Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tenenda sunt, potissimum circa modum et formam meae examinationis, minime revelaturum. et si contingat, me tardari aut rejici a gradu petito, nunquam ultionem aut vindictam nec per me nec per alios directe vel oblique quovis quaesito colore vel ingenio curaturum. sic me deus adjuvet et omnes sancti eius."

De tentationibus, punctis et examine rigido

licentiandorum.

Factis omnibus, ut praemissum, decanus petenti examinando tempus assignabit ad baccalaureatum, quo professores convenientes interrogando examinandum et cum eo disputando per horas duas experiantur, quantum tam in theorica quam practica medicina profecerit. deinde sequenti triduo, qui hoc facere volent doctores, etiam in domibus suis privatim sufficientem in arte medica progressum eius explorare poterunt. postmodum, ubi professores iidem ad hoc convocati collatis votis idoneum eum invenerint et pronuntiarint, domino *) cancellario universitatis pro licentia ad examinandum praesentetur, idque **) primo quoque tempore fiat. praesentatione itaque aliisque consuetis pro more factis, sequenti die in aurora, sacro audito de spiritu sancto, clausis libris medicis, ex quibus lectiones publice fieri consueverunt, ac rursus apertis, citra fraudem assignabuntur examinando duo puncta ex consensu majore professorum, quae idem postridie mane in loco examinis eadem hora recitet. et tunc rigide et exquisite examinabitur ***) tam in punctis illis quam in casibus aliis de praxi medica proponendis. quod si in responsionibus, solutionibus et casuum definitionibus ita laudabiliter se gesserit, ut ab omnibus doctoribus, examinatoribus vel majore illorum parte ad licentiam petendam. admissus fuerit (qua de re, ipso absente, vota colligentur) admissio ei denuntiabitur. actus deinde publici dies constituetur, in quo per cancellarium universitatis licentiatus forma ac ritu consuetis renuntietur, praevia tamen fidei professione ac juramento subsequenti.

„Ego N. N. juro et promitto, quod decanum et seniores doctores. et licentiatos condigno honore et reverentia prosequar, item quod privilegia, libertates, statuta, ordinationes facultatis meae factas et

*) In der Vorlage hiess es ursprünglich:,,qui domino", das ,,qui“ ist jetzt jedoch getilgt.

cum

**) In der Vorlage stand ursprünglich „,id cum reverentia“. reverentia" ist jetzt ausgestrichen und an ,,id" hat die oft erwähnte gleichzeitige Hand das Wörtchen „, que" gehangen.

***) Von der eben erwähnten Hand corrigirt aus examinabuntur".

rationabiliter faciendas et consuetudines laudabiles servabo, quantum potero et novero, itidemque pro ipsis defendendis stabo et laborabo ad quemcunque statum devenero, item quod facultatis meae bonum procurabo ipsamque de damnis, si quae imminere percepero, promovebo et tuebor, item quod inter doctores et licentiatos pacem et concordiam, quantum in me erit, servabo nec cuiquam detraham publice vel occulte, et quod secreta facultatis meae non revelabo, item quod licentiae gradum in alia universitate in hac facultate non resumam nec insignia doctoratus alibi recipiam. sic me deus adjuvet et omnes eius sancti.

Praestabunt hoc ipsum juramentum baccalaurei quoque, excepta clausula *, de non revelandis videlicet secretis.

De doctorandis.

Formula juramenti a doctorando praestandi haec a pedello ipsi praelegetur:

Domine licentiate. priusquam ad cathedram doctoralem ascendas, jurabis, quod decano et senioribus de facultate medica debitam reverentiam exhibere velis, secreta celanda nullatenus revelare, privilegia et statuta, libertates et ordinationes universitatis et facultatis medicae factas et rationabiliter faciendas ac consuetudines laudabiles observare et pro ipsis defendendis laborare commodaque procurare, quantum poteris et noveris, ad quemcunque statum deveneris."

Tune si doctorandus apicem sceptri digitis attigerit, approbasse censebitur.

Ita in cathedram doctoralem admissus legere non incipiat, antequam novo habitu doctorali aliisque doctoratus insignibus solleniter sit exornatus. insignia haec tradentur: epitogium ac biretum, annulus ab ipso promovendo subministrandus et liber. deinde osculum ac postremo verba solennia promotionis cum benedictione subjungenda.

