Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sint de corpore et gremio facultatis medicae. Nullus proinde vel hic vel alibi locorum nostrae dioeceseos ad medici ordinarii officium admittatur vel perperam admissus toleretur, nisi de legitimo studiorum medicinae cursu juxta statuta inclytae facultatis medicae de examinibus et defensione inaugurali rite exantlatis ac de gradu doctoratus solenniter obtento aut satis aliunde constet aut de praedictis per authentica universitatum vel facultatum externarum, in quibus ista peregerit, testimonia publico sigillo munita fidem fecerit. Qui tamen ab exteris academiis hue delatus, si ad praxin publice aut privatim exercendam aspiraverit, primo se albo huius universitatis inscribi faciet, tum punctum doctorale more consueto resolvet et ubi caetera omnia, ad quae almae hujus universitatis et inclytae facultatis medicae jura obligant, praestanda praestiterit, admittetur ad universitatis aut facultatis gremium, si dictae facultatis judicio dignus judicabitur.

Secundo. Medicinae candidati sub sedula professorum manuductione solida scientiae Hippocraticae longae admodum et difficilis fundamenta ponere ac cursum praefixi temporis sigulari fervore consummare satagant, quo magis sufferendo examinum rigori idonei et insignibus doctoralibus digni inveniantur atque concredito vitae ac sanitatis operi felicius ac securius praeesse possint. Quos minus aptos esse facultas judicaverit eo usque a gradu ac licentia practicandi differantur, donec idonei magisque capaces evaserint, ne celeberrimae universitatis famae ullo modo derogetur.

Tertio. Pharmacopolis, chirurgis, balneatoribus tam urbis quam provinciae cunctisque ab his dependentibus interdicitur praxis ac curatio morborum internorum, quam hucusque tumultuarie in se suscepisse observatum fuit, hinc et remediorum internorum aut praescriptio aut extraditio absque scitu aut ordinatione cujusdam medici habita consideratione tragicorum eventuum, queis patientes temerarios subinde ausus in cute morte luerunt aut damno saltem irreparabili sero sapuerunt, curationes vero internae illis, quorum artis est et scientiae, reliquantur. Maneat suos quivis intra professionis limites, ne patientes aliorum audacia aut inscitia periculo expositi sub sera medicorum ope ad sepulturam potius quam curam in saluberrimae hujus scientiae gravissimum praejudicium ac totius interdum facultatis contemptum ultimo tandem tradantur.

Quarto. Quod praecipue magis de empiricis, circumforaneis, stentoribus, vetulis circeo verborum lenocinio credulae plebis animos inescantibus etiam dictum sit, quae gens vaga ac garrula mature proscribatur, cum in humanum sanguinem ac viscera remediis ex vana

superstitione aut fortuita experientia impie ac frivole depromptis audacissime saepius grassetur, imo innocentissimae infantiae procurato abortu fores vitae cum spiritu praeclusisse compertum fuerit, cujus christiana pietas merito jussit neminisse.

Eine Abschrift im Archive der medizinischen Fakultät und zwar in derselben Handschrift, in welcher die weiter oben unter Nummer 72 abgedruckten ältesten Statuten der medizinischen Fakultät und das in der Nummer 122 enthaltene jüngere Statut derselben vereinigt und vom Fürstbischof Johann Philipp von Greifenklau am 14. März 1713 durch Unterschrift und Siegel beglaubigt sind.

Nr. 121.

Beschluss des Domcapitels über die Bitte des Domherrn Friedrich Karl von Ostein, nach Wolfenbüttel oder eventuell nach Leyden zum Zwecke der Fortsetzung seiner Studien gehen zu dürfen.

1709, 1. Oktober [Wirzburg].

