Sayfadaki görseller
PDF
ePub

toribus, qui illos pro tempore obtinentes in Herbipolensibus ac praedictis et aliis quibuscunque civitatis et diocesis Herbipolensis ecclesiis clero sermones facere et populo verbum dei praedicare ac lectiones in theologia legere teneantur, conferrentur *) tuae et pro tempore existentis episcopi Herbipolensis collationi et dispositioni reservarentur et ad hoc deputarentur ex hoc profecto in civitate et diocesi praedictis animarum saluti per amplius consuleretur, et, ne ibidem Lutherana et aliae damnatae haereses, quemadmodum in aliis diversis Germaniae partibus, proh dolor, invaluerunt, invalescerent, obviaretur **) et si quae ibidem pullulare caepissent, facilius extirparentur. quare pro parte tua nobis fuit humiliter supplicatum, quatenus in praemissis opportune providere de benignitate apostolica dignaremur. nos igitur, qui fidei catholicae exaltationem et animarum salutem, ac ut nunquam sileat a verbi dei***) praedicatione omnis lingua sinceris exoptamus affectibus, huiusmodi supplicationibus inclinati unum et unam s. Johannis Evangelistae Novi Monasterii intra et alium et aliam s. Johannis in Haugis necnon reliquum et reliquam s. Burchardi trans pontem extra muros Herbipolenses ecclesiarum praedictarum canonicatus et praebendas, quos in quibusvis tam iuxta concordata nationis Germanicae cum sede apostolica inita apostolicis quam ordinariis mensibus nuncupatis primo simul vel successive per cessum vel decessum seu quamvis aliam dimissionem illos obtinentium aut alias quovis modo extra Romanam curiam vacare contigerit, etiam si dispositioni apostolicae specialiter vel ex quavis causa praeterquam ratione vacationis illorum apud sedem apostolicam aut familiariatatis continuae commensalitatis nostrae seu alicuius sanctae Romanae ecclesiae cardinalis viventis, cuius consensus requirendus foret, generaliter reservati aut ex generali reservatione apostolica affecti fuerint, tunc ac etiam quoties in antea perpetuis futuris temporibus vacaverint, tribus clericis saecularibus dictae nationis Germanicae in theologia doctoribus catholicis, in aliqua approbata. universitate studii generalis cum rigore ) examinis promotis, qui illos. pro tempore obtinentes, iuxta providam desuper per te et pro tempore existentem episcopum Herbipolensem faciendam ordinationem tam in Herbipolensi et praedictis quam aliis quibuscunqe dictarum civitatis et dioecesis Herbipolensis ecclesiis, clero sermones facere et populo verbum dei praedicare ac in locis ad hoc congruis et convenientibus per te et pro tempore existentem episcopum Herbipolensem designandis, lectiones in theologia

*) B conferentur nunc et.

**) C obvie iretur.

***) C domini,

†) B et C vigore.

legere teneantur cum plenitudine iuris canonici conferendos tuae et pro tempore existentis episcopi Herbipolensis collationi et dispositioni, dummodo dilectorum filiorum s. Johannis Novi Monasterii et s. Johannis in Haugis ac s. Burchardi ecclesiarum praedictarum capitulorum ad quos ipsarum ecclesiarum canonicatuum et praebendarum collatio provisio et quaevis alia omnimoda dispositio de antiqua et approbata hactenusque pacifice observata consuetudine pertinere asseritur, quoad canonicatus et praebendas *) in mensibus ordinariis huiusmodi vacaturis, ad hoc expressus accedat assensus, auctoritate apostolica tenore praesentium perpetuo reservamus et ad hoc deputamus, districtius inhibentes eisdem capitulis, ne ipsi ulterius aliquibus ac tibi et pro tempore existenti episcopo Herbipolensi vel vos **) canonicatus et praebendas per praesentes reservatos aliis quam ut praefertur qualificatis personis conferre et de illis. providere quoquo modo praesumatis, ac decernentes ex nunc eosdem canonicatus et praebendas per praesentes reservatos, et pro clericis doctoribus praedictis, ut praefertur, deputatos, tam hac prima vice quam etiam quoties ***) deinceps perpetuis futuris temporibus extra dictam curiam. etiam illorum commendis cessantibus, si commendati ac unionibus dissolutis, si uniti, act) commendae et uniones huiusmodi de tunc apud sedem praedictam vacantibus factae fuerint, sub quibusvis gratiis expectativis specialibus vel generalibus aut etiam mentalibus) reservationibus, primariis precibus, nominationibus et nominandi ac etiam nominatis conferendi mandatis, facultatibus, indultis, collationibus, provisionibus, commendis et quibusvis aliis dispositionibus, etiam per nos et sedem praedictam aut eius legatos de latere, etiam motu proprio et ex certa scientia quibusvis personis, etiam nostris et successorum nostrorum Romanorum pontificum pro tempore existentium antiquis et descriptis familiaribus continuis commensalibus ac quibusvis praefatae sedis et dictae Romanae curiae officialibus etiam officia sua actu exercentibus ac aliis quibuscunque personis cuiuscunque etiam dignitatis, status, gradus, ordinationis, conditionis aut *) praeeminentiae existentibus, aliter quam, ut praefertur, qualificatis. sub quacunque forma et expressione verborum ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis aliisque fortioribus, efficacioribus et insolitis

