Sayfadaki görseller
PDF
ePub

doctores, dans vobis potestatem, cathedram ex officio conscendendi, sacram theologiam et scripturam docendi, disputandi caeteraque omnia hic et ubique locorum praestandi, quae hunc gradum concernunt; omniaque vobis privilegia et praerogativas ad hunc gradum pertinentes concedo caeteraque demum, quaecunque jura cum hac dignitate secundum hujus et aliarum academiarum decreta conjucta sunt, vobis impertior: in nomine patris et fllii et spiritus sancti. amen."

„Nunc igitur hic mecum considete et tanquam novi doctores de cathedra disputationi praesidete.“

13. Peracta promotione unus ex senioribus doctoribus primi baccalaurei determinationem impugnabit; cujus argumentum ubi baccalaureus solverit, confirmabit solutionem primus inter novellos doctores scriptural vel authoritate patrum et erudita ac brevi explicatione. tunc ab altero doctore pari modo impugnabitur reverendus baccalaureus; cujus solutionem confirmabit reverendus doctor. atque ita de caeteris, si plures fuerint. finem imponet promotor gratiarum actione, primum deo et caelestibus, deinde praesentibus cuique suo ordine pro cujus dignitate.

14. Priusquam de cathedra descendat, II ad minus aut IV pueri vel, ut visum fuerit in ornamentum actus, plures, angelico habitu vestiti, quorum unus in manu crucem, secundus testamentum, tertius calicem, quartus patenam gestent, versibus celebrabunt novos doctores.

15. Dum de cathedra descenditur, inflentur tubae, et caeteri quidem doctores theologi deposito habitu assumunt epomides. promotor novus et novelli doctores usque ad locum convivii habitum servabunt, sicuti et caeteri doctores theologi pileos careuleos. ordo autem procedendi hic erit: promotor claudet sinistram rectoris, vel, si princeps adsit, illius; primus novellus doctor secundi praelati, si plures adsint vel seniores doctores. theologi, et sic consequentur. ubi proceditur statim à cantoribus interpositis organis TE DEUM LAUDAMUS, et promotor medius inter promotos ante summum altare, flexis genibus, cum pueris collocatis usque ad finem cantus perdurabit. quo finito et ad altare, quod osculabantur, facta oblatione praecedentibus tubis et pedello, ordine praedicto, ad locum convivii ibitur.

16) In prandio accumbet quidem promotor, promoti vero ministrantes dirigent epomide theologica utroque humero tecti et servatis pileis caeruleis. sub finem prandii paulo ante bellaria promotor, praecedente pedello et commitantibus promotis aliisque theologiae nonnulis candidatis, gratias aget convivis, quod et in actu et in prandio novellos doctores cohonestarint.

Titulus nonus.

De modo admittendi alibi promotos.

Statuimus et ordinamus, ut nullus alibi promotus baccalaureus, licentiatus vel doctor hic recipiatur, nisi et se promotum esse legitimo testimonio docuerit et juramenta huius facultatis praestiterit feceritque professionem fidei secundum bullam Pii IV.

Item statuimus et ordinamus et inviolabiliter observari volumus, ut nullus doctor, quantumvis legitimo testimonio promotionem suam docuerit, ad facultatem ejusque consilium admittatur, nisi fide dignum testimonium absolutorum studiorum theologicorum (si per gradus promotus non sit) attulerit vel eruditionem suam publica aliqua disputatione, cui praesederit. atque, ut eidem praesidere possit, et supplicare facultati et jura consueta numerare debebit. sufficientem comprobant.

Volumus autem huiusmodi praesidem externum in principio disputationis consuetam facere protestationem theologicam, de qua titulo quarto.

