Sayfadaki görseller
PDF
ePub

literis indulti apostolici sibi insinuati et mandati in eisdem sibi factis, salvis tamen statutis ecclesiae s. Johannis Novi Monasterii Herbipolensis, sint parati. super quibus etc. super quibus etc. actum in loco capitulari dictae ecclesiae, praesentibus ibidem honestis Joachimo Einhorn, cive Herbipolense, et Sebaldo Hübner, Eichstetensis diocesis, testibus ad praemissa vocatis specialiter atque rogatis.

Eine Abschrift in dem Kopeibuche der k. Univers.-Verwalt.-Reg. ǹ. 1. CCXLIII. fol. 107 b. ff. Vgl. Kopeib. 1. CCXLVI. L. A. 344.

Nr. 10.

Das Capitel von Stift Haug in Wirzburg erklärt seine Unterwerfung unter die Verfügung P. Julius III. vom 20. Juni 1554.

1555, 4. Februar und 4. März. [Wirzburg].

Anno domini MDLV die vero Lunae IIII. Februarii. in mei notarii publici testiumque infrascriptorum praesentia personaliter constitutus eximius ac doctissimus dominus Hieronymus Geiss, iurium doctor, reverendissimi in Christo patris ac domini, domini Melchioris, episcopi Herbipolensis Franciaeque orientalis ducis, consiliarius, coram venerabilibus, nobilibus et perdoctis dominis Osswaldo Schwab, decano, Egidio Geis, custode, Michaele Suppan, procuratore fisci, Johanne Armbruster, ss. theologiae licentiato, Johanne Gasmar, Guilhelmo Bretschneider, Johanne a Sandt, Michaele Fabri, canonicis capitularibus collegiatae ecclesiae ss. Johannis Bapistae et Evangelistae in Haugis, tunc propter dirutam et destructam ecclesiam suam extra muros Herbipolenses in monasterio Praedicatorum in Herbipoli sacra peragentibus et ibidem in loco ipsorum capitulari consueto capitulariter congregatis et capitulum repraesentantibus, habens ac tenens suis in manibus certas literas apostolicas, praelibato reverendissimo domino episcopo Herbipolensi a sanctissimo domino nostro, domino Julio papa tercio super perpetua collatione trium canonicatuum et praebendarum in tribus collegiatis ecclesiis Herbipolensibus, videlicet super uno in s. Johannis Haugis, altero in s. Johannis Novi Monasterii, tertio vero s. Burchardi trans pontem Herbipolensem, pro doctoribus in theologia, in forma brevis, sub dato Romae apud s. Petrum, sub annulo piscatoris, die 20. Junii MDLIV., pontificatus sui anno quinto, gratiose concessas, omnibus melioribus etc. easdem praefatis dominis decano et capitulo in Haugis insinuavit, publicavit et ad veram eorum notitiam deduxit ipsosque iuxta earundem literarum apostolicarum continentiam ac tenorem monuit ac requisivit aliosque et alia fecit, quae in praemissis necessaria seu quomodolibet

oportuna fuerunt. et in signum verae ac realis executionis copiam earumdem literarum apostolicarum per me notarium infrascriptum collationatam et auscultatam eisdem dominis decano ac capitulo tradidit et assignavit. quam quidem copiam a praedicto domino doctore, nomine reverendissimi domini nostri episcopi Herbipolensis etc. debita reverentia acceperunt eandemque, nobis interim secedentibus, perlegerunt et mox eundem dominum doctorem supradictum sui ac totius capituli nomine in haec vel in effectu similia verba responderunt: quod literas apostolicas nomine reverendissimi domini episcopi Herbipolensis, gratiosi sui domini, legitime insinuatas, ea qua decet reverentia receperint ac perlegerint, earundemque tenorem ac continentiam probe intellexerint, et, quantum insinuationem literarum et requisitionem ipsis factam concernit, ipse decanus et domini capitulares modo praesentes sint contenti et iisdem parere et obtemperare essent parati. quia vero eaedem literae inter alia contineant, quod consensus dominorum capitularium in hoc requiri debeat, verum nonnulli domini capitulares modo absint, velit alio die congruo omnes capitulares sub poena convocare et negotium proponere ac tractare ipsorumque sententias audire et quicquid conclusum fuerit, reverendissimum dominum nostrum de hoc latius humiliter certificare, super quibus etc. actum in loco capitulari solito dominorum decani et capituli in Haugis, praesentibus ibidem providis viris Andrea Brosamer, scriba cancellariae Herbipolensis, et mag. Adamo Molitoris, consistoriorum Herbipolensium procuratore, testibus.