*) A praebendae.

**) ac hos. B. aliquos. C.
***) quavis B. quovis. C.

†) curiam vacaverint, etiam. C.

††) nisi commendae C

†††) mensalibus A.

+*) A. B. vel.

clausalis, irritantibusque et aliis decretis etiam imperatoris, regum, ducum et aliorum principum contemplatione vel intuitu concessis hactenus et in posterum concedendis, nullatenus comprehendi nec comprehensos censeri, nec illorum praetextu acceptari aut de illis cuiquam provideri posse quoquo modo, sed te et pro tempore existentem episcopum Herbipolensem de illis providere debere personis, ut praefertur, qualificatis, in omnibus et per omnia, perinde ac si gratiae exspectativae speciales vel generales ant etiam mentales reservationes, primariae preces, nominationes, mandata, facultates, indulta, collationes, provisiones, commendae et aliae dispositiones huiusmodi, a nobis et sede praedicta ac eius legatis etiam de latere nullatenus emanassent nec apparerent nec per quascunque literas eiusdem sedis vel legatorum eius praesentibus nullatenus censeri derogatum nec acceptationes, collationes, provisiones, commendas et quasvis alias dispositiones de illis etiam quibusvis personis aliter quam, ut praefertur, qualificatis, etiamp er nos et sedem praedictam aut legatos huiusmodi pro tempore factas et faciendas *), ullius roboris vel momenti existere nullumque per eas ius alicui quaeri vel etiam coloratum titulum possidendi tribui posse sicque per quoscunque iudices tam ordinarios quam delegatos etiam causarum palatii apostolici auditores, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter interpretandi diffiniendi et iudicandi facultate et auctoritate interpretari, diffiniri et iudicari debere necnon irritum et inane quidquid secus super his a quoquam quavis auctoritate etiam per nos et sedem praedictam et eius legatos etiam de latere ac nuncios scienter vel ignoranter contigerit attentari, non obstantibus praemissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac s. Johannis Novi Monasterii et s. Johannis in Haugis ac s. Burchardi ecclesiarum praedictarum etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus contrariis quibuscunque. aut si aliqui praefata apostolica aut **) alia quavis autoritate in ecclesiis ipsis in canonicos sint recepti, vel ut recipiantur insistant, seu ***) si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et praebendis dictarum s. Johannis Novi Monasterii et s. Johannis in Haugis ac s. Burchardi ecclesiarum speciales vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dictae sedis vel legatorum eius literas impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quas quidem literas et processus habitos per eosdem ac inde pro

*) factos et faciendos. B.

**) vel A. B.

***) sive si C.

[ocr errors]

tempore secuta quaecunque ad dictos per praesentes reservatos canonicatus et praebendas volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quo ad assecutionem canonicatuum et praebendarum aut beneficiorum aliorum praeiudicium generari et quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis et literis apostolicis generalibus vel specialibus quorumcunque tenorum existant, per quae praesentibus non expressa *) vel totaliter non inserta *) effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differi, et de quibus quorumcunque tenoribus ac de verbo ad verbum habenda sit in nostris literis mentio specialis. datum Romae apud s. Petrum sub annulo piscatoris, die XX. Junii MDLIV **), pontificatus nostri anno quinto.

Paulus Sadoletus Carpent.

Eine Abschrift (A) in dem Kopeibuche der k. Univers.-Verwaltungsregistratur N. 1. CCXLIII F. 102 b. ff.

eine andere (B) im Kopeibuch lit. A 1607 A CCXLVI N. 1 und
eine dritte (C) im Kopeibuch lit. D. D. 1668 CCXLVI N. 4.