De locatione doctorum vel licentiatorum hic vel alibi promotorum.

Ne aliqua ea de causa in hac academia Wirceburgensi oriatur lis et controversia, is, qui sequitur, in publicis actibus et conventibus ordo servabitur. ab uno latere post rectorem, cancellarium urbisque huius praelatos et cathedralis ecclesiae canonicos capitulares sedebunt doctores

*) Die ursprüngliche Fassung lautete: „exceptis duabus clausulis"; die vorerwähnte gleichzeitige Hand hat die in den Text aufgenommene Redaction gemacht.

theologi et licentiati, deinde facultatis artisticae *) professores et magistri, ab altero illustres et generosi comites nempe et barones, quos doctores juris et licentiati ac medici sequentur illo ordine, ut qui citius ad cathedram vel facultatem aut consilium (in quo et licentiatis, si idonei fuerint reperti, locus erit) recepti fuerint, respective ceteris praeeant; similiter et qui hic promoti doctoribus ac licentiatis alibi creatis semper praeferantur.

De taxa seu iurium solutione.

Examinandus pro baccalaureatus gradu sex florenos, pro licentia viginti sex numeret decano, quorum duo domino promotori, duo decano, IIII fisco, reliqui inter professores examini per omnia praesentes distribuantur, ubi decanus, si professor sit, denuo inter eos est computandus.

Doctor vel licentiatus aliunde huc veniens, priusquam ad facultatem medicam admittatur, facultati et fisco IIII numeret florenos, duos vero petens a professoribus consilium medicum. ditioribus, ut suo consulant honori, certum hic non praescribitur pretium seu honorarium numerandum. singuli doctorandi pedello universitatis numerent tres florenos, licentiandi duos, baccalaurei unum, pro gradu disputantes singulis vicibus quartam floreni partem, tantundem, quando interest sacro missae sacrificio, dum pro facultate medica celebratur, pro sacro academico florenum.

De dispensationibus circa statuta medicae facultatis. Cum **) non raro temporum mutatione leges vel mutari vel abrogari ipsa experientia doceat, idcirco medicae facultati haec potestas concessa est, ut, si posterum contingat, quaedam praedictarum legum seu statutorum esse corrigenda aut mutanda, id ipsum facere possit, accedente reverendissimi et illustrissimi principis ac domini fundatoris ac successorum eius aliarumque facultatum, quatenus earum interest aut interesse potest, consensu et voluntate.

Eine gleichzeitige Aufzeichnung, eingebunden in das im hist. Verein von Unterfranken befindliche Manuscript 178 in Folio und zwar Blatt 400 bis 405 resp. 407. Die Correcturen sind in den Noten aufgeführt; dort finden sich auch die von ein und derselben gleichzeitigen Hand gemachten Buchstabenverweise angegeben, deren Bedeutung nicht mehr zu eruiren ist. Zu vgl. der betreffende Abschnitt über die Entwickelung der medicinischen Facultät im 1. Bde.

*) Ursprünglich war in der Vorlage eine Lücke; die vorgenannte Hand hat das Wort „artisticae" beigeschrieben.

**) Am linken Rand ist beigesetzt: „AA“.

Nr. 95.

Papst Paul V. bestätigt dem Bischof Gottfried von Bamberg, Erwähltem von Wirzburg, die Verleihung je eines Canonicats an den drei Stiften Haug, Neumünster und St. Burkard an je einen Doktor und Lehrer der Theologie.

1618, 17. Februar. Rom.