Reverendissimus Dominus Decanus truge denen anwesenden Herren vor, wie diese cammer darumben angesagt worden, weilen Hr. Friderich Carl von Östein zu Prosequirung seiner Studien nacher Wolffenbüttel oder, wen an diesem Orth Bedenkens sein solte, nacher Leydten petiren thue. Angesehen nun Wolffenbüttel lutherischer und Leydten calvinischer Religion seint, so erwehnten seine Gnaden dabey, dass ihro bedenklich seye, dass einem Geistlichen uf solchem Orth zu studiren, von hohen Dombstiffts willen die Erlaubnus gegeben werden solte, ohngemerckt man in solchen Orthen und Gelegenheithen leichtlich ichtwas imbibiren könte, so nach der Hand Schaden und Unheyl verursachen dörffte, inmassen sie sich eines Exempli erinnert, da die uf einem lutherischen Orth eingenommene Principia einem in articulo mortis grosse Difficulteten gemacht hätten; sie wüssten sich auch nicht zu erinnern, dass jemals von Capituls wegen einen dergleichen Licenz ertheilt worden, zudem auch in discursu desuper habito angestanden worden, ob ein Universitet daselbsten, auch ob das Catholicum Exercitium gehalten werde: solchen nach ad Conclusum gekommen: indeme Gegenwärtiges eine Präjudicialsach seye, dass man bey der Registratur in recessibus darüber belesen und nachschlagen solte, ob dergleichen Orthen anderer Religion jemals Erlaubnus gegeben worden.

Ein Eintrag in den Protokollen des Domkapitels pro 1709 fol. 224 224 r.

Nr. 122.

Statuten und Ordnungen der medizinischen Fakultät aus der Zeit des Fürstbischofs Johann Philipp von Greiffenklau.

[1713.]
I.

Medicinae operam dare volens iuret iuramentum praescriptum in lege VII antiquorum statutorum et immatriculetur albo universitatis et probet se honestis parentibus natum, uti et examinandus, vulgo er soll sein Geburtsbrief aufweisen.

II.

De petitione examinis primi et iuribus
ac consuetudinibus.

Si quis studiosus medicinae, philosophiae magister promotus, per tres annos medicinae studuerit, qui vero philosophiam non absolvit, per quatuor et quinque annos diligenter lectiones medicas frequentaverit et examen primum medicum petat, primo adit decanum facultatis et petit examen institutionum: qui, si nihil contra habeat et petens absolverit suos annos, curat per dictum studiosum pedellum ad se citari. et scribit unicuique professori medico epistolam, in qua denuntiat diem, horam et locum (qui est conclave universitatis, in quo totum concilium universitatis convenit, vel domus decani), ubi et quando conveniendum sit, ac distribuit libros institutionum examinandos pro libitu suo; exempli gratia uni assignat librum quintum, alteri quartum et tertium, et sie consequenter pro se reservat primum et secundum. Distributio est penes decanum, et has literas statim mittat, ita ut modo post octo dies conveniatur in loco praescripto et examinetur studiosus, quando conventum est; ante fores exspectet examinandus cum pedello, qui inservire debet, postmodum citatur per pedellum in hypocaustum, quaeritque decanus: Quid petis?" carum."

Respondet examinandus: „Examen institutionum mediPergit decanus dicere: Si prius praestanda praestiTunc debet examinandus decem imperiales ad mensam deponere et iurare iuramentum notatum in lege X antiquorum statutorum ac sua scripta medica secum ferre: postea sedem accipit examinandus et per duas integras horas examinatur ex institutionibus medicis: demum examinatus tenetur ante fores exspectare resolutionem [professorum: tandem per pedellum rursum introvocatur, et a decano ipsi resolutio ac conclusum professorum aperitur diciturve, an admissus ad secundum vel retardatus aut reiectus sit; tunc examinatus unicuique professori a decano incipiendo

manum porrigere debet et gratias agere de gratioso concessu. Tres primi professores dividunt pecuniam inter se, et quartus, si adsit, nil accipit licet examinaverit. Examinandus debet etiam curare apportari vinum Hispanicum et placentam butyraceam sive einen Darnplatz. Porro professoribus et pedellus inservire debet, qui pro suo inservitio ab examinato medium imperialem accipit; senex iam demortuus tria capitella semper petiit et accepit. Examinandus immatriculatus hic Herbipoli esse debet et, quod legitimo toro natus sit, sufficientia testimonia habere.

III.

De petitione secundi examinis.