alias

Deinde anno quo supra, die vero Lunae IV. Martii, venerabilibus dominis Egidio Geis, Johanne Armbruster licentiato, Michaele Suppan ceterisque dominis capitularibus in loco capitulari solito capitulariter congregatis et capitulum repraesentantibus, comparuit commemoratus dominus Hieronymus Geis, doctor, a praefatis dominis capitularibus praefatae ecclesiae ad audiendum responsum super insinuatione et requisitione ut praemittitur iisdemque factis, specialiter vocatus, inque mei notarii testiumque infrascriptorum praesentia, venerabilis dominus Egidius Geis, custos, vice domini decani, tunc ob corporis infirmitatem absentis, et nomine totius capituli, responsum in hunc, qui sequitur, modum aedidit: siquidem eximius dominus doctor proxime elapsis diebus nomine reverendissimi domini episcopi nostri Herbipolensis certas literas apostolicas dominis decano et capitulo suae ecclesiae insinuaverit, quas ea qua decet reverentia et humiliter receperint, domini decanus et capitulum matura desuper deliberatione inter se habita requisitioni et petitioni reverendissimi necnon indulto apostolico sibi legitime insinuato iuxta eius continentiam in mensibus apostolicis parere et obtemperare sint parati, ea tamen

conditione, ut doctor praesentandus iuxta easdem literas sit satis qualificatus et sese statutis et consuetudinibus ecclesiae s. Johannis in Haugis conformet et eadem observet. super quibus etc. actum in loco capitulari supradicto, praesentibus ibidem honestis viris Georgio Dain, bibliopola, et Friederico Dülbaum, civibus Herbipolensibus, testibus.

Ita est ut supra. et ego Johannes Dentzer, Herbipolensis, s. apostolica et imperiali auctoritatibus notarius public. in fidem scribsi et subscripsi manu propria.

Eine Abschrift in dem k. Un.-Verw.-Reg.-Kop.-Buche 1. CCXLIII. fol. 110-112 r. Vgl. Kopeib. 1. CCXLVI. A. S. 347.

Nr. 11.

Der Decan vom Stifte Neumünster zu Wirzburg überträgt dem M. Johannes Schaub das durch den Tod Hyppoliths von Hutten erledigte

Canonicat.

1555, 7. Dezember. Wirzburg.

Anno domini MDLV sabatho VII. Decembris venerabilis vir, dominus Philippas Breuss, decanus Novi Monasterii Herbipoli, pro tunc collator ratione turni, canonicatum et praebendam in collegiata ecclesia s. Johannis Novi Monasterii Herbipoli, per obitum quondam venerabilis ac nobilis viri domini Hippoliti ab Hutten, novissimi eorundem possessoris vacantes, quorum collatio ad eundem, tamquam turnarium pro tunc spectabat, praestanti atque erudito viro, domino Johanni Schaub, artium liberalium magistro, clerico Herbipolensis diocesis, contulit, ea tamen conditione, quod si dictos canonicatum et praebendam in quemcunque eventum etiam quocunque tempore resignare vellet.... *) quod dictus dominus Johannes Schaub sic facere stipulata manu promisit. actum in ecclesia s. Johannis Novi Monasterii Herbipoli, praesentibus ibidem domino Joachimo Nenninger, canonico eiusdem ecclesiae, et Wendelino Fuess, laico de Mergentheim, testibus.

Eine Abschrift in dem k. Univ.-Verw.-Registr.-Kopeibuche 1. CCXLIII F. 113/113 r., auch im Kopeibuche 1. CCXLVI. Lit. A. 352.

*) Hier ist offenbar ein Satztheil ausgefallen, dessen Ergänzung sich aus

dem Zusammenhange unschwer vermuthen lässt.

Nr. 12.

Das Capitel von Stift Neumünster zu Wirzburg setzt den M. Johannes Schaub, der noch nicht Doctor der Theologie ist, in den Genuss des Canonicats und der Pfründe.

1555, 10. Dezember. [Wirzburg].

