Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dare eleemosynam non sit actus charitatis. Actus enim charitatis non potest esse sine charitate. Sed largitio eleemosynarum potest esse sine charitate, secundùm illud 1 ad Cor. 13, 3: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates mess.., charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ergo dare elecmosynam non est actus charitatis.

2. Præterea, eleemosyna computatur inter opera satisfactionis, secundùm illud Dan. 4, 24: Peccata tua eleemosynis redime. Sed satisfactio est actus justitiæ. Ergo dare eleemosynam non est actus charitatis, sed justitiæ.

3. Præterea, offerre hostiam Deo est actus latriæ. Sed dare eleemosynam est offerre hostiam Deo, secundùm illud ad Hebr. ult., 19: Beneficentiæ et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis promeretur Deus. Ergo non est actus charitatis dare eleemosynam, sed magis latriæ.

4. Præterea, Philosophus dicit in 4 Ethic., cap. 1, quòd dare aliquid propter bonum est actus liberalitatis. Sed hoc maximè fit in largitione eleemosynarum. Ergo dare eleemosynam non est actus charitatis.

Sed contra est quòd dicitur 1 Joan. 3, 17: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et vi derit fratrem suum necessitatem (1) patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodò charitas Dei manet in illo ?

Respondeo dicendum quòd exteriores actus ad illam virtutem referuntur ad quam pertinet id quod est motivum ad agendum hujusmodi actus.

Motivum autem ad dandum eleemosynas est ut subveniatur necessitatem patienti. Unde quidam definientes eleemosynam dicunt quòd leemosyna est opus quo datur aliquid indigenti ex compassione propter Deum; quod quidem motivum pertinet ad misericordiam, ut supra dictum est, quæst. 30, art. 1 et 2. Unde manifestum est quòd dare eleemosynam propriè est actus misericordiæ. Et hoc apparet ex ipso nomine; nam in græco eleemosyna à misericordiâ derivatur, sicut in latino miseratio.

Et quia misericordia est effectus charitatis, ut supra ostensum est, quæst. 30, art. 2, art. 13, arg. 3; ex consequenti dare eleemosynam est actus charitatis, misericordiâ mediante.

Ad secundum dicendum quòd nihil probihet actum qui est propriè unius virtutis elicitivè, attribui alteri virtuti sicut imperanti et ordinanti ad suum finem ; et hoc modo dare eleemosynam ponitur inter opera satisfactoria, in quantum miseratio defectum patientis ordinatur ad satisfaciendum pro culpâ; secundùm autem quòd ordinatur ad placandum Deum, habet rationem sacrificii; et sic im-peratur à latriâ.

Ad primum ergo dicendum quòd aliquid dicitur esse actus virtutis dupliciter uno modo materialiter, sicut actus justitiæ est facere justa; et talis actus virtutis potest esse sine virtute; multi enim non habentes habitum justitiæ justa operantur ex naturali ratione vel ex timore, sive ex spe aliquid adipiscendi. Alio modo dicitur esse aliquid actus virtutis formaliter, sicut actus justitiæ est agere justa, eo modo quo justus facit, scilicet promptè et delectabiliter; et hoc modo actus virtutis non est sine virtute. Secundùm hoc ergo dare eleemosynas materialiter potest esse sine charitate; formaliter autem eleemosynas dare, id est, propter Deum, delectabiliter, et promptè, et omni eo modo quo debet, non est sine charitate.

(1) Vulgata, necessitatem habere.

Unde patet responsio ad tertium.

Ad quartum dicendum quòd dare eleemosynam pertinet ad liberalitatem, in quantum liberalitas aufert impedimentum hujus actûs, quod esse posset ex superfluo amore divitiarum, propter quem aliquis efficitur nimis retentivus earum. ARTICULUS II.-Utrùm convenienter eleemosynarum genera distinguantur. (4, dist. 15, quæst. 11, art. 3, quæst. 1 et 2.) Ad secundum sic proceditur. 1.Videtur quòd inconvenienter eleemosynarum genera distinguantur. Ponuntur enim septem eleemosynæ corporales, scilicet pascere esurientem, potare sitientem, vestire nudum, recolligere hospitem, visitare infirmum, redimere captivum, et sepelire mortuum; quæ in hoc versu continentur :

Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo. Ponuntur etiam aliæ septem eleemosyna spirituales, scilicet docere ignorantem, consulere dubitanti, consolari tristem, corrigero peccantem, remittere offendenti, portare onerosos et graves, el pro omnibus orare; quæ etiam in hoc versu continentur :

Consule, castiga (1), solare, remitte, fer, ora. Ita tamen quòd sub eodem intelligatur consilium et doctrina. Videtur autem quòd inconvenienter hujusmodi eleemosynæ distinguantur. Eleemosyna enim ordinatur ad subveniendum proximo. Sed per hoc quòd mortuus sepelitur, in nullo ei subvenitur; alioquin non esset verum quod Dominus dicit Matth. 10, 28: Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post hoc non habent ampliùs quid faciant ; unde et Dominus, Matth. 25, commemorans misericordiæ opera, de sepulturâ mortuorum mentionem non facit. Ergo videtur quòd inconvenienter hujusmodi eleemosynæ distinguantur.

2. Præterea, eleemosyna datur ad subveniendum necessitatibus proximi, sicut dictum est art. præc. Sed multæ aliæ sunt necessitates humanæ vitæ quàm prædictæ, sicut quòd cæ cus indiget ductore, claudus sustentatione, pauper divitiis. Ergo inconvenienter prædictæ eleemosynæ enumerantur.

3. Præterea, dare eleemosynam est actus misericordiæ. Sed corrigere delinquentem magis videtur ad severitatem pertinere quàm ad misericordiam. Ergo non debet computari inter spirituales eleemosynas.

4. Præterea, eleemosyna ordinatur ad subveniendum defectui. Sed nullus est homo qui defectum ignorantiæ non patiatur in aliqui

(1) Ita Mss. et editi. Edit. Patav.ex Nicolaio habe ad marginem: Plenius sic ·

Consule, carpe, doce, solare, remitte, fer, ora.

QUÆST. XXXII. DE ELEEMOSYNA.

273

bus. Ergo videtur quòd quilibet debeat docere quemlibet, si ignoret id quod ipse scit.

Sed contra est quod Gregorius dicit in quâdam homil., 9 in Evang., sub fin. Habens intellectum curet omninò ne taceat; habens rerum affluentiam vigilet, ne à misericordiæ largitate torpescat; habens artem, quâ regitur, magnopere studeat ut usum atque utilitatem illius cum proximo partiatur; habens loquendi locum apud divitem, damnationem pro retento talento timeat, si, cùm valeat, non apud eum pro pauperibus intercedat. Ergo prædictæ eleemosynæ convenienter distinguuntur secundùm ea in quibus homines abundant et deficiunt.

ipsius actûs inordinati, ex quâ gravantur ci conviventes, etiam præter peccantis intentio nem; et sic remedium adhibetur supportando, maximè in his qui ex infirmitate peccant, secundùm illud Rom. 15, 1: Debemus nos firmiores infirmitates aliorum sustinere, et non solùm secundùm quòd infirmi sunt, sive graves ex inordinatis actibus, sed etiam quæcumque corum onera sunt supportanda, secundùm illud Galat. 6, 2: Alter alterius onera portate.

Ad primum ergo dicendum quòd sepultura mortui non confert ei quantùm ad sensum, quem corpus post mortem habeat, et sccundùm hoc Dominus dicit, quòd interficientes corpus non habent ampliùs quid faciant; et propter hoc etiam Dominus non commemorat sepulturam inter alia misericordiæ opera; sed enumerat solùm illa quæ sunt evidentioris necessitatis. Pertinet tamen ad defunctum, quid de ejus corpore agatur; tum quantùm ad hoc quòd vivit in memoriis hominum, cujus honor dehonestatur, si insepultus remaneat; tum etiam quantùm ad affectum, quem adhuc vivens habebat de suo corpore; cui piorum affectus conformari debet post mortem ipsius; et secundùm hoc commendantur aliqui de n.ortuorum sepulturâ, ut Tobias, et illi qui Dominum sepelierunt, ut patet per Augustinum, in lib. de Curâ pro mortuis agendâ, cap. 3.