Paulus papa V. Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. Cum nonnulli Romani pontifices praedecessores nostri per suas tam sub plumbo quam in simili forma brevis expeditas literas tune existentibus episcopis Herbipolensibus praedecessoribus tuis unum et unam s. Joannis Evangelistae Novi Monasterii intra ac alium et aliam s. Joannis in Haugiis necnon reliquum et reliquam s. Burchardi trans pontem extra muros Herbipolenses ecclesiarum canonicatus et praebendas, quos in quibusvis tam iuxta concordata nationis Germanicae cum sede apostolica inita apostolicis quam ordinariis mensibus nuncupatis primo simul vel successive per cessum vel decessum seu quamvis aliam dimissionem illos obtinentium aut alias quovis modo extra*) Romanam curiam vacare contigisset, etiamsi dispositioni apostolicae specialiter vel ex quavis causa, praeterquam ratione vacationis illorum apud sedem apostolicam, aut familiaritatis continuae commensalitatis ipsorum praedecessorum aut alicuius s. R. e. cardinalis viventis, cuius consensus requirendus foret, generaliter reservati aut ex generali reservatione apostolica affecti fuissent, tribus clericis saecularibus dictae nationis Germanicae in theologia doctoribus catholicis in aliqua approbata universitate studii generalis cum rigore examinis promotis, qui illos obtinentes iuxta providam desuper per praedictos tunc existentes episcopos Herbipolenses faciendam ordinationem, tam in Herbipolensibus et praefatis, quam aliis quibuscunque dictarum civitatis et dioecesis Herbipolensis ecclesiis clero sermones facere et populo verbum dei praedicare ac in locis ad hoc congruis et convenientibus per ipsos tunc existentes episcopos Herbipolenses designandis lectiones in theologia legere tenerentur, cum plenitudine iuris canonici conferendi facultatem, dummodo dilectorum filiorum s. Johannis Novi Monasterii et s. Johannis in Haugiis ac s. Burchardi ecclesiarum praedictarum capitulorum, ad quos ipsarum ecclesiarum canonicatuum et

*) extra fehlt in der Kopie von nr. 9.

praebendarum collatio, provisio et quaevis alia omnimoda dispositio de antiqua et approbata eatenusque pacifice observata consuetudine spectare asserebatur, quoad canonicatus et praebendas in mensibus ordinariis huiusmodi vacaturos ad hoc expressus accederet assensus, auctoritate apostolica concesserint *), decernentes eosdem canonicatus et praebendas clericis doctoribus huiusmodi per eosdem episcopos Herbipolenses, ut praefertur, conferendos etiam extra dictam curiam et illorum commendis cessantibus, si commendati ac unionibus dissolutis si uniti, ac commendae et uniones huiusmodi de tunc apud sedem praedictam vacantibus factae fuissent vacantes, sub quibusvis sub quibusvis gratiis expectativis specialibus vel generalibus, aut etiam mentalibus reservationibus, primariis precibus, nominationibus et nominandi ac etiam nominatis conferendi mandatis, facultatibus, indultis, collationibus, provisionibus, commendis et quibusvis aliis dispositionibus, etiam per eosdem praedecessores nostros et sedem praedictam aut eius legatos de latere et motu proprio quibusvis personis et dictorum Romanorum pontificum praedecessorum nostrorum et illorum successorum similiter Romanorum pontificum antiquis et descriptis familiaribus continuis commensalibus et quibusvis praedictae sedis et Romanae curiae officialibus, etiam officia sua actu exercentibus et aliis quibuscunque personis cuiuscunque etiam dignitatis, status, gradus, ordinis, conditionis vel praeeminentiae existentibus. aliter quam praefertur qualificatis sub quacunque forma et expressione verborum et cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis aliisque fortioribus efficacioribus et insolitis clausulis irritantibusque et aliis decretis, etiam imperatoris, regum, ducum et aliorum principum contemplatione vel intuitu concessis eatenus et in posterum concedendis nullatenus comprehendi nec comprehensos censeri nec illorum praetextu acceptari aut de illis cuiquam provideri quoquomodo posse, sed ipsos tunc existentes episcopos Herbipolenses de illis providere debere personis, ut praefertur, qualificatis in omnibus et per omnia, perinde ac si gratiae expectativae speciales vel generales aut etiam mentales reservationes, primariae praeces nominationis, mandata, facultates, indulta, collationes, provisiones, commendae et aliae dispositiones huiusmodi ab eisdem praedecessoribus nostris et sede praedicta ac eius legatis ac etiam de latere nullatenus emanassent nec apparerent nec per quascunque literas eiusdem sedis, vel legatorum eius literis eorundem praedecessorum nostrorum nullatenus censeri derogatum nec acceptationes, collationes, provisiones, commendas et quasvis alias dispositiones de illis etiam quibusvis

*) convenerit nr. 9.

Geschichte der Universität Wirzburg. 2. Band.

17

« ÖncekiDevam »