Anno domini MDLV Martis X. Decembris. venerabilis vir dominus Philippus Breuss, decanus Novi Monasterii Herbipolensis, dominum Johannem Schaub dominis de capitulo eiusdem ecclesiae praesentandum duxit atque praesentavit, requirens eosdem, quatenus eundem ad possessionem dictorum canonicatus et praebendae admitteret. ex tunc domini de capitulo, praehabita aliquali deliberatione, obtulerunt, se eundem ad possessionem dictorum canonicatus et praebendae admissurum, ea tamen conditione, ut indultum apostolicum alias dictis dominis decano ac capitulo, nomine reverendissimi domini episcopi Herbipolensis, super provisione unius canonicatus et praebendae in eorum ecclesia pro doctore in theologia insinuatum per hanc admissionem sit consummatum; sed ex quo ego, notarius huiusmodi insinuationis fuerim, nomine reverendissimi domini episcopi Herbipolensis dictos dominos admonui iuxta requisitionem alias sibi factam, quod huiusmodi indultum apostolicum pro doctore in theologia sit impetratum; sed ex quo ipse Johannes Schaub nondum sit doctoratus lauream susceptus, quare indultum apostolicum per hunc actum non possit consummari. ex tunc domini de capitulo in suo proposito praecedentes, dictum Johannem Schaub iuxta statuta et consuetudines ecclesiae suae ad possessionem dictorum canonicatus et praebendae admiserunt et stallum in loco. assignarunt aliisque solennitatibus circa hoc consuetis quoque observatis. super quibus etc. actum in loco capitulari praedictae ecclesiae praesentibus ibidem dominis Conrado Reutter et Vito Seiler, vicariis ecclesiae supradictae, testibus,

Eine Abschrift in dem Kopeibuche 1. CCXLIII. F. 113r/114 in der k. Un.-Verw.-Registratur, auch im Kopeib. 1. CCXLVI. A. S. 353.

Nr. 13.

Gutachten des Wirzburger Domcapitels über die Verlegung der von Bischof Friedrich gegründeten neuen Particularschule in das Kloster St. Agnes zu Wirzburg.

1561, 25. Februar. [Wirzburg].

Der herr thumdechant hat angezeigt, wie unser gnediger herr von Wurtzburg gesterigs tags beneben irn ehrw. und andern geistlichen raethen besichtigung gehalten zu sant Ulrich, Barfuessern und S. Agneten, da die schuel mögt aufgericht werden. were unser g. herr des willens gewest, das kloster zu s. Ulrich dohin zu gebrauchen. dieweil es aber zu eng, derogleichen das kloster zum Barfuessern, darzu auch unerbaut, hete man kein ort itzo dorzu tuglicher befunden, dan s. Agnetenkloster. nun weren drei personen dorinnen, die Berlingerin, die zuvor aus dem kloster zu Kitzingen apostatirt und hernacher etlich jar in unzüchtigen verbotenem leben gehauset, die dann dem kloster nit vehig; solt derhalben genzlich abgeschafft werden. der andern zwöer halben: wer die eine allein professin; die kunt in ein ander kloster gethan werden. wolt dan die dritt, so noch ohnprofessionirt, weltlich pleiben, hat es sein wege, wo die aber zur profession lust, kunt sie auch anderstwa versagt werden. dieweil man dem itzo auf dissmal zum anfang nicht weiter kunte, sollt es also mit diesem kloster zur schul versucht werden bis etwan auf andere bessere gelegenheiten. darauf ist solchs den andern kranken abwesenden herrn auch durch den sindicum referirt und angezeigt worden. und haben es inen sonderlich wohl gefallen lassen der herr senior und herr Andres von Thungen. aber herr Reichart das widersprochen, dann es wer wider die geistliche recht, aus jungfrauencloster schuelen zu machen, wanns dannocht ein mannskloster were: mochte unser g. herr als einem geistlichen fürsten bei päbstlicher hailigkeit und der kaiserlichen majestät ein grossen unglumpfen machen, als der die kloster wollt einziehen, und dergleichen noch viel ander mehr ursachen furgewent. könne derohalben darzu nicht gerathen sein, aber er befelhs v. g. herr und einem capitul. das sei aber in alle weg billich, dass man die Berlingerin als ein verlebte person und untüchtig aus dem kloster thue und wegschaffe.

Ein Eintrag in dem im kgl. Kreisarchiv zu Wirzburg befindlichen Domkapitel-Protokoll (Band Nr. 19) vom Jahre 1560, 1561, fol. 214r/215.

« ÖncekiDevam »