Ad secundum dicendum quòd omnes aliæ necessitates ad has reducuntur: nam cæcitas et claudicatio sunt infirmitates quædam ; unde dirigere cæcum, et sustentare claudum reducuntur ad visitationem infirmorum. Similiter etiam subvenire homini contra quamcumque oppressionem illatam extrinsecus, reducitu, ad redemptionem captivorum. Divitiæ autem, quibus paupertati subvenitur, non quæruntur nisi ad subveniendum prædictis defectibus; et ideò non fuit specialis mentio de hoc defectu facienda.

Ad tertium dicendum quòd correctio peccantium, quantùm ad ipsam executionem actûs, severitatem justitiæ continere videtur; scd quantùm ad intentionem corripientis, qui vult hominem à malo culpæ liberare, pertinet ad misericordiam et dilectionis affectum, secundùm illud Proverb. 27, 6: Meliora sunt vulnera diligentis quàm fraudulenta oscula odientis.

Respondeo dicendum quòd prædicta eleemosynarum distinctio convenienter sumitur secundùm diversos defectus proximorum ; quorum quidam sunt ex parte animæ, ad quos ordinantur spirituales eleemosynæ; quidam verò ex parte corporis, ad quos ordinantur eleemosynæ corporales.

Defectus enim corporalis aut est in vitâ, aut est post vitam. Si quidem est in vitâ, aut est communis defectus respectu eorum quibus omnes indigent, aut est specialis propter aliquod accidens superveniens. Si primo modo, aut defectus est interior, aut exterior. Interior quidem est duplex: unus quidem cui subvenitur per alimentum siccum, scilicet fames; et secundùm hoc ponitur pascere esurientem. Alius autem est cui subvenitur per alimentum humidum, scilicet sitis; et secundùm hoc dicitur potare sitientem. Defectus autem communis respectu exterioris auxilii est duplex unus respectu tegumenti; et quantùm ad hoc ponitur vestire nudum. Alius autem respectu habitaculi; et quantùm ad hoc ponitur suscipere hospitem. Similiter autem si sit defectus aliquis specialis, aut est ex causâ intrinsecâ, sicut infirmitas ; et quantùm ad hoc ponitur visitare infirmum; aut est ex causâ extrinsecâ; et quantùm ad hoc ponitur redemptio captivorum. Post vitam autem exhibetur mortuis sepultura.

Similiter autem spiritualibus defectibus per spirituales actus subvenitur dupliciter: uno modo poscendo auxilium à Deo; et quantùm ad hoc ponitur oratio, quâ quis pro aliis orat; alio modo impendendo humanum auxilium, et hoc tripliciter : uno modo contra defectum intellectus; et si quidem sit defectus speculativi intellectûs, adhibetur ei remedium per doctrinum; si autem practici intellectûs, adhibetur ei remedium per consilium. Alio modo est defectus ex passione appetitivo virtutis ; inter quos maximus est tristitia, cui subvenitur per consolationem. Tertio modo ex parte inordinati actûs ; qui quidem tripliciter considerari potest: uno modo ex parte ipsius peccantis, in quantum procedit ab ejus inordinatâ voluntate; et sic adhibetur remedium per correctionem. Alio modo ex parte ejus in quem peccatur; et si quidem sit peccatum in nos, remedium adhibemus remittendo offensam; si autem sit in Deum vel in proximum, non est nostri arbitrii remittere, ut Hieronymus dicit (sup. illud Matth. 18: Si peccaverit in te, etc.). Tertio modo ex parte sequelæ

Ad quartum dicendum quòd non quælibet nescientia pertinet ad hominis defectum, sed solùm ea quâ quis nescit ea quæ convenit cum scire; cui defectui per doctrinam subvenire ad eleemosynam pertinet. In quo tamen observandæ sunt debitæ circumstantiæ personæ, loci et temporis, sicut et in aliis actibus virtuosis.

ARTICULUS III. - Utrùm eleemosyna corporales sint potiores quàm spirituales. (4, dist. 15, quæst. 2, art. 1, quæst. 3, et 3 cont., cap. 134, ad 3.)

Ad tertium sic proceditur. 1. Videtur quòd eleemosynæ corporales sint potiores quàm spirituales. Laudabilius enim est magis indigenti eleemosynam facere; ex hoc enim eleemosyna laudem habet quòd indigenti

subvenit. Sed corpus, cui subvenitur per eleemosynas corporales, est indigentioris naturæ, quàm spiritus cui subvenitur per eleemosynas spirituales. Ergo eleemosynæ corporales sunt potiores.