Item volumus baccalaureos, licentiatos et doctores aliarum universitatum hic dicto modo receptos in disputando, sedendo, respondendo, eundo, suffragia dando et sententiam dicendo omnibusque aliis privilegiis cedere baccalaureis, licentiatis et doctoribus nostris respectivè, quantumvis alibi multis annis ante eos, qui in nostra facultate gradum susceperunt, fuissent promoti. post tempus vero receptionis illos, si qui hic promoveantur, illis volumus alibi promotos et hic legitime receptos semper et ubique praeferri. Volumus praeterea, ut, si contingat, diversis temporibus ejusdem anni duo fieri licentiatos, priorem etiamsi posterius doctoratus insignia accipiat, in omnibus potiores partes habere, modo ea insignia infra anni spatium sit consectus, alioquin minime.

Titulus decimus.

De admissione ad consilium facultatis.

Admittendus ad consilium facultatis, sive hic promotus, sive receptus, primo supplicabit, et, si in eius petitionem consenserint doctores, fisco numerabit II aureos in auro et consueta juramenta praestabit, quae sequuntur.

„Ego N. juro, me eam retinere et usque ad finem vitae retenturum fidem, quam s. Romana ecclesia docet juxta professionem fidei ex decreto consilii Tridentini editam.

Secundo, me non permissurum, quantum in me erit, ut aliquis in hac nostra facultate vel ad gradus promoveatur vel ad consilium recipiatur, qui non eandem fidem teneat ac profiteatur.

Tertiò, me fideliter sententiam dicturum in consilio, rogatum ad facultatis nostrae utilitatem et universitatis bonum.

Quartò, me non daturum causam dissensionis inter membra nostrae facultatis, quae eam perturbent, sed quantum in me erit, pacem inter omnia conservaturum.

Quintò, me non revelaturum secreta, quae mihi à decano imperata

fuerint."

Titulus undecimus.

De juribus d. cancellarii, facultatis doctorum, licentiatorum, baccalaureorum, praesidentium et pedelli.

1. Item statuimus et ordinamus, ut pro singulis responsionibus ad baccalaureatum numeretur praesidi florenus unus, pedello 1/4. pro actu vero tam biblico quam ad sententias detur fisco florenus aureus in auro. pedello pro actu biblico, pro initio sententiarum et pro forma singulis vicibus 1/2 florenus.

2. Item statuimus et ordinamus, ut in singulis disputationibus pro gradu et in actibus baccalaureatus dentur a respondentibus quidem singulis, a promovendis, si plures sint, simul omnibus his, si praesentes fuerint, magnifico rectori quidem et procancellario IV solidi, doctoribus vel nostrae facultatis III solidi, licentiatis II, baccalaureis I.

3. Item statuimus et ordinamus, ut licentiatus ratione promotionis suae solvat cancellario unum florenum in auro, fisco facultatis II florenos aureos in auro, praesidi unum, pedello unum fl. simplicem et pro singulis responsionibus 1/4 fl.

4. Item statuimus et ordinamus, ut doctores in sua promotione singuli dent fisco IV florenos aureos, promotori totidem, pedello III florenos propter magnos labores; doctoribus nostrae facultatis, simul omnes dent, si fuerint plures, pileos honestos; iis, qui in actu aliquid dixerunt, detur honorarium arbitrarium.

5. Item statuimus et ordinamus, ut baccalaurei, licentiati et doctores alibi promoti, qui hic recipiuntur, solvant fisco et pedello, quantum solvissent, si eundem gradum hic recepissent.

6. Item statuimus et ordinamus, ut decano facultatis nostrae pro laboribus toto tempore sui officii susceptis ex fisco assignetur tantum, quantum pro ratione pecuniae, quae in cista fuerit, facultati videbitur mereri.

7. Item statuimus et ordinamus, ut hi, qui sunt de societate Jesu, nihil cuique numerent, sed iis omnia fiant gratis, quandoquidem etiam

ipsi gratis omnia pro instituti sui ratione praestant, juri suo in qualibet pecuniarum distributione cedentes.

Postremo petit sacra facultas theologica et reverenter obtestatur, ut statuta illa secundum omnia et singula reverendissimus et illustrissimus princeps et dominus dominus JULIUS episcopus Wirceburgensis et Franciae orientalis dux una cum suis canonicis capitularibus hujus cathedralis ecclesiae, almae hujus academiae restauratoribus et conservatoribus pro se suisque successoribus suorum consignatione sigillorum et subscriptione confirmare facultatisque membra sua authoritate manutenere, tueri et protegere dignetur.