Examinandus rursum adit decanum et petit cum debita reverentia examen secundum, et si in primo ad secundum admissus fuerit, tunc aphorismum Hyppocratis, uti et Galenum de arte curativa ad Glauconem apponit, et examinandus cum cultro pungit in unumquemque librum, qui semper circumvertendus est, ut examinandus scire nequeat, ubi principium aut finis libri sit, tunc quaerit decanus: „Visne dextrum vel sinistrum latus?" Et ad responsum examinandi aperiuntur libri et textus Galeni ac aphorismus Hyppocratis in loco illo, ubi culter haeret, notantur ac communicantur caeteris professoribus statim per pedellum, et illos resolvere debet examinandus in examine post quatuor dies, ita ut dies duos vacuos habeat; exempli gratia, si die Veneris pungat, tunc die Lunae sequenti examen est, licet alias antehac statim post 24 horas resolvere debuerit, sed non amplius tam rigorosi sunt; et haec sunt ad placitum decani. Caetera habentur cum iuramento, vino Hispanico ac placenta et ceremoniis ut in primo examine, excepto quod distribuat decanus morbos, scilicet uni professori praeter puncta febres examinandas adscribit, alteri morbos capitis, alteri morbos pectoris aut infimi ventris. Jura autem sunt triginta imperiales, quos examinandus ante examen deponere debet, et tres primi professores inter se dividunt et quartus. rursum nil accipit licet examinet. Pedellus tria capitella vel florenum Franconicum accipit. Examinatur autem per quatuor horas integras

candidatus.

IV.

De defensione.

Candidatus eligit sibi materiam pro lubitu et professori, qui praeses est, adfert, qui corrigit et decano mittit, qui subscribit sequentia: Vidi, legi, approbavi", cum suo nomine. Postmodum typographo traduntur theses, et sic impressae ac compactae octo diebus ante disputationem

duobus medicinae doctoribus, qui non sunt professores, exhibentur, et rogantur i pro argumentationibus, uti et duobus medicinae studiosis, ut argumententur. Postmodum quatuor diebus ante disputationem unicuique professori quatuor exemplaria candidatus ipse adferre debet, praesidi. vero duodecim exemplaria. Antequam disputatio incipiat, conveniunt professores in conclavi academico, extra fores exspectantibus candidato, pedello ac studiosis medicinae. Dein introvocatur candidatus et iura deponit, decem scilicet imperiales, demum cum processione praecedentem pedellum sequitur candidatus, hunc praeses et illum decanus facultatis. quem sequuntur professores, demum studiosi ornati ingrediuntur, auditorium medicum, et unusquisque locum suum accipit. Praeses ascendit cathedram et prius orationem unam habet, dein promovet, praestito prius a candidato, si prius sinistrum humerum candidati investierit praeses palliolo coerulei coloris, iuramento, illum medicinae baccalaureum, uti formulam iam dedi; dein incipit disputatio; absoluta illa ingrediuntur rursum conclave academicum, et neopromotus baccalaureus iurare debet, quod alibi non velit promoveri nisi hic Herbipoli, uti est in lege XII. ubi et iuramentum invenitur. Si tres sint professores, dividunt illos decem imperiales aequaliter inter se, et praeses non plus accipit alio professore sicuti in principio hujus libri scriptum est; si vero quatuor professores sint, quartus unum imperiale de illis decem accipit, quia convivium redemptum iis quatuor imperialibus; caeteros novem caeteri tres inter se dividunt. Praeter dicta tenetur neobaccalaureus, unicuique argumentanti doctori pro labore unum imperialem et unicuique argumentanti studioso medium imperialem, sic tres imperiales dare argumentantibus et pedello unum florenum Franconicum, notario vero universitatis, qui disputationi inesse debet, medium imperialem, Jesuitis pro ornatu duodecim batzeos, pro arboribus viventibus, vulgo Mayen, quatuor batzeos, pro clavis, filo et pulvere fumali tres batzeos vel plures, et domino decano pro pallio facultatis candidatus medium imperialem tenetur.

V.

De promotione.

Promovendorum (nam conclusum est in facultate, ut nullus unquam amplius solus promoveatur, id est, unus, nisi peregrinus sit, et gravissima ratio adsit, quia nequidem tantum acciperemus ac ab examine, cum tamen haec jura partem salarii constituant et iuristis aliisve nimium dare debemus) unusquisque adeat professorem, qui tunc secundum seriem ac ordinem promotor est, debitaque cum reverentia promotionem petit: tunc seligit promotor curiosam quaestionem a se resolvendam et similes

« ÖncekiDevam »