2. Præterea, recompensatio beneficii laudem et meritum eleemosynæ minuit; unde et Dominus dicit, Lucæ 14, 12: Cùm facis prandium aut cœnam, noli vocare vicinos divites; ne fortè et ipsi te reinvitent. Sed in eleemosynis spiritualibus semper est recompensatio, quia qui orat pro alio, sibi proficit, secundùm illud psal. 34, 13: Oratio mea in sinu meo convertetur; qui etiam alium docet, ipse in scientiâ proficit: quod non contingit in cleemosynis corporalibus. Ergo eleemosyna corporales sunt potiores quàm spirituales.

:

3. Præterea, ad laudem eleemosynæ pertinet quòd pauper ex eleemosynâ datâ consoletur unde Job 31, 20, dicitur: Si non benedixerunt mihi latera ejus; et ad Philemonem 7 dicit Apostolus: Viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Sed quandoque magis est grata pauperi eleemosyna corporalis quàm spiritualis. Ergo eleemosyna corporalis potior est quàm spiritualis.

Sed contra est quod Augustinus in lib. 1 de Serm. Domini in monte, cap. 20. vers. fin., super illud Qui petit à te, da ci, dicit: Dandum est quod nec tibi, nec alteri noceat, et cùm negaveris quod petit, indicanda est justitia, ut non eum inanem dimittas; et aliquando melius aliquid dabis, cùm injustè pelentem correxeris. Correctio autem est eleemosyna spiritualis. Ergo spirituales eleemosynæ sunt corporalibus præferendæ.

Respondeo dicendum quòd comparatio istarum eleemosynarum potest attendi dupliciter uno modo, simpliciter toquendo; et secundùm hoc eleemosyna spirituales præeminent, triplici ratione: primò quidem quia id quod exhibetur, nobilius est, scilicet donum spirituale, quod præeminet corporali, secundùm illud Proverb. 4, 2: Donum bonum tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis. Secundò ratione ejus cui subvenitur: quia spiritus nobilior est corpore: unde sicut homo sibi ipsi magis debet providere quantùm ad spiritum, quàm quantùm ad corpus ; ita et proximo, quem debet sicut scipsum diligere. Tertiò quantùm ad ipsos actus quibus subvenitur proximo; quia spirituales actus sunt nobiliores corporalibus, qui sunt quodammodò serviles.

Alio modo possunt comparari secundùm aliquem particularem casum, in quo quædam corporalis eleemosyna alicui spirituali præfertur; putà magis est pascendus fame moriens, quàm docendus; sicut et indigenti, secundùm Philosophum, lib. 3 Top., cap. 2, loco 40: Melius est ditari quàm philosophari; quamvis hoc sit simpliciter melius.

Ad primum ergo dicendum quòd dare ma gis indigenti melius est, cæteris paribus; sed si minùs indigens sit melior, et melioribus indigeat, dare ei melius est; et sic est in proposito.

Ad secundum dicendum quòd recompensalio non minuit meritum et laudem elee

[blocks in formation]

Sed contra est quod dicitur Eccli. 17, 18: Eleemosyna viri... gratiam hominis quasi pupillam conservabit.

Respondeo dicendum quòd eleemosyna corporalis tripliciter potest considerari uno : modo secundùm suam substantiam, et secundùm hoc non habet nisi corporalem effectum, in quantum scilicet supplet corporales defectus proximorum.

Alio modo potest considerari ex parte causæ ejus, in quantum scilicet aliquis eleemosynam corporalem dat propter dilectionem Dei et proximi; et quantùm ad hoc affert fructum spiritualem, secundùm illud Eccli. 29, 13: Perde pecuniam propter fratrem...... pone thesaurum in præceptis Altissimi; et proderit tibi magis quàm aurum.

Tertio modo ex parte effectûs; et sic etiam habet spiritualem fructum, in quantum scilicet proximus, cui per corporalem eleemo synam subvenitur, movetur ad orandum pro benefactore. Unde et ibidem subditur: Conclude eleemosynam in sinu pauperis; et hæc pro te exorabit ab omni malo.

Ad primum ergo dicendum quòd ratio illa procedit de corporali eleemosynâ secundùm suam substantiam.