Nach dem Abdruck bei Ant. Ruland.: Series et vitae professorum ss. theologiae, qui Wirceburgi a fundata academia per divum Julium usque in annum MDCCCXXXIV docuerunt. Wirceburgi MDCCCXXXV p. 237-257. Das Original oder die betr. Abschrift, auf die Ruland p. XI der Vorrede verweist, hat sich nicht finden lassen wollen.

Nr. 72.

Statuten der medizinischen Fakultät.

1587.

Reverendissimus et illustrissimus princeps ac dominus, dominus Julius, episcopus Wirtzeburgensis et Franciae orientalis dux cum bonas literas et artes liberales non solum summo amore et ferventi studio prosequeretur, verum etiam singulari intentione omnium et singularum facultatum ordines in academia hac constitueret eaque de causa novas leges academicas ad singularum facultatum statuta condenda ac confirmanda animum adjecisset, illud quoque pro singulari sua providentia ac in medicam facultatem benevolentia minime omittendum ratus est, ut ejus quoque, sicut aliarum leges et statuta constituerentur, in morem aliarum optime constitutarum academiarum. quo magis igitur studio medico suae essent leges, et, quibus nulla societas humana carere potest, constitutiones particulares, neve ab universo corpore ac reliquis membris separatum sit medicinae studium aut anomalum, neve aliquid integritati hujus novae scholae universalis studii academici deesse videretur, reverendissima ejus celsitudo ad augmentum, consolidationem ac conservationem hujus quam maxime necessarij ac humano generi accommodatissimi studij ad exemplum aliarum bene constitutarum academiarum, ea, quae sequuntur sua auctoritate approbavit, confirmavit eademque ita grata et rata haberi et observari jussit.

Leges et statuta inclytae facultatis medicae in academia nova
Wirtzeburgensi.
I.

De senatu collegii medici.

Collegium medicum certum consilium et senatum habeat, cuius caput decanus sit, reliqua vero membra doctores vel licentiati rite et solenniter in medica facultate promoti omnes catholicae religionis, et universitati collegioque medico inscripti ac juramento consueto obstricti. habeat autem senatus communem cistam in loco concilii universitatis ponendam, in qua custodiantur matricula medicorum, privilegia communia, statuta, sigillum, acta, marsupium cum pecunia fisci, rationes accepti et expensi et alia; cujus claves habeat pro tempore decanus et is, qui proximo anno eundem magistratum gessit, et senior in facultate.

II.

De electione decani.

Facultatis medicae decanus eligatur singulis annis post sacrum in ipso festo divi Lucae celebrandum in loco senatui medico deputato per doctores et licentiatos in senatum receptos: quodsi contingat, electum decanum extra Wirtzburgum migrare, senatus tum alium ex collegio substituat, qui anni reliquum administret officium.

III.

De juramento, officio et emolumento decani.

Ego N. N. juro iam electus facultatis medicae decanus, quod in officio decanatus mei fideliter et diligenter, quantum in me est, omnia negotia ad facultatem medicam spectantia curaturus et administraturus sim; secreta facultatis non revelabo et, quaecunque in arca facultatis sunt, bona fide custodiam et post tempus officij mei elapsum de singulis acceptis et expensis rationes fideles. reddam et mihi concredita citra fraudem et dolum restituam, si me deus adjuvet et haec sancta evangelia.

Decanus iam electus jurisdictionem omnimodam habeat in omnes medicae facultates doctores, licentiatos et studiosos in rebus et factis ad medicam facultatem pertinentibus, idemque decanus in processionibus, sessionibus et aliis tam universitatis, quam facultatis medicae conventibus publicis vel privatis omnes doctores medicos praecedat.

testi

Potest etiam cuicunque petenti cum scitu senatus monium scriptum et sigilli facultatis roboratum appensione de honoribus

« ÖncekiDevam »