dum spes manet eum ad semitam ipsam divinitus constitutæ auctoritatis, quam olim aliis monstravit, rediturum. Sed ne nostra cum ipsius confundatur sententia, animadvertendum duximus de re Philosophica non agi, nec de iis quæ ad ordinem naturæ pertinent, in quibus veritatem pluribus rationibus constare fatemur. De his nihil soliciti Religionis causam agimus, et fidem contendimus derivari ex Dei in anima speciali lumine, fidei notitiam ex Ecclesiæ prædicatione, et auctoritate. Duorum systematum liceat exhibere discrimen, auctoritatis scilicet et examinis.

Puer statim ac fit rationis compos potest auctoritatis via fidei veritatum assequi aliqualem notitiam, easque certò tenere, parentes scilicet, et pastores eum docent quædam tamquam ab Ecclesia Dei semper et ubique tradita. Adhuc non valet vel rerum quæ traduntur, vel argumentorum quibus probantur, instituere qualecumque examen; nec potest ipse nosse, indagine aliqua, Ecclesiam revera semper et ubique ita docere: sed pendet necessario ex patris, pastoris, et aliorum testimonio. Cæterum quum primum gratia aspirante certo apprehenderit Deum per Ecclesiam ita docere, habet omnia quæ ad fidem sunt necessaria. Proponitur credenda res revelata, et auctoritas, non singulorum docentium, sed totius Ecclesiæ Dei allegatur, quæ revera ita docet. Exterius habetur propositio revelationis ea ratione quæ ætati teneræ est accommodata: interius adest gratia. Omnia igitur ad fidem necessaria habentur.

Examinis principium, præsertim quatenus a Protestantibus statuitur, fidei omnino officit: nam nihil credendum est nisi post examen; puer autem non potest examen instituere, nec judicium ex Scripturarum lectione efficere, quod studium postulat assiduum, diligentemque testimoniorum collationem. Igitur hærere debet puer, et fidem ad maturiorem ætatem deferre. 1 Si enim patri vel pastori credat Scripturas divinas esse, et quasdam continere veritates asserenti, jam auctoritate nititur, et plane

(1) Fassus est Claudius puerum Protestanticum fidei actum elicere non posse, ignarum autem, non incredulum eum habendum esse contendit. Vide Conférence de Bossuet avec Claude.

umana: neuter enim, juxta principium Protestanticum, potest id affirmare, nisi quatenus id sibi post examen visum fuerit.

Idem dicendum de omnibus qui legere nesciunt, quorum plurimis, mancipiis scilicet in nonnullis Statibus litterarum tradere rudimenta, legendique disciplinam, lege prohibetur. Hi enim nequeunt credere vi examinis, sed pendere debent ex ore docentis, qui si loquatur ex sua tantum sententia, nullum præbet fundamentum certi assensus, Scripturam enim, quam forsan alleget, sensum quem tribuit ferre auditores certò nosse nequeunt.

E contra litterarum rudes auctoritatis methodo certo et facile instruuntur: nam audiunt præconem ex nomine Ecclesiæ loquentem, et ea tradentem quæ et ipsi ex aliorum testimonio alias tradi et servari norunt, quæque cultu celebrari vident. Est igitur illis propositio veritatis sufficiens, auctoritate idonea commendata, et eorum indoli et conditioni accommodata.

Ipsi doctissimi homines, ingenio valentes, non possunt fidem concipere examinis via quæcumque enim illis videantur Scripturarum. inspirationis indicia, quæcumque dogmatum singulorum documenta, debent hærere dubii, ob discordes aliorum virorum doctissimorum, qui diligens instituerunt examen, sententias. Opinatio potius quam fides ex examine quocumque oriatur, necesse est, nisi auctoritas tandem agnoscatur.

E contra auctoritas certum monstrat iter viris doctis, qui semel fide illustrati, quo magis pollent eruditione et ingenio, argumenta quibus vindicatur Ecclesia, clarius percipiunt.

Examinis methodus non conveniebat plerisque gentibus Apostolorum temporibus et sæculis inde secutis, præsertim usque ad typographica artis inventionem: nam litteræ plerisque haud innotuerunt, vel apud paucos floruerunt. Codices vix haberi poterant, magno cum labore transcribendi, vel magno emendi pretio. Igitur lente admodum progressa fuisset Christi fides, ea adhibita methodo.

Auctoritas etiam necessario requiritur ad Scripturas testandas, quum enim nonnisi in linguis vernaculis plerisque hominibus exhiberi possint, debet certissime constare verbum Dei iis fideliter repræsentari, quod constare nequit plerisque examine; docti enim homines de vocum vi maxime dissentiunt, plerique aliorum versiones textum ad alienum sensum detorquere queruntur,1 imo testimonia aliqua quæ ad summam fidei spectant esse intrusa. Falso dicitur omnes versiones in substantia conuenire, nam quamvis id de rebus gestis possit aliquatenus affirmari, non ita de vocibus ex quibus dogmata pendent, quæ rei summam constituunt, quando de fide agitur.

Illud etiam gravissimum incommodum ex examinis methodo sequitur, quod omnia fidei dogmata, quæ sæculorum consensione sunt celebrata, doctissimis et piissimis hominibus ea divinitus revelata agnoscentibus, singulis in dies incerta habenda sint, donec ipsi examine instituto Scripturarum

(1) Vide Dissertations x. xi. xii. by George Campbell.
(2) Act. xx. 28, Jɛ8. I Tim. iii. 16. Sɛos. I Joan. v. 7.

« ÖncekiDevam »