Ad secundum dicendum quòd ille qui dat eleemosynam, non intendit emere aliquid spirituale per corporale, quia scit spiritualia

in infinitum corporalibus præeminere; sed intendit per charitatis affectum spiritualem fructum promereri.

Ad tertium dicendum quòd vidua, quæ minùs dedit secundùm quantitatem, plus dedit secundùm suam proportionem, ex quo pensatur in ipsâ major charitatis affectus, ex quo corporalis eleemosyna spiritualem efficaciam habet.

ARTICULUS V. Utrùm dare eleemosynam sit in præcepto.-(4, dist. 15, quæst. 2, art. 1, quæst. 4, et art. 4, quæst. 1, et quodl. 16, art. 12.)

Ad quintum sic proceditur. 1. Videtur quòd dare eleemosynam non sit in præcepto. Consilia enim à præceptis distinguuntur. Sed dare eleemosynam est consilium, secundùm illud Dan. 4, 24: Consilium meum regi placeat: peccata tua eleemosynis redime. Ergo dare eleemosynam non est in præcepto.

2. Præterea, cuilibet licet suâ re uti, et eam retinere. Sed retinendo rem suam aliquis eleemosynam non dabit. Ergo licitum est eleemosynam non darc. Non ergo dare elee.mosynam est in præcepto.

3. Præterea, omne quod cadit sub præcepto, aliquo tempore obligat transgressores ad peccatum mortale; quia præcepta affirmativa obligant pro tempore determinato. Ergo si dare cleemosynam caderet sub præcepto, esset determinare aliquod tempus in quo homo peccaret mortaliter, nisi eleemosynam daret. Sed hoc non videtur, quia semper probabiliter æstimari potest quòd pauperi aliter subveniri possit, et quod id quod est in eleemosynas erogandum, posset ei esse necessarium vel in præsenti, vel in futuro. Ergo videtur quòd eleemosynam dare non sit in præcepto.

4 Præterea, omnia præcepta ad præcepta Decalogi reducuntur. Sed inter illa præcepta nihil continetur de datione eleemosynarum. Ergo dare eleemosynas non est in præcepto.

Sed contra, nullus punitur pœnâ æternâ pro omissione alicujus quod non cadit sub præcepto. Sed aliqui puniuntur pœnâ æternâ pro omissione eleemosynarum, ut patet Matth. 25. Ergo dare eleemosynam est in præcepto.

mosyna danda. Ex parte quidem dantis considerandum est ut id quod est in eleemosynas erogandum, sit ei superfluum, secundùm il-lud Luc. 2, 41: Quod superest, date eleemo

Respondeo dicendum quòd cùm dilectio proximi sit in præcepto, necesse est omnia illa cadere sub præcepto sine quibus dilectio proximi non conservatur. Ad dilectionem autem proximi pertinet ut proximo non solùm velimus bonum, sed etiam operemur, secundùm illud 1 Joan. 3, 18: Non diligamus verbo, neque lingud, sed opere et veritate. Ad hoc autem quòd velimus et operemur bonum alicujus, requiritur quòd ejus necessitati subveniamus; quod fit per eleemosynarum lar'gitionem; et ideò eleemosynarum largitio est in præcepto.

Sed quia præcepta dantur de actibus virtutum, necesse est quòd hoc modo donum elec mosyna cadat sub præcepto, secundùm quòd actus est de necessitate virtutis, scilicet sccundùm quòd recta ratio requirit, secundùm quam est aliquid considerandum ex parte dantis, et aliquid ex parte ejus cui est elec

synam.

Et dico superfluum non solùm respectu sui ipsius, quod est supra id quod est necessarium individuo, sed etiam respectu aliorum quorum cura ei incumbit; respectu quorum dicitur necessarium persona, secundùm quòd persona dignitatem importat (1); quia priùs oportet quòd unusquisque sibi provideat, et his quorum cura ei incumbit, et postea de residuo aliorum necessitatibus subveniat; sicut et natura primò accipit sibi ad sustentationem proprii corporis, quod est necessarium ministerio virtutis nutritivæ; superfluum autem erogat ad generationem alterius per virtutem generativam.