Nr. 9.

Das Capitel von Stift Neumünster in Wirzburg erklärt seine Unterwerfung unter die in der vorhergehenden Urkunde enthaltenen Verfügung des P. Julius III.

1555, 4. Februar und 1. März. [Wirzburg].

Anno domini MDLV. die vero Lunae IIII. Februarii***). in mei notarii publici testiumque infrascriptorum praesentia personaliter constitutus eximius ac perdoctus vir, dominus Hieronymus Geis, iuris utriusque doctor et reverendissimi in Christo patris ac domini, domini Melchioris, episcopi Herbipolensis Franciaeque orientalis ducis consiliarius, certas quasdam literas indulti apostolici super collatione trium canonicatuum in tribus collegiatis ecclesiis Herbipolensibus a summo domino nostro, domino Julio papa tertio, reverendissimo domino episcopo Herbipolensi praefato, in forma brevis, sub dato Romae apud s. Petrum sub annulo piscatoris die 20. Junii anno MDLIV pontificatus sui anno quinto), gratiose concessas, quas tum in suis tenebat manibus, nomine praelibati reverendissimi domini episcopi Herbipolensis, venerabilibus ac doctissimis viris, dominis Philippo Breuss decano, Jacobo a Thil, Conrado Fuchsio iurium doctori et scho

[blocks in formation]

lastico, Balthazaro Vischer, Nicolao Unsing cantori, Balthasaro Beheim et Christophoro Baumgartner, tunc in eorum loco et stuba capitulari capitulariter congregatis et capitulum seu maiorem partem capituli in et ex se facientibus et repraesentantibus, legitimo modo et debitis solennitatibus insinuavit, publicavit, notificavit et ad veram eorum notitiam, quantum melius potuit, deduxit eosdemque, quatenus eisdem literis in omnibus et per omnia obedirent, debita cum instantia monuit et requisivit et in signum verae et realis insinuationis atque executionis eisdem literas originales una cum collationata et auscultata copia tradidit atque assignavit, petens tamen, eisdem hinc inde perlectis, originalia sibi restitui, servata et manente copia apud capitulum. extunc dicti domini decanus et capitulum, praehabita inter se aliquali deliberatione, per memoratum dominum decanum responderunt: se equidem insinuationem et requisitionem nomine reverendissimi domini episcopi Herbipolensis sibi factas percepisse et velint huiusmodi in suo valore ea qua decet reverentia recipere et literas pro insinuatis habere, sed ex quo domini capitulares inter se nondum excogitatum habeant, quid in hoc negotio faciendum aut respondendum sit, velit sese super hac re cum dominis suis capitularibus latius deliberare et brevi domino insinuanti clariorem dare responsionem. super quibus etc. actum in loco capitulari ecclesiae sancti Johannis Novi Monasterii Herbipolensis praesentibus ibidem honestis viris Joachimo Einhorn et Friderico Důlbaum, civibus Herbipolensibus, testibus.

Subsequenter anno quo supra, die vero Veneris prima Martii, conVocatione capitulari in ecclesia s. Johannis Novi Monasterii Herbipolensis habita et facta, domini decanus ac capitulum eiusdem ecclesiae memoratum dominum Hieronymum Geis doctorem ad capitulum vocari fecerunt.

coram eisdem comparente in mei notarii publici testiumque infrascriptorum praesentia dominus Philippus Breuss decanus ecclesiae praedictae, ad insinuationem dictarum literarum, indulti apostolici, necnon requisitionem, alias per eundem dominum Hieronymum Geis, doctorem etc., novissime eisdem factas, pro se et nomine totius capituli respondit in haec vel ip effectu similia verba: nuper siquidem memoratus dominus doctor nomine reverendissimi domini episcopi Herbipolensis certas literas indulti apostolici sibi totique capitulo debito modo insinuaverit et copiam earundem tradiderit et assignaverit, quas et ipsi debita reverentia et pro sufficienti insinuatione acceperint, sed dicti domini capitulares tunc nondum fuerint deliberati, quid super hac re respondendum foret, nihilominus responsum sese daturos obtulerint. cum vero nunc copia per eosdem perlecta, ponderata et iuxta eius tenorem et continentiam satis intellecta sit, ipse decanus totumque capitulum ad parendum et obtemperandum dictis

« ÖncekiDevam »