Ex parte autem recipientis requiritur quòd necessitatem habeat; alioquin non esset ratio quare eleemosyna ei daretur. Sed cùm non possit ab aliquo uno omnibus necessitatem habentibus subveniri, non omnis necessitas obligat ad præceptum, sed illa sola sine quâ is qui necessitatem patitur, sustentari non potest. In illo enim casu locum habet quod Ambrosius dicit (quid simile hab. lib. 1 de Offic., cap. 30, ante med., sed refertur expressè cap, Pasce, dist. 86): Pasce fame morientem; si non paveris, occidisti. Sic ergo dare eleemosynam de superfluo est in præcepto, et dare eleemosynam ei qui est in extremâ necessitate; alias autem eleemosynas dare est in consilio, sicut et de quolibet meliori bono dantur consilia.

Ad primum ergo dicendum quòd Daniel loquebatur regi qui non erat legi Dei subjectus; et ideò ea quæ pertinent ad præceptum legis, quam non profitebatur, erant ei proponenda per modum consilii.

Vel potest dici quòd loquebatur in casu illo in quo dare eleemosynam non est in præcepto.

Ad secundum dicendum quòd bona temporalia, quæ homini divinitùs conferuntur, ejus quidem sunt quantùm ad proprietatem; sed quantùm ad usum non solùm debent esse ejus, sed etiam aliorum, qui ex eis sustentari possunt ex eo quod ei superfluit. Unde Basilius dicit (hom. super illud Luc. 12 « Destruam horrea mea»: Si fateris ea tibi divinitùs provenisse (scilicet temporalia bona), an injustus est Deus inæqualiter res nobis distribuens? Cur tu abundas, ille verò mendicat, nisi ut tu bonæ dispensationis merita consequaris, ille verò patientiæ braviis decoretur? Est panis famelici, quem tu tenes; nudi tunica, quam in conclavi conservas, discalceati calceus qui penès te marcescit; indigentis argentum, quod possides inhumatum. Quocirca tot injurias, quot dare valens es. Et hoc idem dicit Ambrosius, serm. 64 de Temp., ut ha

(1) Ita Garcia cum quibusdan. codicibus. Al. have periocha transponitur post verbum subveniat; unde Theologi suspicantur esse adjectitiam. Madalena legit in cod. Alcan.: Secundùm quòd propriam dignitatem importul

betur in Decret., cap. Sicut ii, dist. 74.

Ad tertium dicendum quòd est aliquod tempus in quo mortaliter peccat, si eleemosynam dare omittat; ex parte quidem recipientis, cùm apparet evidens et urgens necessitas nec apparet in promptu qui ei subveniat; ex parte verò dantis, cùm habet superflua, quæ secundùm statum præsentem non sunt sibi necessaria, prout probabiliter æstimari potest. Nec oportet quòd consideret omnes casus qui possunt contingere in futurum (1); hoc enim esset de crastino cogitare, quod Dominus prohibet, Matth. 6. Sed debent dijudicari superfluum et necessarium secundùm ea quæ probabiliter et ut in pluribus occurrunt.

Ad quartum dicendum quòd omnis subventio proximi reducitur ad præceptum de honoratíone parentum. Sic enim Apostolus interpretatur 1 ad Timoth. 4, 8, dicens: Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et future; quod dicit, quia in præcepto de honoratione parentum additur promissio, Exod. 20, 12: Ut sis longævus super terram. Sub pietate autem comprehenditur omnis eleemosynarum largitio. ARTICULUS VI. - Utrùm quis debeat dare eleemosynam de necessario. (4, dist. 15, quæst. 2, art. 4, quæst. 1.) Ad sextum sic proceditur. 1. Videtur quòd aliquis non debeat eleemosynam dare de necessario. Ordo enim charitatis non minùs at

tenditur penès effectum beneficii quàm penès interiorem affectum. Peccat autem qui præposterè agit in ordine charitatis, quia ordo charitatis est in præcepto. Cùm ergo ex ordine charitatis plus debeat aliquis se quàm proximum diligere, videtur quòd peccet, si subtrahat sibi necessaria, ut alteri largiatur.

2. Præterea, quicumque largitur de his quæ sunt necessaria sibi, est propriæ substantiæ dissipator, quod pertinet ad prodigum, ut patet per Philosophum in 4 Ethic., cap. 1, à princ. Sed nullum opus vitiosum est faciendum. Ergo non est danda eleemosyna de necessario.

[ocr errors]

3. Præterea, Apostolus dicit, 1 ad Timoth. 5, 8: Si quis suorum, et maximè domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Sed quòd aliquis det de his quæ sunt sibi necessaria, vel suis, videtur derogare curæ quam quis debet habere de se et de suis. Ergo videtur quòd quicumque de necessariis eleemosynam dat, graviter peccet.

Sed contra est quòd Dominus dicit Matth. 19, 21: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quæ habes, et da pauperibus. Sed ille qui dat omnia quæ habet pauperibus, non solùm dat superflua, sed etiam necessaria. Ergo de necessariis potest homo eleemosynam dare.

Respondeo dicendum quòd necessarium dupliciter dicitur: uno modo, sine quo aliquid esse non potest, et de tali necessario omninò eleemosynam dari non debet, putà si aliquis in articulo necessitatis constitutus haberet solùm unde possunt sustentari et filii sui, vel alii ad eum pertinentes; de hoc enim necessariò eleemosynam dare, est sibi et suis (1) Nicolaius, in infinitum.

vitam subtrahere. Sed hoc dico, nisi fortè talis casus immineret, ubi subtrahendo sibi daret alicui magnæ personæ, per quam Ecclesia vel respublica sustentaretur, quia pro talis personæ liberatione seipsum et suos laudabiliter periculo mortis exponeret; cùm bonum commune sit proprio præferendum.

Alio modo dicitur aliquid esse necessarium, sine quo non potest convenienter vita priæ personæ et aliarum personarum quarum transigi secundùm conditionem et statum procura ei incumbit. Hujusmodi necessarii terminus non est in indivisibili constitutus; sed multis additis, non potest dijudicari esse ultra tale necessarium; et multis subtractis, adhuc remanet unde possit convenienter aliquis vitam transigere secundùm proprium statum. De hujusmodi ergo eleemosynam dare est bonum; et non cadit sub præcepto, sed sub consilio. Inordinatum esset autem, si aliquis tantùm sibi de bonis propriis subtraheret, ut aliis largiretur, quòd de residuo cundùm proprium statum et negotia occurnon posset vitam transigere convenienter serentia. Nullus enim inconvenienter vivere debet.

Sed ab hoc tria sunt excipienda : quorum primum est, quando aliquis statum mutat, putà per religionis ingressum; tunc enim omnia sua propter Christum largiens opus perfectionis facit, se in alio statu ponendo. Secundò, quando ea quæ sibi subtrahit, etsi sint necessaria ad convenientiam vitæ, tamen de facili resarciri possunt, ut non sequatur maximum inconveniens. Tertiò, quando occurreret extrema necessitas alicujus privatæ personæ, vel etiam aliqua magna necessitas reipublicæ. In his enim casibus laudabiliter prætermitteret aliquis id quod ad decentiam sui statûs pervenire videretur, ut majori necessitati subveniret.

Et per hoc patet de facili responsio ad objecta.

ARTICULUS VII. Utrùm possit fieri eleemosyna de injuste acquisitis. (4, dist. 15. quæst. 2, art. 4, quæst. 2 et 3, et quodl. 12, art. 30, corp.)

Ad septimum sic proceditur. 1. Videtur quòd possit eleemosyna fieri de illicitè acquisitis. Dicitur enim Luc. 16, 9: Facile vobis amicos de mammond iniquitatis. Mammona autem significat divitias. Ergo de divitiis iniquè acquisitis potest sibi aliquis spirituales amicos facere, eleemosynas largiendo.

2. Præterea, omne turpe lucrum videtur (1) esse illicitè acquisitum. Sed turpe lucrum est quod de meretricio acquiritur; unde et de hujusmodi sacrificium, vel oblatio Deo offerri non debet, sccundùm illud Deut. 23, 18: Non offeres mercedem prestibuli in domo Dei tui. Similiter etiam turpiter acquiritur quod acquiritur per aleas, quia, ut Philosophus dicit in 4 Ethic., cap. 1, propè fin., tales ab amicis lucrantur quibus oportet dare. Turpissimè etiam acquiritur aliquid per simoniam, per quam aliquis Spiritui sancto injuriam facit. Et ta

(1) Ita cum Theologis Nicolaius. Al.: Omne turve lucrum est euod videtur, etc.

« ÖncekiDevam »